«
2 sors » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 532b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/SORS2
2. SORS, Judicium Dei, purgatio vulgaris. Pactum Childeberti et Chlotarii :
Si
servus in furto fuerit inculpatus, requiratur a domino, ut ad 20. noctes ipsum in mallum
præsentet, et, si dubietas est, ad Sortem ponatur. Ad sortem ambulare,
§ 8.
Ad sortem venire
, in Decretione Childeberti Regis § 6. 8.
Ad ignem seu
Sortem se excusare, in Lege Ripuar. tit. 31. § 5.
Sortes super altare Dei
mittere, etc.
in Lege Frision. tit. 14. § 1. 2.
Sortes Sanctorum. Sic appellatur Evangelii aut cujuslibet libri sacri inspectio,
ῥαψῳδομαντείας species : cum scilicet aperto libro quicquid
oculis se subjiciebat, pro sorte, id est, oraculi loco, habebatur : cujusmodi editæ sunt
ex Pithœo post Canones veteres edit.
Reg. Quæ quidem divinationis species a Paganis fluxit, ut ex S.
Augustino lib. 4. Confess. cap. 3. colligitur. Ejusmodi sunt
Virgilianæ sortes,
apud Spartianum. Idem Augustinus Epist. 109. ad Januarium c. 20 :
Hi vero, qui de
paginis Evangelicis Sortes legunt, et si optandum est, ut hoc potius faciant, quam ut
dæmonia consulenda concurrant : tamen etiam ista mihi displicet consuetudo, ad negotia
secularia, et ad vitæ hujus vanitatem propter aliam vitam loquentia oracula divina velle
convertere.
Concilium Veneticum c. 16. et ex eo Hincmarus de Divortio Lotharii :
Sunt et Sortilegi, qui sub nomine fictæ religionis, per quasdam, quas Sanctorum
Sortes vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque scripturarum
inspectione futura promittunt.
Similia habent Concil. Agathense can. 42. Aurel.
I. c. 30. Autisiod. c. 4. Cumeanus Abbas de mensura pœnitentiarum cap. 7. Pœnitentiale
Romanum et Gregorii II. PP. c. 26. et Beda c. 11. et Alcuinus lib. de Divin. Offic.
Capitula Caroli M. de diversis reb. ann. 789. c. 4 :
De codicibus vel tabulis
requirendum, et ut nullus in Psalterio, vel in Evangelio, vel in aliis rebus Sortiri
præsumat, nec divinationes aliquas observare.
Pœnitentiale MS. Thuanum :
Requisisti Sortes in codicibus, vel in tabulis, ut plures solent, qui in
Psalteriis et in Evangeliis, vel in aliis hujusmodi rebus sortiri præsumunt,
etc.
Concilium Ænhamense ann. 1009. c. 3 :
Sagas, incantatores, artem
sanctorum exercentes, meretrices egregias mortem inducentes, etc.
Ubi Codex
editus
artem scm præfert : sed legendum videtur
sortem, aut
sortes
sanctorum. Conc. Trevir. ann. 1310. apud Marten.
tom. 4. Anecd. col. 257 :
Nullus etiam super Sortes quas Sanctorum, seu
Apostolorum, vel Psalterii vocant, aut cujuscumque scripturæ inspectione divinationis
scientiam profiteatur, aut futura promittat, aut quælibet maleficia in tabulis, vel
codicibus, in astralabo (l. astrolabio)
requirat.
Sortes Apostolorum vocat Petrus Blesensis libr. de Præstigiis fortunæ, seu Joannes
Sarisber. lib. 1. Policrat. c. 12. vel quod Pauli Apostoli Epistolæ, vel quod Evangelii,
ab Apostolis descripti, codices inspicerentur : vel denique quod ab Apostolis
missas
sortes constet. S. Augustinus in Concione 2. Psalmi 30 :
Sors enim non
aliquid mali est, in dubitatione humana divinam indicans voluntatem : nam et Sortes
miserunt Apostoli.
Petrus vero Blesensis :
Sortilegi sunt, qui sub nomine
fictæ religionis superstitiosa quadam observatione rerum pollicentur eventus. Quod genus
Sortes Apostolorum et Prophetarum, et Dividentium continet ; inspectio tabellæ, quæ
Pythagorica appellatur : observatio quoque cujusque casus, id est, rei, de qua quæritur
significatione, sub eo continetur.
