« »
 
STAGNUM 1, STAGNUM 2, STAGNUM 3, STAGNUM 4.
[]« 1 stagnum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 575c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STAGNUM1
1. STAGNUM, Mare. Tidericus Langenius in Saxonia :
Sulcatum Stagnum per multa pericula magnum,
Tertia processit classis, pars indeque cessit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stagnaculum, dimin. a Stagnum. Epist. Petri de Condeto apud Acher. tom. 2. Spicil. pag. 559 :
Iterum sciatis, quod die Jovis supradicta dom. Rex Siciliæ faciebat poni in quodam Stagnaculo, quod protenditur usque prope Tunicum, quosdam cursores et barellos, qui multum, ut dicunt, ad expeditionem negotii faciunt. Et factum est dum traherentur a littore versus Stagnum illud, congregati sunt Saraceni infiniti, ut Stagnum illud defenderent, appositione cursorum prædictorum.
Stagnales Civitates, Maritimæ, apud Ericum Upsaliensem lib. 5. Hist. Suecicæ pag. 190 :
Et in magna classe circa littora civitatum Stagnalium pervagatus, etc.
Henricus Aquilonipolensis in Lubecca lib. 2. cap. 3 :
Stagnales inter urbes caput urbs Lubecana,
  Inter et urbs etiam septuaginta duas.
[]« 2 stagnum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 575c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STAGNUM2
2. STAGNUM, pro Stannum, ϰασσίτερον. Gall. Estain. Gloss. Lat. MS. Reg. : Stagnum, lacus, qui non effluit, vel genus metalli. Gloss. Lat. Græc. : Stagnum, ϰασσίτερον, λιμνη, ύδροστάσιον. Slagnea, ϰασσιτερινά, Glossar. Græco-Lat. : Stagnum, ϰασσίτερον. Stagnea, ϰασσιτερινά. Stagno, περιπεταλῶ. Ubi Stagnare, est Stagno, sive stanno inducere, nostris Estamer. Κασσιτερουργός, Stagnator. Gervasius Dorobern. ann. 1182 :
In signum vero sectæ, vel ordinis habitum, lineum habebant capucium, in quo B. Virginis imaginem parvulam plumbo impressam vel Stagno in pectore gestabant.
Vide Cujacium lib. 11. Observ. cap. 1. Charta ann. 1197. inter Instrum. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 144 :
Carga de Stagno dabit iii. den.
Comput. ann. 1202. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. cliv :
Pro iie. lib. Stagni c. sol.
Charta ann. 1468. ex Tabul. S. Victoris Massil. :
Dom. Abbas patentibus litteris dat facultatem aperiendi fodinas auri, argenti, cupri, Stagni et plombi, etc.
Statuta Massil. lib. 3. cap. 10 :
Ordinamus firmiter observandum quod Stagnum seu merces stagni vendatur deinceps ad quintale Massiliæ.
Occurrit præterea in Statutis Astens. Montis Regal. fol. 311. Riperiæ cap. 12. fol. 4. etc.
Stagnatus, nostris Estamé, Stagno fuso perlitus. Gesta sub nomine Acacii :
Ut si dicamus aliquid ceratum, aut picatum, aut Stagnatum, aut quolibet alio genere coloratum.
Acta Erchanberti Episc. tom. 1. Histor. Frising. pag. 126 :
Crucem unam deauratam, et aliam crucem de Stagno paratam,... et alium calicem et patenam Stagnatas, etc.
Vide Stanneatus.
L. Favre, 1883–1887.
Pro 12. centenariis clavorum Stagnatorum ad rationem 54. bol. pro quolibet [] centenario.
(Libri censuales S. Petri, Romæ, an. 1464.)
Stagneus, pro Stanneus. Ricobaldi Ferrar. Histor. Pontif. Rom. apud Murator. tom. 9. col. 150 :
Hic (Zeferinus) constituit..... quod omnia vasa altaris essent vitrea vel Stagnea.
Occurrit præterea passim apud Scribonium Largum cap. 230. 268. etc. Marcellum Empir. cap. 21. Alexandrum Iatrosoph. lib. 1. in Chron. Trudonensi lib. 9. pag. 459. Rigordum ann. 1183. etc. V. Ferrarium in Stagnare.
Stagnum, Isidoro dicitur, quod metallum secernit.
Stagni etymologia, inquit, ἀποχωρίζων, id est separans dicitur et secernens : mixta enim et adulterata inter se per ignem metalla dissociat, et ab auro et argento æs plumbumque secernit.
Hinc
Stagnare, in ejusdem Glossis, metalla secernere. Vide Vossii Etymolog. in Stannum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stagnator, Stagni opifex. Liber niger Scaccarii pag. 360 :
Et Stagnatores ei habere facias in ea libertate, quam habere debent et solent.
Placit. ann. 35. Edw. I. Devon. rot. 22. in Abbrev. Placit. pag. 259 :
Custos stagni venit et clamavit quod omnes Stagnatores operantes in iisdem stagnatoriis, si in aliquo deliquerunt, quod non debent respondere nisi coram custode, etc.
[]« 3 stagnum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 576a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STAGNUM3
3. STAGNUM. Charta Joannis Abbatis S. Bertini :
Dicimus quod fossatum semper remaneat fossatum, nec Stagna ibi possint figi, nisi partes consentiant, ut dicta Stagna remaneant ibidem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mendum esse suspicor pro Staqua, qua voce pali vel fustes terræ infixi significantur, quos nostri Estaches vocabant, ut supra observatum est in Staca : nisi idem sit quod infra Stalaria 1.
[]« 4 stagnum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 576a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STAGNUM4
4. STAGNUM, Sedes, sedile. Vide supra Scamnum 4. et infra Stallum 1. Charta ann. 1249. ex Tabul. Casæ Dei :
Certo tempore vinum suum vendere in villa, sive, sicut vulgariter dicitur, Stagnum tenere, ita quod ipso vendente nemo vendere audeat.... Homines cimiterii de Jay, vendere vinum seu Stagnum debere in dicto cimiterio, etc.
Reditus Monast. Nobiliac. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Bened. Pictav. MSS. pag. 531 :
Habet unum cubellum vini et unum Stagnum ad vinum vendendum.
P. Carpentier, 1766.
Stagnum hic idem quod Bannum vini, Jus scilicet quod domino feudi competit vinum suum certo dierum spatio vendendi, aliis a vini proprii venditione cessantibus ; unde Estanche de vin illud appellabatur, ut observavimus supra in Bannum 1. Charta Aymer. vicecom. de Rupecavardi ann. 1296. in Reg. 77. Chartoph. reg. ch. 311 :
Concedimus quod nos et hæredes nostri non habeamus nec habere possimus in dicto castro et barriis bannum seu Stagnum vini, nisi duntaxat in mense Augusti, in quo venditur tantummodo vinum censuum nostrorum et vinearum nostrarum.
Alia ann. 1352. in Reg. 81. ch. 490 :
Prior S. Marcelli de proprio vino semel in anno Stagnum faciet ad justum pretium, in quocumque tempore voluerit, usque ad quinquaginta duodenas.
P. Carpentier, 1766.
An inde repetenda vox Estangherre, qua Compotatio, significatur, ut opinor, in Lit. remiss. ann. 1427. ex Reg. 174. ch. 143 :
Comme iceulx compaignons de la chastellenie de Lille feussent alez à une Estangherre, qui se faisoit en la maison de Simon Cuingnet, etc.