![[]](img/image.png)
«
Aisantia » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 154a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/AISANTIA
AISANTIA, Vox forensis, facultas, quam quis habet utendi in alieno prædio, rebus non suis,
vel ex jure municipali, vel proprietariorum concessione, a Gallico,
Aisance,
Commoditas. Tabular. Abbat. Reigniacensis Ord. Cisterc. :
Per omnia sua nemora
inter Choram et Cosam jacentia atque posita suorum pastionem porcorum, transitum,
percussum, sine pretio et panagio, et omnes usus, quos Aisentias vocamus, perpetuo
donavit, ann. 1147.
In alia Charta ann. 1153. ibid. :
Et usus, quos
Aasancias vocamus.
Usagia, sive Aisantiæ terræ nostræ,
in veteri Charta apud
Buzelinum pag. 396. Charta Rogerii Episcopi Laudun. ann. 1180. in Tabular. Abb.
de
Thenailles :
Dedit omnes Aisancias et pasturas de Bouconvilla.
Vide
Chartas alias apud Duchesn. in Hist. Codiciacensi pag. 349. Perardum in Burgundicis pag.
198. Hemereum in Augusta Virom. in Reg. pag. 42. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aisentia, Idem. Charta Aleidis Dominæ
de Boular in fundatione Monast. Belli-Prati
ann. 1228. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 299. E :
Concessi
similiter ut Aisentias communes
et pascua libere habeant.
Vide
Miræum tom. 1. Oper. Diplomat. pag. 419. edit. 2.
Esentia. Charta S. Ludov. ann. 1266. in Regesto Normanniæ signato P :
In altera
medietate landæ ad animalia sua Esentiam suam habeant.
Aisiamentum, Gallis
Aisement, Italis
Agiamento. Regiam Majestatem lib. 1. cap.
13 :
Terram petitam amittet cum fructibus, commoditatibus, Aisiamentis, et
pertinentiis suis.
Lambertus Ardensis :
Communia populi sui Aisiamenta et
planitiem camporum... concludens.
Will. Abbas Andrensis :
Comes quoque
Balduinus super Aisiamento in palude de Hotinghen a nobis in perpetuum habendo,
etc.
Vide Chronicon Andrense pag. 346. Monasticum Angl. tom. 2. pag. 916.
Madox, Formul. Anglic. Chartis
cxliii.
et
cccxxi.
Aisimentum, In Testamento Guillelmi D. Montispessulani ann. 1146 :
Donec de Aisimento
ipsius terræ habeat perceptum et recuperatum, quod valeat duo millia solidorum.
Hic non sola facultas utendi, sed usus et possessio
debet intelligi ; Acherius Spicil. tom. 9. pag. 141. legit
Aissimentum. Occurrit ibi etiam semel. Regestum censuum et
feodor. Carnotensium fol. 57 :
Les jarbes et les tourtiaus deus illec, et ès villes
d'environ pour l'Aiesement que ils ont en la forest, et est chascun un tourtel de un
denier, dont tous ceus qui ont Aisement ou dit bois, doivent un tourtel, etc.
Eisiamentum, In eodem Monastico Angl. tom. 1. pag. 47. apud Will. Thorn. et Duchesn. in Hist.
Guinensi pag. 258. et in Probat. Hist. Drocensis pag. 251.
Aisiæ, Pertinentiæ, ubi libere percipi possunt
Aisiamenta. Charta Libertatum
Solemniaci in Arvernis MS. :
Si aliquis intraverit de die ortum vel vineam alicujus
hominis, situm, vel sitam in Aisiis vel pertinentiis dictæ villæ, etc.
Tabul. B. Mariæ de Charitate ann. 1364 :
Margarita de Fontenaio donavit terram de Miniers cum suis juribus, Aisiis et
pertinentiis, salva et reservata tonsura nemoris d'Artenne.
Hesia. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 916 :
Ascendendo per veterem sepem, et sic
per vetus fossatum et haiicium, usque ad Hesiam extra boscum.
Sunt, qui vocem
Gallicam
Aise, ab
otium deducunt ;
Agio Itali dicunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Asencia, ut
Aisantia. Charta Lietardi Episcopi Cameracensis inter Instrum. tom. 2.
novæ Gall. Christ. ann. 1133. de Fundatione B. M. de Valcellis :
Per omnes etiam
reliquas terras suas, nemora, prata et aquas, concesserunt omnes Asencias suas in
nemoribus ad colligendos fructus, ad pastinationem porcorum, ad pasturagium exterorum
animalium, sine pasnagio et omni alia exactione, ligna ad ædificandum et calefaciendum
et ad cætera necessaria. In pratis pasturagium, in aquis ad piscandum, et si quid forte
in his omnibus aliquid venationis, mellis vel alicujus alterius rei a Fratribus vel
mercenariis eorum inventum fuerit, libere possidendum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Asiamentum,
Aysiamentum. Charta Ægidii Abb. S. Martini Tornac. ann. 1309. in
Tabulario S. Richarii Centulensis :
Nos habebimus omnia alia Asiamenta in prædictis
pasturagiis, sicut usuagiarii alii in prædictis locis tantummodo.
Charta Joannis
Abb. B. Mariæ Ursi-Campi ann. 1303. ex eodem Tabul. :
Habebimus omnia alia
Aysiamenta in prædictis pasturagiis seu pascuis, sicut alii usugrarii, hoc est
intelligendum absque
augmentatione numeri animalium, qui in prædictis
litteris est expressus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aysientia. In Tabulario Monast. S. Quintini in Insula pag. 132.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aysimentum, In hist. Dalphin. tom. 1. pag. 201.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aysina, Eadem notione. Locos vide in
Deversium et
Repayrium, et tom. 2. Hist. Dalphin. pag 167.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aysium, vel
Ayzium, Eadem significatione. Baluz. Hist. Arvern. tom. 2. pag. 135.
in Charta Roberti Comitis ann. 1285 :
Cum cæteris universis Aysiis et usatgiis,
servitutibus, emolumentis.
Ibidem pag. 314. in Charta ann. 1340 :
Servitutibus, censibus, redditibus, deveriis, Ayziis, juribus et actionibus
nostris.