Priorem sententiam videtur firmare Gregorius
Turon. lib. 4. Histor. cap. 16 :
Positis Clerici tribus libris super altarium, id
est Prophetiæ, Apostoli, atque Evangeliorum, oraverunt ad Dominum, ut Chramno, quid
eveniret, ostenderet ; aut si ei felicitas succederet, aut certe, si regnare posset,
divina potentia declararet : simulque unam habentes convenientiam, ut unusquisque in
libro, quod primum aperiebat, hoc ad Missas etiam legeret. Aperto ergo primum omnium
Prophetarum libro, reperiunt, etc.
Alia istius divinationis exempla idem
Scriptor suggerit lib. 5. c. 14. 49. lib. 8. c. 4. Vita S. Consortiæ Virginis c. 9 :
Si vultis, pergamus ad Ecclesiam, agatur
Missa, ponatur Evangelium super altare, et communi oratione præmissa,
codice patefacto, inspiciamus Domini voluntatem ex illo Capitulo, quod primum
occurrerit.
Alia istiusmodi exempla divinationis proferunt Jonas in Vita S.
Huberti cap. 15. Historia Conversionis S. Eucherii edita a Petro Chiffietio in Paulino
illustrato, Theophanes ann. 13. Heraclii, Vita S.
Marthæ matris S. Symeonis Jun. Styl. n. 58. Gregoras lib. 8. c. 26. et
Cinnamus lib. 5. c. 7. Ad hanc etiam referendum videtur, quod scribit Severus Sulpitius
lib. 1. de Electione S. Martini in Episcopum Turon. :
Inter Episcopos tamen qui
affuerant, præcipue Defensor quidam nomine, dicitur restitisse : unde animadversum est,
graviter illum lectione prophetica tunc notatum. Nam cum fortuitu Lector, cui legendi eo
die officium erat, interclusus a populo defuisset, turbatis ministris, dum expectatur,
qui non aderat, unus e circunstantibus assumpto psalterio, quem primum versum invenit,
arripuit. Psalmus autem hic erat : Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem
propter inimicos tuos, ut destruas inimicos et defensorem. Quo lecto, clamor populi
tollitur, pars adversa confunditur, etc.
Eadem habet Fortunatus lib. 1. de Vita
S. Martini. Vide Cantipratanum lib. 1. cap. 9. num. 4.
◊ Atque inde forte fluit mos ille, qui diu servatus est in
Ecclesia, ut dum eligerentur Episcopi, per inspectionem Evangelii, quid de ejus moribus,
vel conversatione in administratione, futurum esset, inquireretur. Quod scilicet hac
ratione primitus in electionibus Episcoporum Dei judicium exquireretur, et an has
probaret ; quod fortasse videtur velle Rainerus c. 5. de Valdensibus, dum ait, hosce
hæreticos,
Laïcos, qui sorte sanctos eligunt, in altari deridere
. Nam a Laïcis
perinde ac Clericis Episcopos electos constat. Morem istum adstruit omnino Vita S. Aniani
Episcopi Aurelianensis :
Cumque varia electio populi fieret, ille eos paterno
affectu castigans, eisdem dixit : Si vero pastorem vultis, electum a Domino, fratrem et
compresbyterum meum Anianum noveritis in meo constitui loco. Atque ut idipsum divinæ
electionis claresceret, cum triduanum jejunium more Ecclesiastico indixisset, brevibus
et libris super altare positis, necdum loquentem parvulum afferri præcepit, ut ipse
brevia ab altari sublevaret. Tunc vero Christi operante virtute, cum puer manum
injecisset altari, mox ut breve tetigit, vox inconsueta novella verba prodidit, testeque
populo proclamavit : Anianus, Anianus, Anianus istius civitatis a Deo Pontifex est
institutus. Mox ut verba complevit, ætatis tempora lingua recognovit. Sed ut votis
omnium fieret satisfactum, aperto psalterio, versum, quem primum invenerunt, legentes,
dixerunt : Beatus quem elegisti, etc. Prolato quoque Apostolico codice, in primo
repererunt sermone : Fundamentum aliud nemo potest ponere, etc. Sed et in Evangelii
pagina hanc primam repererunt sententiam : Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam,
etc. His ergo virtutum insignibus in Cathedra Aurelianensis Ecclesiæ sanctus institutus
est Anianus.
Ubi binas observare est divinationes, primam
per brevia, de
qua mox : alteram per inspectionem sacrorum librorum,
Psalterii scilicet,
Apostoli, et
Evangelii. Sed postmodum sola Evangelii inspectio obtinuit,
non quidem ad explorandum Dei judicium, an quis eligendus esset ad Episcopatum, sed quid
de eo
futurum esset in Episcopatus administratione, quique ejus mores, quæ
conversatio, qualisque illius finis ac mors. Quam quidem divinationem
Prognosticon
fere semper appellant Scriptores, ex quibus ad hunc firmandum morem sequentia excerpsimus.
