« »
 
CARACTER 1, CARACTER 2, CARACTER 3, CHARACTER 1.
[]« 1 caracter » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 158a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARACTER1
1. CARACTER. Novella 15. Theod. et Valentiniani de Tributis fiscalibus :
De salinis, alumine, Caractere, herba rubea, lini maceratura, etc.
Nov. 23. ap. Gothofr. qui scribit : Vellem Carraria, Caracter enim nihil est.
[]« 2 caracter » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 158a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARACTER2
2. CARACTER, Fascinum, Schedula magicis notis seu litteris exarata, Gall. Caractere. Concil. Trevir. ann. 1310. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 257 :
Divinationes, sortilegia, auguria, sive in votis, quas Brevia seu Caracteres vocant, etc.
Vide Characteres magici in Character.
P. Carpentier, 1766.
Ordinat. S. Ludov. ann. 1254. art. 32. tom. 1. Ordinat. Regum Franc. pag. 75 :
Judei cessent ab usuris et blasphemiis, sortilegiis et Caracteribus.
Gall. Sors et Caraz. Hinc Encarater, Fascinare, in Lit. remiss. ann. 1404. ex Reg. 158. Chartoph. reg. ch. 360 :
André Guibretea.... couru après une femme en disant : Pute vielle, tu m'as Encaraté.
Vide Caragus et Caraula.
[]« 3 caracter » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 158a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARACTER3
3. CARACTER, Effigies, imago, ipsa sigilli area, dicitur de eo, quod in sigillo [] seu scuto gentilitio sculptum seu insignitum est. Charta ann. 1229. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 344 :
In quo sigillo erat Caracter unius avis cum una ala desuper extensa, et subtus pedes dictæ avis erat Caracter unius avis quasi palmæ.
Lit. ann. 1307. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 239. art. 6 :
In (sigilli) Caractere erunt scutum domini regis cum floribus lilii ex una parte, etc.
Lit. ann. 1372. tom. 5. earumd. Ordinat. pag. 513 :
Et a en la Caratere dudit seel un ymaige de royne coronnée, etc.
Pro Monogrammate occurrit in Charta ann. 1183. ibid. pag. 238 :
Præsentem cartam sigilli nostri auctoritate et regii nominis Caratere inferius annotato communiri præcepimus.
Vide Tract. novum de Re Diplom. tom. 5. pag. 17. et infra Karacter.
[]« 1 character » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 287b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHARACTER1
1. CHARACTER, Στίγμα, Nota, stigmatis pœna. Odo Cluniac. de Vita S. Geraldi[] lib. 1. cap. 20 :
Quantum vero ex æqualitate personarum conjici potest, personas illas reorum, qui se in malum destinaverant, aut damnis coercebat, aut Charactere adustionis inurebat.
Edictum Henrici Imp. ann. 1023. in Chronico Laurisham. :
Et insuper in utraque maxilla ferro ad hoc facto etiam candenti bene caraxetur et comburatur. Characterem animali infigere,
in Leg. Wisig. lib. 8. tit. 5. § 2.
Characterio, pro Character, Signum. Testamentum Bertichramni Episcopi Cenoman. :
Reliquos vero caballos tam Warannonis, quam spadas seu poledras qui inventi fuerint, et Characterio sanctæ Ecclesiæ habuerunt, totus Pontifex vel Ecclesia recipiant. Illi vero qui meum Characterio habuerunt, etc.
Characteres Magici. S. Augustinus de Tempore Serm. 163 :
Phylacteria et Characteres diabolicos nec sibi nec suis aliquando suspendant, incantatores velut ministros diaboli fugiant.
Et Serm. 215 :
Per præcantatores, per fontes, et arbores, et diabolica phylacteria, per Characteres et aruspices, et divinos, vel sortilegos, multiplicia sibi mala miseri homines conantur inferre.
Rabanus lib. 3. de Instit. Cleric. cap. 16 :
In quibusdam notis, quas Characteres vocant. Χάρτη τῶν γοητευτιϰῶν ἐπιϰλήσεων,
in Concilio Calchedon. Act. 10. Ordinationes Ludovici Regis ann. 1254. in Codice MS. Consuetud. Tolos. fol. 52 :
Judæi cessent ab usuris et blasphemiis, sortilegiis, Characteribus, etc.
Synod. Compostell. ann. 1114. can. 7 :
Characteres coram totius Ecclesiæ conventu sive publico concilio fieri jubemus, aliter factos valere inhibemus.
Vide Caragus et Brevis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Characteratum Ferrum, Udalrico Cluniac. ferrum est in quo panis ad sacrosanctum Missæ sacrificium destinatus coquebatur. Vide Mabillonium de Liturgia Gall. pag. 184.