« »
 
STATIO 1, STATIO 2, STATIO 3, STATIO 4, STATIO 5, STATIO 6, STATIO 7, STATIO 8, STATIO 9, STATIO 10, STATIO 11, STATIO 12.
[]« 1 statio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 585c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STATIO01
1. STATIO, Jejunium dicitur Scriptoribus Ecclesiasticis. Isidorus lib. 6. Orig. cap. ult. sect. 66. et Rabanus lib. 2. de Institut. Cler. cap. 18 :
Jejunium et Statio dicitur.
Glossæ Arabico-Lat. : Statio, jejunium. Atque ita pro quovis jejunio usurpant Cassianus lib. 5. de Cœnob. Instit. cap. 20. 24. Collat. 2. cap. 23. Collat. 21. cap. 29. Acta S. Fructuosi et socior. n. 3. etc. Hermes in Pastoral. lib. 3. cap. 5 :
Respondi quoniam, Domine, Stationem habeo. Quid est, inquit, Statio ? et dixi : Jejunium ; et dixit : Quid est illud jejunium ? Sicut solebam, inquam, sic jejuno.
Alii distinguunt stationem a jejunio :
Jejunium enim,iidem Isidorus et Rabanus aiunt, est indifferenter cujuslibet diei abstinentia, non secundum Legem ; sed [] secundum propriam voluntatem. Statio autem est observatio statutorum dierum, vel temporum : dierum, ut quartæ et sextæ feriæ jejunium ex vetere lege præceptum : temporum autem, ut jejunium quarti, quinti, septimi, et decimi mensis, et observatio Quadragesimæ, quæ in universo orbe institutione Apostolica observatur.
Tertullianus lib. 2. ad uxorem :
Ut si Statio facienda est, maritus de die condicat ad balneas, si jejunia observanda sunt, maritus eadem die convivia exerceat.
Idem contra Psychicos :
Arguunt nos, quod jejunia propria custodiamus, quod Stationes plerumque in vesperam producamus.
Et cap. 14. ejusdem libri :
Cur Stationibus quartam et sextam Sabbati dicamus, et jejuniis Parasceven ?
Ubi exerte Tertullianus stationem a jejunio distinguit, ostenditque stationem præscriptam a lege : jejunium ex mero arbitrio et propria devotione observatum. Exstant in Biblioth. Casinensi Auxilii Presbyteri Quæstiones Theologicæ, in quibus quærit :
Quid intersit inter Stationem et jejunium.
Cur autem Statio dictum sit jejunium indictum, docet Ambrosius Serm. 25 :
Castra nobis sunt nostra jejunia, quæ nos a diabolica infestatione defendunt : denique Stationes vocantur, quod stantes et commorantes in eis inimicos insidiantes repellamus.
Isidorus loco citato :
Statio autem de militari exemplo nomen accepit pro eo, quod nulla lætitia obveniens castris stationem militum rescindat : nam lætitia libentius, tristitia solicitius administrat disciplinam. Unde et milites, nunquam immemores sacramenti, magis stationibus parent.
Vide quæ Allatius observat de Missa Præsanctificatorum pag. 1550. et 1570. ex Joan. Phurne et Matth. Blastare.
Statio, veteribus dictus Cœtus, sive conventus fidelium in Ecclesia, maxime is, qui dominico fiebat die, apud Tertullianum lib. de Corona militis : ita autem vocantur ejusmodi conventus, metaphora sumta a militibus, qui dum præsidium certo loco collocant, stationem facere dicuntur. Gregorius Nazianzen. orat. habita in Concilio CP :
Χαίρετε Ναζηραίων χοροστασίαι, ψαλμῳδιῶν ἁρμονίαι, στάσεις πάννυχοι, παρθένων σεμνότης, etc.
Alia de voce Στάσις vide in Glossar. med. Græcit. col. 1429.