Libellus supplex Capituli Aurelian. ad Alexandrum PP. III :
Apertæ sunt cataractæ
cæli, ut credimus, et de cælestibus stillat indignatio ; et Apostolicæ manus
fortitudinem induantur, ut denudetur iniquitatis fundamentum usque ad collum, et finem
iniquitatis sortiatur, quem in die suæ promotionis sermo divinus ei prognostica
significatione proposuit : aperto enim, sicut moris est, Evangeliorum libro, sermo, qui
primus occurrit, sic erat : Adolescens autem relicta syndone nudus profugit ab
eis.
Guillelmus Malmesbur. lib. 1. de Pontif. Anglic. pag. 214. de Lanfranco :
Aiunt ejus prognosticon : Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Quod
ille ab acclamantibus hilari vultu ad Dominum direxit : Certemus ergo mutua
vicissitudine, tu dando, ego dispertiendo, etc.
Eadem habent Robertus de Monte
ann. 1089. et Anonymus in Vita ejusdem Lanfranci c. 15. Idem Malmesburiensis pag. 219. et
Matth. Paris ann. 1093. de Anselmo :
Inter sacrandum pro ritu Ecclesiæ, codex
Evangelii ab Episcopis super eum apertus tenebatur. Consecratione autem peracta, cum
codex inspiceretur, in paginæ summitate hæc sententia est reperta : Vocavit multos, et
misit servum suum, et cœperunt omnes se excusare.
Adde eumdem Malmesburiensem
pag. 220. Historia Episcoporum Autisiod. c. 54. de Hugone Episcopo :
Cujus quoddam
præsagium fuit prognosticum ei divinitus destinatum, quod tale fuit, Ave Maria gratia
plena.
Guibertus lib. 2. de Vita sua c. 3. de se in Abbatem Novigenti electo :
Cum obviam mihi procedere pararent, textum Evangelii ex industria super altare
hac intentione aperuit, ut, quod Capitulum oculis primum occurreret, pro mei auspicio
haberet......
Mox :
Aperuit ergo librum, cui juxta morem extrinsecus
labra depresseram, etc.
Et lib. 3. c. 14. de Electione Episcopi Laudunensis :
Quoad consecrationem exhibito cum prognosticum ejus aucuparentur, vacuam
repererunt paginam.
De alio Episcopo, mox :
Cui tamen in prognostico suo
Evangelicum Capitulum dure sonuit,...... Tuam scilicet ipsius animam pertransibit
gladius.
Ægidius Mon. Aureæ vallis cap. 64. de Alberto Episcopo Leod. :
Cum autem a duobus Episcopis ante Evangelium Missæ, sicut sancti Patres
sanxerunt, ordinandus in Episcopum Archiepiscopo præsentaretur, Archiepiscopus librum,
qui erat ei oblatus, aperiens, in prima parte libri legit : Misit Herodes Rex, et tenuit
Joannem, et vinxit eum in carcerem. Et postea sequitur : Et decollavit eum in carcere.
Statim Archiepiscopus fremens in semetipso spiritu contrito, quasi lacrymando intuens in
eum dixit : Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara
animam tuam ad tentationem, tu enim Martyr es futurus.
Similia habentur in Vita
S. Heriberti Archiepiscopi Coloniensis n. 9. apud Rupertum Abbatem in ejusdem Heriberti
Vita n. 9. in Vita Lietberti Episcopi Cameracensis cap. 18. etc.
◊ Id genus Episcopalis prognostici obtinuisse etiam apud Græcos
testatur Pachymeres lib. 8. c. 15. 52 :
Ὃς δὲ ὁ Καράϰαλος
Νιϰομηδείας τὸν ζυγὸν τοῦ εὐαγγελίου ἐτίθει, ϰαὶ ἤδη τὸν θεῖον θεᾶσθαι χρησμὸν ἔμελλον, (φέρουσι γάρ τι ϰᾄν τούτων ἐπὶ τοῖς τελουμένοις οἱ
πολλοὶ πίστεις∙ ϰᾄν οὐϰ αναγϰαῖα ἡ ἑπισήμανσις) τὸ εἰς ϰόλασιν
ἀπόφημον ἐν τῷ ἱερῷ εὐαγγελίῳ ἐνεφανίζετο. Τὸ δε ἠν, Τῷ διαϐόλῳ ϰαὶ ἀγγέλοις
αὐτοῦ.
