« »
 
SECRETARIUS 1, SECRETARIUS 2, SECRETARIUS 3, SECRETARIUS 4, SECRETARIUS 5.
[]« 1 secretarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 387b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECRETARIUS1
1. SECRETARIUS, Qui Ecclesiæ secretum curat, Sacrista. Guidonis Discipl. Farf. lib. 1. cap. 18 :
Sonet squillam Custos Ecclesiæ. Pueri exeant, lavent manus, atque in ecclesiam pergant. Tum Secretarius denuo pulset signum, quousque veniant facere orationem.
Lanfrancus in Statutis pro Ordine S. Benedicti cap. 6 :
Ad Secretarii officium pertinet omnia ornamenta Monasterii et omnia instrumenta et supellectilem, et quæ ad ipsum Monasterium pertinent, custodire, etc.
Occurrit passim apud eumdem Lanfrancum, præterea in Vitis Abbatum S. Albani pag. 36. 42. 65. Gervasium Dorobernensem ann. 1149. in Usibus antiquis Cisterciensibus cap. 4. 13. 17. 21. 47. in Mirac. S. Aigulfi cap. 3. S. Bertæ cap. 11. in Vita S. Neoti cap. 9. etc. Nostris Secretain. Testam. Jo. Lessillé ann. 1382. apud Menag. Hist. Sabol. pag. 390 :
Ge donne et laisse au Secretain de ladite eglise de S. Martin de Sablé et à ses successeurs à tousjours més cinq sols de rente.
MS. :
En l'abeie saint Oien
Out en cel temps un Secrestain,
Tenu estoit por leal moingne.
Vide Sacrista.
[]« 2 secretarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 387b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECRETARIUS2
2. SECRETARIUS, Officium et dignitas in Aula Dalphinali, qui est a Secretis, Secretaire. Ordinat. Humberti II. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 399 :
Item quia multa frequenter occurrunt quæ non sunt omnibus revelanda, ad nostra servitia, nostraque secreta scienda et executioni mandanda quatenus de nostro mandato processerint, unum fidelem ac probum et sufficientem virum in nostrum Secretarium volumus deputari.
Charta apud Kennett. Antiq. Ambrosd. pag. 388 :
Cuncta denique agenda sua ad nutum unius Secretarii sui passim committere, etc.
Secretarius Scacarii, Qui postmodum Cancellarius, de qua postrema nomenclatura consulendus auctor Fletæ lib. 2. cap. 29. Matth. Paris ann. 1234 :
Administraverat enim Hugo officium Scacarii, ante laudabiliter secundum, quod appellatur Secretum scacarii, sigillum custodiendo, et diffinitam pecuniam a Vicecomitibus recipiendo,
quæ omnia Cancellario scacarii conveniunt in eodem libro Fletæ cap. 27.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Secretarius, Scriba, in laudata Humberti Ordinat. ibid. :
Quod Secretarii et Notarii nullum jus seu premium Scripturarum recipiant quavis occasione vel causa.
[]
L. Henschel, 1840–1850.
De Secretariis apud Byzantinos videndus Cramerus in Supplem. ad Brisson. pag. 21. Glossar. med. Græcit. col. 1348. supra Asecretis.
L. Henschel, 1840–1850.
Secretarius, Consiliorum arcanorum particeps. Thietm. Chron. lib. 2. cap. 15 :
Accersitoque clam suimet Secretario quem prædiximus, Wolcmero, quod in mente latebat vulnus aperuit.
Bruno de bello Saxonico cap. 11 :
Quidam de Secretariis Regis, nomine Conradus.
Lit. Rudolph. Imper. ann. 1287. in Guden. Cod. Diplom. tom. 2. pag. 254 :
Venerabili Heinrico Archiepiscopo Moguntino, principi et Secretario suo karissimo.
Adde Adalberti Vitam Henrici II. Imper. cap. 37.
[]« 3 secretarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 387c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECRETARIUS3
3. SECRETARIUS, Officium in forestis, seu silvis, Segrayer, in Statutis Henrici II. ann. 1558. et Henrici III. ann. 1575. 1578. 1583. pro forestis. Vetus Recognitio feudalis in Camera Andegav. :
Et est au choix des dessusdits, qui doivent ferir lesdites quintaines.... de prendre une lance de bois, laquelle mon Segraier de la forest doit essaier et secoure par trois fois.