Stationes præterea dicuntur Ecclesiæ, oratoria seu quævis loca, ubi processiones Ecclesiasticæ moram faciunt, in quibus orationes fiunt, aut decantantur Antiphonæ, vel denique sacrum Missæ Ministerium peragitur : ex quo processiones ipsas Stationes passim dictas observare est. Has primum omnium instituisse Cyrillum Patriarcham Alexand. scribit, nescio an ubique, Auctor Chronici Orientalis sub ann. 435. Solebant porro Christiani varias sibi deligere Basilicas, vel martyria, et in iis ad ipsa Martyrum sepulcra diebus Dominicis convenire, et sacrosancto Missæ sacrificio, quod celebrabatur, interesse, et Corpus Domini accipere, ut est apud Tertullianum lib. de Orat. Denique cum eo ex variis Basilicis Clerus procedens conveniret, si quid difficultatis proponendum videbatur, in eo conventu definiebatur. Unde interdum, eodem Tertulliano teste lib. de Jejunio, Stationes usque in vesperum producebantur. Atque hac notione Stationis vocem accipiendam censent viri docti apud Cyprian. Epist. 41. et 42. Joannes Diacon. lib. 3. Vitæ Gregorii M. cap. 18 :
Stationes per Basilicas, vel Beatorum Martyrum cœmeteria,[] secundum quod hactenus plebs Romana quasi eo vivente certatim discurrit, sollicite ordinavit : per quas et ipse simul discurrens, dum adhuc eloqui prævaleret, 20. homilias Evangelii coram Ecclesia diverso tempore declaravit.
Nicolaus I. PP. Epist. 8 :
Istius (Latinæ) dictione linguæ Constantinopolitana Ecclesia lectionem Apostolicam et Evangelicam in Stationibus fertur primitus recitare.
Anastasius in S. Vitaliano PP :
Item dominico die fuit Statio ad sanctum Petrum, et post Missas celebratas, valefecerunt sibi invicem Imperator et Pontifex, etc.
Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 7 :
Feria secunda post Pascha procedere moris est clericos Stationem facturos apud S. Vincentium.
Anselmus Leod. cap. 69. in Wolbodo Episc. :
Stationes instituit, seu processiones, quæ ab universo communiter Clero civitatis ad majorem Ecclesiam fiunt.
Adde Synodum Pontigon. ann. 876. cap. 7. Hist. Translat. S. Sebastiani n. 53. 54. Vitam S. Joan. Reomagens. cap. 2. Lanfrancum in Decretis pro Ord. S. Bened. cap. 2. Anast. Bibl. in Vita S. Joan. Eleemosyn. n. 30. 79. Ordinem Romanum, Rupertum lib. 8. de Divin. Offic. cap. 2. Cæsarium lib. 1. Miracul. cap. 7. Durandum lib. 7. cap. 1. n. 20. 21. etc.
In ejusmodi porro stationibus deferebantur publice ministeria sacra, quorum usus erat in sacris Liturgiis. Anastasius in S. Hilaro :
In urbe Roma constituit ministeriales, (nempe calices) qui circuirent Stationes, Scyphum aureum pensant. lib. 8.
Alii Codd. habent :
In urbe vero Roma constituit ministeria, quæ circuirent constitutas Stationes, scyphum autem stationatum (al. stationarium) pens. lib. 8.
Leg. Stationalem. Vide infra. In Leone III. pag. 146 :
Fecit vero communicales ex argento purissimo per singulas regiones, qui præcederent per Stationes per manus Acolytorum numero 20.
In Valentino II. pag. 166 :
Fecit amas argenteas 6. quæ præcedunt per omnes Stationes.
Præfatio ad Libellum precum Marcellini et Faustini, de Felice PP :
Irrumpit in Urbem, et Stationem in Juli Basilica trans Tiberim dare præcipit.
Infra :
Per cæmeteria Martyrum Stationes sine Clericis celebrabat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Stationalis Crux, Quæ ad stationes deferebatur et super altare reponi solebat. Benedictus in Ordine Rom. apud Mabill. tom. 2. Musei Ital. pag. 124 :
Primicerius cum schola, et subdiaconi regionarii, et acolythi cum Cruce Stationali S. Petri.
Ibid. pag. 132 :
Tunc subdiaconus regionarius levat Crucem Stationalem de altari, plane portans eam in manibus usque ad ecclesiam. Stationales scyphi,
qui scilicet per Acolytos præferebantur in Stationibus, apud Anastasium in Hormisda. Vide supra.
Stationari, Stationem seu processionem peragere. Eckehardus Junior de Casibus S. Galli cap. 1 :
Crastinam autem processionem ad mansionariam suam S. Crucis disponens Ecclesiam, in proximo prato Stationari jussit. Ibi de gradibus ligneis Esdras Domini populum legem novam edocuit, etc.
