«
2 regulus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 101c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGULUS2
2. REGULUS, et
Subregulus, sæpe occurrunt in Conciliis Anglo-Saxonicis, priore voce
Comitem, altera
Vicecomitem denotantibus. Tabul. Wigorn. Eccl. :
Ego Uthredus Deo donante Regulus Wicciorum concessi fratribus Deo servientibus in
Monasterio Wigorniensi, licentia Offæ Regis Merciorum, Stoke, etc.
Scripta vero
hæc donatio ann. 770. ita subscribitur :
Offa Rex Merciorum, Mildredus Wicciorum
Episcopus, Uthredus Regulus, Aldredus Subregulus, fratres.
Et in Charta Offæ
Regis ann. 786. subscribunt
Offa Rex, Uthredus Subregulus Wigorniæ civitatis
. Ex
alia tamen Charta
Subregulus videtur idem esse cum
Comite :
Æthefred
Rex Merciorum cum Comite Subregulo Huicciorum Osbere.
Flor. Wigorniensi ann.
1066.
Harialdus Godwini Ducis filius Subregulus
dicitur. Et in Charta
Eadwin Regis Angl.
de 5. Cassatis, datis Ecclesiæ Wigorniensi, subscribunt post
Regem et Episcopos,
Ast Regulus, Eadgar Regulus, Morgant Regulus, Eadmund,
Athelmund, Alheræ, Duces, etc.
In Charta Athelstani Regis in Monastico Anglic.
tom. 3. pag. 130. subscribunt post
Archiepiscopos, et ante
Episcopos, Duces,
et
Ministros, tres Proceres cum
Subregulorum appellatione. Regulos etiam
Comitibus præponit Concil. Cassiliense in Hibernia ann. 1172. cap. 4 :
Nec Reguli,
Comites, nec aliqui potentes viri Hiberniæ, nec eorum filii, etc.
His igitur
locis
Subreguli videntur, qui hodie
Vicereges, vel certe potioris fuisse
dignitatis quam Comites. Glossæ antiquæ MSS. :
Regulus, secundus a Rege.
Videntur autem
Subreguli isti appellati lingua Saxonica halfkineg, id est
Semireges. Vide Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 231. Seldenum de Titulis
honor. pag. 603. et infra in
Subregulus.