«
4 vox » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 381b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/VOX4
4. VOX, Jus, quod quis habet in rem aliquam. Lex Wisigoth. lib. 4. tit. 3. § 4 :
Quia vero quidam tutores aut persuasione aut indignatione circumveniunt eos, quos
tueri gratissime debuerunt, et de rebus reddendæ rationis securitates accipiunt, vel
certe diversarum obligationum scripturas ab illis exigendas insistunt ; quo extinctis Vocibus eorum, quæ illis competunt nunquam inquirere, vel recipere
permittantur.
Testam. Guifredi Comit. Cerritan. ann. 1035. apud
Acher. tom. 6. Spicil. pag. 432 :
Quantum ibi habeo vel habere debeo, sive per
prisione, sive per parentorum, vel per qualicumque Voce, etc.
Charta ann.
1070. in Append. ad Marcam Hisp. col. 1153 :
Per hanc scripturam venditionis meæ
vendo vobis omnes Voces et dretaticos, possessiones, etc. Per alodium, sive per aliam
qualemcumque Vocem.... Per nos vel per nostram Vocem, etc.
in Charta ann.
1126. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 442. Berengarius
Comes Barcinonensis in donatione civitatis Tarraconensis Romanæ Ecclesiæ, ann. 1090 :
Ea scilicet deliberatione, ut ego et mei posteri omnes..... teneamus hoc totum
per manum et Vocem S. Petri, ejusque Vicarii Romanæ Sedis Apostolici, per quinquennium
persolventes et 125. libr. purissimi argenti ad justum pensum.
Charta Alfonsi
Regis Legionensis apud Anton.
de Yepez in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 3. pag.
227 :
Do et offero monasterio S. Vincentii Ovetensis, quod dicitur Capella Regum,
totam Vocem et totum jus Capellaniæ, in ipsa plantatione, ubicumque extensa fuerit,
etc.
Charta Sancii Regis Aragon. æræ 1131. apud eumdem tom. 7 :
Sicut
unquam habui, vel tenui, seu habere potui per qualescunque Voces, etc.
Charta
Ranimiri Regis Aragon. æræ 1173. apud Blancam in Comment. Rer. Aragon. pag. 647 :
Cum suis terminibus,... directaticis, eremis, et populatis, et montibus, et
aquis, et palustris, et cum omni censu, quod pertinet ibi, vel pertinere debet ad meam
regalem personam vel Vocem.
Alia apud Catellum lib. 4. Rerum Occitan. pag. 651.
de quadam Inquisitione :
Aut si de ipsa insula terræmeritum exuunt ad potestatem
Rainardi, aut permansit postea in Voce Vaidrani, etc.
Vide tom. 2. Capitul.
Regum Franc. col. 1548.
Vox, Eadem, ni fallor, notione, in veteri Charta Rivipollensi æræ 888. apud
Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 4 :
Ipso alode cum fines et
terminos suos, sicut in ipso judicio resonat, quem acquisivit per Vocem liberto suo,
etc.
Mala Vox, seu
Mala voce possidere dicitur is, qui contra jus rem detinet. Charta
Garsiæ Regis Navarræ, æræ 1185. apud Sandovallium in Episcopis Pampilon. qua concedit
Episcopo Pampilonensi,
Synagogam Judæorum de Stella, liberam et integram, sine ulla
Mala Voce, ad peragendum in ea Ecclesiasticum ministerium, etc
. Fori Oscæ ann. 1247.
f. 5 :
Quicunque miserit Malam Vocem in hæreditatem, quam alius possidet, et forte
infra unum annum et unum diem noluerit accipere directum de illo, qui tenet illam
hæreditatem, etc.
Observantiæ Regni Aragon. lib. 6. tit. de Generalib. Privileg.
§ 21 :
Postea sine Mala Voce retinere potest emptor, etc.
Adde Foros
Aragon. lib. 7. pag. 132. v. 133. etc. Michael
del Molino in Repertorio Foror.
Aragon. pag. 331 :
Viduitatis jure si possidet vidua aliquam rem, et imponitur sibi
in ea Mala Vox, debet in judicio nominare hæredes viri sui mortui, et dabitur ei
dilatio, ut denuntiet Malam Vocem dictis hæredibus sui viri, etc.
Adde pag. 81.
82. v.