Quidam Secretarios ejusmodi, esse partiarios, sive ex parte, silvæ dominos volunt. Tabularium Vindocinense Charta 388 :
Goffredus Comes Andegavensis congregavit universos naturales majoresque natu de Vindocino, præcipueque Secretarios et forestarios, præcepitque.... ut forestam Wastinæ juste et sine aliqua falsitate dividerent, et quid post mortem ejus quacumque invasione fuisset exemplatum (essarté) certa et veridica demonstratione secernerent.
Segrearius. Gesta Guillelmi Majoris Episcopi Andegavensis cap. 29 :
Intuentes Stephanum Segrearium dicti Comitis Andegav. qui nobis nuper denuntiaverat, quod si nos in bosco vestro de Boucheto juxta villam Episcopi venaremur, ibidem venantes caperet.
Seggreagium. Aresta Candelosæ ann. 1257. in 1. Regesto Parlamenti pag. 90 :
Cum baillivus Turonensis peteret ab Abbate et Conventu Belliloci juxta Lochias sibi reddi pro D. Rege Segreagium de bosco de Chevais vendito ab ipsis pretio 200. ll. etc.
Compotus Baillivorum Franciæ ann. 1337 :
De Seggreagio de nemore de Balav. de Seggreagio magnæ Gastinæ. Seggregia, seu tertia de expletis forestarum.
Ex quibus verbis videtur colligi, Segreagium fuisse tertiam partem expleti, quæ ad superiorem dominum pertinebat, et vulgo tiers et danger vocitatur.
Segreage, et Segorage
, in Consuetudine insulæ Savaricæ art. 10. et Turonensi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cangianæ interpretationi haud male convenit Inquesta ann. 1461. ex Tabul. Monast. Baugeseii :
Ladite piece de bois, supposé qu'elle soit au dedans de la garenne du Roy à cause de son chastel de Loches, n'est subjecte à Segreaige, pesson, herbaige, etc.
Infra :
En iceulx bois lesdits religieux ont tout le droit de la pesson, quant elle y avient, sans qu'ils soient subjets envers le Roy nostredit Sire à Segreaige, pasnaige, etc.
Mornaco, qui in Gloss. Jur. Gall. laudatur, Segreagium, quod a Segregando dictum vult, est jus quod ex ligni venditione domino superiori competit, quintus scilicet denarius. Vide supra Dangerium.
Segraierie
dicitur in vet. Cod. Jur. Vicecom. Bellimontis ann. 1286 :
De la Seneschaucée de la Fleche et de la Segraierie de la forest de Mellinais.
Segrealis, Segreagii juri obnoxius. Arestum supra laudatum :
Cum nemus, quod dicitur Boscus Ogerii, non sit Segreale,..... [] idem boscus de Chevais non sit Segrealis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Secretaria, Secretarii forestæ officium et reditus. Charta ann. 1209. apud Menag. Hist. Sabol. pag. 364 :
Gaufredus Bourel parochianus de Precigneio, quæ de omnibus istis rebus, et de omnibus aliis nemoribus, tam propriis quam communibus, quam deffaisiis, quam usagiis, secretarius ejus Secretariam suam, et quidquid juris et dominii ibidem habebat, eisdem dedit locis.
Idem quod
Segrecheria, ex Gallico Segrairie, in Statutis Henrici II. et Henrici III. Regum Franc. pro forestis. Gesta dominorum Ambasiensium cap. 2. n. 12 :
Comes vero jugiferam Campaniæ, et Segrecheriam, quæ ultra Carum fluvium est, ex sua parte Lisoio pro servitio tribuit.
[]« 4 secretarius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 388a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECRETARIUS4
4. SECRETARIUS, Secretus, abditus. Acta SS. Firmi et Rust. tom. 2. Aug. pag. 420. col. 2 :
Suscepit Cancharius intra domum suam et misit eos in Secretariam collam, in qua nimirum retrusi sunt.
[]« 5 secretarius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 388a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECRETARIUS5
5. SECRETARIUS, Secreti tenax, Gall. Secret. Acta SS. Inquisit. Carcass. ann. 1308. fol. 21. v° :
Dicentes ei quod esset bona mulier et Secretaria ; et si volebat credere eis, ipsi ponerent eam in via salvationis.