[]« 2 statio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 586b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STATIO02
2. STATIO, Communio, seu ordo a communionem accepturis servandus. Ordo Rom. II. apud Mabill. tom. 2. Musei Ital. pag. 50 :
Deinde venit archidiaconus cum calice ad cornu altaris, et annunciat Stationem : et refuso parum in calicem de scypho inter manus acolythi, accedunt primum episcopi ad sedem, ut communicent de manu Pontificis secundum[] ordinem. Sed et presbyteri omnes ascendunt ut communicent ad altare.
[]« 3 statio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 586c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STATIO03
3. STATIO, Locus in Monasteriis educandis pueris destinatus. Vita B. Stephani Obazin. Abbat. apud Baluz. tom. 4. Miscell. pag. 157 :
Ejectus inde (e monasterio feminarum) ad Stationem puerorum in supradictam cellam directus est.
[]« 4 statio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 586c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STATIO04
4. STATIO, Idem quod Stagium, de qua voce supra. Sugerius lib. de Rebus in Administr. sua gestis cap. 12 :
Feodos vero, quos ex fisco proprio emimus, ad faciendas Stationes singulis annis per duos menses in eodem Castro Tauriaco, subter intitulare curavimus.
Charta ann. 1223. ex Tabular. Corbeiensi :
Ego Girardus de Hilli debeo dom. Pinconii homagium et servicium ad custum suum et Stacionem apud Pinconium per quatuor menses singulis annis cum uxore mea ad custum meum.
Vide Status 9.
[]« 5 statio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 586c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STATIO05
5. STATIO, Convivium, pastus, præbenda panis et vini. Charta Hugonis Episcopi Gratianopolit. ex Tabul. Eccl. Gratianop. :
In Ecclesiis B. Mariæ de Arvisio, et S. Johannis, et de deserto, retinui Stationem cum sociis sex a festivitate Apostolorum Petri et Pauli, usque ad Assumptionem B. Mariæ.
Charta Willelmi Episc. Paris. ann. 1229. in M. Pastorali lib. 20. Ch. 18 :
Ut pro carnibus singularum Stationum, quæ dicuntur Pastus, 12. libræ et 3. solidi a nobis....... persolvantur.
Charta Odonis Episc. Parisiens. anno 1205. ibid. lib. 20. ch. 5 :
Concessimus eidem Capitulo in eodem festo Pentecostes Stationem unam de pane et vino, et carnibus porcinis, nobis et successoribus nostris perpetuo percipiendis.
Adde Ch. 102. et Chartam aliam Petri Episcopi ann. 1208. ibid. pag. 423 :
Nota, quod magna Statio panis valet 77. panes, et parva Statio valet 72. panes : item magna Statio pecuniæ valet 72. sol. 9. den. ob. et parva Statio valet 67. sol. 9. den. ob.
Necrologium Ecclesiæ Parisiensis :
6. Idus Januarii, eodem die obiit Theobaldus Parisiens. Episcopus, qui dedit nobis duas Stationes quatuor ferculorum, quarum una redditur ab Episcopo in Nativitate B. Mariæ, altera in die obitus ejus. 3.
Id. Julii :
Obiit Odo Parisiensis Episcopus, in præsenti sepultus Ecclesia, qui dedit nobis Stationem panis, vini, et carnium in festo Pentecostes reddendam.
Passim ibi.
L. Favre, 1883–1887.
De his Stationibus lucidiorem et copiosiorem explicationem invenies in Cartulario N. D. Paris. p. p. Guérard, t. I, p. clxii. p. clxvii.
[]« 6 statio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 586c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STATIO06
6. STATIO, Minuti quidam Canonicorum reditus hac voce designantur, in Charta Mauricii Episcopi Paris, ex Tabul. S. Clodoaldi :
Postulavimus ut cujusdam partis prædicti beneficii panis et vini videlicet et quorumdam minutorum reddituum, quos Stationes vocant, caritatum etiam defunctorum pauperes clericos ejusdem ecclesiæ participes facerent.
[]« 7 statio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 586c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STATIO07
7. STATIO, Domus, ubi quis stat, habitat. Charta Rodulfi Episc. Cabilon. ann. 980. inter Instr. tom. 4. Gall. Christ. novæ edit. col. 226 :
Quam ab una parte claudit Statio mansionaria Oidolonis canonici.
Tabul. Montis Majoris :
Ublias autem unusquisque qui Stationem habet, et per se focum facit, circa Kal. Januarias ex debito persolvere debent.
Vide Stare 3. et Stativa.