Paulo supra
σημεῖον σύνηθες vocat, quod
Latini
Prognosticum. Istius meminit Sguropulus in Histor. Concilii Florent. sect.
12. cap. 4. qui perinde ac Pachymeres nude
ζυγὸν vocat.
Vide Glossar. med. Græcit. voce
Ριϰτολογιον col. 1299.
◊ Neque in Episcoporum electionibus id dumtaxat observatum ; sed
etiam in Canonicorum installationibus. Exstat quippe forma recipiendi Canonicum in
Ecclesia Bononiensi in Morinis, apud Jac. Petitum post Pœnitentiale Theodori pag. 492. in
qua hæc habentur :
Decanus, vel eo absente Præsidens, promissa legens, indutus
stola, aspergit aquam benedictam super Canonicum receptum, et a singulis secundum
ordinem admittitur ad pacis osculum : deinde aperto codice Evangelico capite primi
folii, quæ scripta reperit, et verba adnotantur ad memoriam suæ receptionis,
etc.
◊ Præallatis addendum videtur Brunonis Signiensis Episcopi lib. de
Vestimentis Episcopor. judicium de hisce Sanctorum sortibus, in Cap.
Cur fiant
prænostica in consecratione Episcopi
:
Non ad Sortes inquirendas, ut stulti
opinantur, Evangeliorum liber ejus, qui consecratur, humeris imponitur ; sed ut per hoc
intelligat, cui labori et oneri subjiciatur, et pondus Evangelicæ prædicationis eum
circumquaque ferre non pigeat.
◊ Erat et alia istiusmodi divinationis species, quæ fiebat per
duas pluresve epistolas, seu schedulas sub altaris palla confuse positas, quarum una
negationem, altera affirmationem rei, de qua dubitabatur, contineret : quæque post
solemnes preces ac jejunia indicta capienti occurreret, ea pro judicio divino habebatur.
Gregorius Turon. de Vitis Patrum cap. 9 :
Tunc pro hospitio quoddam brevibus
conscriptis posuit super altare, vigilans et orans tribus noctibus, ut quid ei Dominus
juberet dignaretur manifestissime declarare. Sed pietatis divinæ inclyta miseratio, quæ
eum præsciens eremitam esse decreverat, brevem illum accipere jubet, ut eremum
properaret.
Baldricus lib. 1. Chronici Cameracensis cap. 1. ubi de contentione
pro corpore S. Leodegarii, quod sibi vindicabant Episcopi Pictavensis, Augustodunensis, et
Atrebatensis :
Donec ex sententia cæterorum Pontificum, tribus Epistolis, horum
trium nominibus subscriptis, et confuse sub palla altaris obtectis, factaque in commune
oratione, Pictavensi Episcopo ex indiciis sanctum corpus deberi declaratum est.
Istius
στοιχειομαντείας exempla alia proferunt
Theophanes et Cedrenus ann. 13. Heraclii, Anonymus in Festum restitut. imagin. pag. 785.
et ex eo forte Synaxarium in Dominica
τῆς ὀρθοδοξίας in
Triodio, Sguropulus in Histor. Concilii Florent. sect. 12. c. 3. extr. Anna Comnena lib.
10. et 15. pag. 273. et 471. Pachymeres lib. 7. cap. 13. et Vita S. Aniani Episcopi
Aurelian. supra laudata : cui similis est ea, de qua agit Lex Frisionum tit. 14. § 1.
præterea Durandus lib. 5. Ration. cap. 2. n. 5.
Vide
Casaubonum ad Spartianum in Hadriano pag. 5. 2. edit.
◊ Exstitit denique alia divinationis per
Psalmos species,
quam
Ensalmo, seu
Inpsalmum vocant Hispani, quæ Sebastiano de Cobarruvias
dicitur
cierto modo de curar con oraciones, unas vezes solas, otras aplicando
juntamente algunos remedios.
Ut :
Ensalmadores, los que curan con Ensalmos.
Mox subdit :
Dixeronse Ensalmos, porque de ordinario usan de versos de psalterio, y dellos con
las letras iniciativas de letra por verso, o per parte, hazen unas sortijas para
diversas enfermedades.
L. Favre, 1883–1887.
◊
Quædam carta de sortibus apostolorum lingua
Provincialium scripta et muro abdita urbis
Cordes, prope
Albi, reperta
fuit a domino
Rocquain qui de sortibus clarius et doctius tractavit apud Bibl.
Sch. Cart. 1880. p. 457. et seqq.