[]« 8 statio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 586c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STATIO08
8. STATIO, Tabulatum, nostris Estage. Charta Ludovici Crassi Reg. Franc. ann. 1134. ex Tabul. Montis Mart. :
Domum præterea Guerici et Stationes et fenestras ibi constructas, etc.
Tabul. S. [] Martialis Lemovic. :
Dono et concedo Deo et S. Martiali et fratribus in hoc monasterio servientibus ad portam stercoris in domo quæ fuit Chatardi Pictavini quæ quinque Stationibus dividebatur, tres ex ipsis totas ex integro, hoc est inferius et superius, et duos solidos.
Epistola Balduini Imp. CP. de expugnata Constantinopoli :
Turris lignea erigitur super murum Stationibus tribus, aut quatuor, multitudinem continentibus armatorum.
Vide Stagium et Tristega.
[]« 9 statio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 587a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STATIO09
9. STATIO, Item quod Mutatio, in leg. 36. et 65. Cod. Th. de Cursu publ. (8, 5.) et leg. 1. de Curios. (6, 29.) ubi Gothofredus.
Stationarius, in Glossis Græco-Lat. dicitur, Ἐπίσταθμος, ὁ τοῦ σταθμοῦ ἡγούμενος, ὁ ἡγούμενος τῆς μονῆς, manceps : qui scilicet in mansionibus equorum publicorum curam gerit. Qui cursui publico præest, in lege 1. Cod. Th. de Cursu publ. (8, 5.) Adde leg. 2. de Cohortal. (8, 4.) leg. 31. de Episc. (16, 2.) eodem Cod. ubi Jacob. Gothofred.
[]« 10 statio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 587a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STATIO10
10. STATIO, Apotheca, Boutique. Stationarius, Apothecarius. S. Fulgentius Homil. 66 :
Temporalis medici Statio videtur esse defixa, ubi herbarum redolent medicamina, et in tectis curationis inclusa renitent ferramenta, etc.
Constitutiones Neapolitan. lib. 3. tit. 34. § 3. de Medico :
Non contrahat societatem cum confectionariis, nec recipiat aliquem ad expensas suas pro certa pretii quantitate, nec ipse etiam habebit propriam Stationem... Lucrabitur autem Stationarius de confectionibus suis secundum istum modum : de confectionibus et simplicibus medicinis, etc.
Mox :
Nec Stationes ejusmodi erunt ubique, sed in certis civitatibus per regnum.
Regimina Paduæ ad annum 1272. apud Murator. tom. 8. col. 461 :
Facta fuit hoc anno domus communis Paduæ, quæ est juxta Stationes, ubi venduntur ferramenta.
Chron. Veron. ad ann. 1206. ibid. col. 623 :
Et tunc combusserunt domos illorum de Carcere, Stationes mercatorum, etc.
Statuta Mutin. rubr. 35. fol. 6. v° :
Statutum est pro publica et evidenti utilitate mercatorum communis Mutin. existentium in Stationibus palatii novi, quod dictæ Stationes debeant claudi, scilicet inter unam et aliam viam de muro unius quadreli.
Vide Cujacium lib. 2. Observat. cap. 40.
P. Carpentier, 1766.
Pro notarii officina occurrit in Nov. 44 :
Scientibus (tabellionibus) quia si præter hæc aliquid egerint, cadent omnino iis quæ vocantur Stationibus.
Quod de tabellionum munere interpretatur ibi Gothofredus. Vide Marin. Diplom. Papyr. ad num. 75. not. 9. et Massmanni Libellum Auralium pag. 11.
[]« 11 statio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 587a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STATIO11
11. STATIO, pro Vivario piscium, in Charta ann. 1057. apud Melchelbec. tom. 2. Hist. Frising. pag. 516 :
Aquis, aquarumve decursibus, piscationibus, Stationibus, id est gistellis piscium, quos husones dicimus.
Vide Statua 1. Stele et Steyle.
[]« 12 statio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 587a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STATIO12
12. STATIO, Locus publicus, ubi mercatores merces suas venum exponunt, idem quod Hala. Charta ann. 1375. in Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 272 :
Quod ad monasterium prædictum (S. Dionysii) pertineret... omnimoda juridictio et justitia alta, media et bassa in campo sive terra, in qua ab antiquo est consuetum teneri et sedere inditum, et specialiter in logia seu Statione draperiorum villæ Paris.
Vide Logium 3.