« »
 
CONSUL 1, CONSULATUS 1, CONSULATUS 2, CONSULATUS 3, CONSULATUS 4, CONSULATUS 5, CONSULATUS 6.
[]« 1 consul » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 526a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSUL1
1. CONSUL, et Consulatus, quid sit in hoc Fredegarii Chronici loco, cap. 110. video inter eruditos controverti :
Eo etenim tempore bis a Roma sede S. Petri Apostoli, beatus Papa Gregorius claves venerandi sepulcri, cum vinculis S. Petri, et muneribus magnis et infinitis, legatione, (quod antea nullis auditum aut [] visum his temporibus fuit) memorato Principi (Carolo Martello) destinavit, eo pacto patrato, ut a parte Imperatoris recederet, et Romanum Consulatum præfato Principi sanciret.
Variant hic Editiones quotquot exstant. Nicolaus Alemannus in Dissert. de Lateranensib. Parietinis cap. 14. Consulatum, Patriciam dignitatem, et civilem urbis administrationem intelligi contendit. Id negat vir doctissimus Carolus Cointius in Annalibus Ecclesiast. Francor. ann. 796. num. 12. Nam præterquam quod pro Consulatum apud Fredegarium, Consultum legi debere existimat, secundum Editionem Brolianam, quoquo modo se res habeat, Consulatus voce Imperatoriam dignitatem intelligi inde opinatur, quod in Caroli M. Edicto de Legibus Longobard. emendandis apud Sigonium lib. 4. de Regno Italiæ ann. 801. quod etiam descripsere Vitus Amerbachius et Steph. Baluzius, hæc verba reperiantur :
Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi 801. Indict. 9. anno regni nostri in Francia 33. in Italia 28. Consulatus autem nostri primo.
Unde conficit per Consulatum, Imperium necessario designari, cum Augusti eo anno titulum consecutus fuerit Carolus : adeo ut de Patricii titulo accipi non possit, quem longe antea obtinuerat, et a quo abstinuerat factus Imperator, ut Eginhardus, et alii scribunt. Tametsi valida videatur prima fronte viri admodum eruditi conjectura, nolim tamen negare Consulatum hocce loco Fredegarii pro Patriciatu accipi posse, qui et Martello oblatus fuit, et ab eo acceptus. Nam alias Patricii et Consulis diversæ fuere ea tempestate in Italia dignitates, quod ex diurno Romano cap. 1. tit. 3. etc. colligere est : ubi Consul is intelligitur, qui Romæ vel certe Ravennæ, tum præerat, quemadmodum ὑπάτοι in cæteris Italiæ urbibus, quod exerte indicat idem Diurnus cap. 2. tit. 4. 5. 6. et cap. 3. tit. 7. Extr.
Quod vero ad Caroli Magni Diploma spectat, vox Consul, non tam revera Imperatoriam dignitatem designat, quam receptam apud sequioris ætatis Græcos Augustos formulam, abrogata scilicet a Justiniano ea dignitate, quam sibi solis deinceps reservarunt Imperatores, tanquam Consules perpetui, quem sibi titulum arrogasse Vitellium legimus : quod et ipse Justinianus exerte ait in Novella 5. Tum enim ii Diplomatibus annos Imperii cum annis consulatus adscribebant, ita ut fere semper idem fuerit et Imperator et Consul, cum Consulatum una cum Imperio inirent. Sed longe antea Consulis titulum adscribunt Carolo Magno Versus inscripti libro Evangeliorum anno 780. tom. 1. Histor. Francor. pag. 187 :
Tempore vernali transcensis Alpibus ipse
Urbem Romuleam voluit quo visere Consul.
Quandoque tamen non Consulatus annus in iis descriptus legitur, sed alia formula, quomodo sub Justiniano obtinuit, scilicet, Post Consulatum anno, etc. quam quidem fere semper servatam constat a subsequentibus Augustis, qui ipso primo Imperii anno in Diplomatibus, Post Consulatum anno primo, subdebant, verbi gratia, in Actis liberatæ a dæmonio virginis, apud Baron. ann. 713. n. 6 :
Imperante domino nostro piissimo perpetuo Augusto Anastasio (Artemio) magno Imperatore anno primo, et post Consulatum ejusdem Serenitatis anno primo.
Ita tamen Consulatus annum [] cum Imperii anno conjungebant, si sub anni initium utramque consecuti essent dignitatem : si enim secus, Consulatus annum a Kal. Januarii subsequentis auspicabantur. Verbi gratia, Epistola Theodori PP. ad Babolenum Bobiensem Abbatem, apud Ughellum et Margarinum, data dicitur quarto Nonas Maii, Imperii domini piissimi Augusti Constantini anno secundo, Consulatus primo, Indictione prima. Unde colligitur, Constantinum, qui et Heraclius dictus est, Heraclii majoris ex filio nepotem, Consulatum iniisse Kal. Januarii, Indict. 15. anno Imperii 2. quod inierat mense Junio Indict. 14. Id pluribus disceptamus in ea Dissertatione quam de Imperatorum Constantinopolitanorum, seu inferioris ævi vel Imperii, uti vocant, numismatibus instituimus.
Quo igitur Carolus Mag. recens Augustus dictus, eadem qua Constantinopolitani Imperatores dignitate sese donatum ostenderet, vel in se translatam totius Imperii auctoritatem ac dignitatem, iisdem quibus ii titulis uti voluit, adscripto scilicet Consulatus perinde titulo, quem Imperatorio ii semper adjunxere. Quinimo in Diplomate a Sigonio laudato, omissus forte, notarii vel exscriptoris vitio, Imperii annus primus, qui Consolatus annum præcedere debuit, prout fieri consueverat in Byzantinorum Augustorum Tabulis, quod etiam in Caroli successorum Chartis factitatum observamus. Exstat siquidem Hadriani II. PP. Epistola ad Actardum Namnetensem Episcopum, quæ est undecima inter ejusd. Pontificis Epistolas, quæ sic clauditur :
Quinto Kalendas Martias.... imperante domino nostro piissimo perpetuo Augusto Ludovico magno Imperatore anno 19. et post Consulatum ejus anno 18. Indict. 1.
Ubi observandum annum Imperii, anno uno Consulatus annum præcedere. Quippe Ludovicus II. a patre in Italiam missus, a Leone IV. PP. in Imperatorem unctus fuit ann. 850. ut est in Annalibus Francor. Bertinianis. Consulatum autem iniit, aut sane auspicatus est Kl. Januarii, ann. 851. quibus hæc dignitas iniri solebat, uti mox docuimus. Prostat Diploma aliud Joannis VIII. PP. pro Monasterio Herensi diœcesis Pictavensis, in Spicilegio Acheriano tom. 12. pag. 554. datum
Imperante domino piissimo Augusto Karolo a Deo coronato magno Imperatore, post Consulatum ejus anno primo.
Præterea aliud pro Monast. S. Medardi Suessionensi pag. 151. datum
mense Januario Indict. 9. quarto Non. Januar. Pontificatus nostri anno 4. anno 1. regnante domino piissimo Carolo Imperat. a Deo coronato, et post Consulatum ejus anno 1.
Pro quibus quidem verbis, post Consulatum, alia ejusdem Pontificis Charta pro Monasterio Trenorchiensi, apud Chiffletium, ista habet, et post Coronationem ejus anno 1. Sed perperam, ni fallor, cum Imperator appellari cœperit demum, cum coronatus fuit. Porro dictus est Imperator Carolus Calvus die Christi natalitio anno 875. Indict. 9. Aliud Diploma Joannis PP. VIII. in Tabulario Flaviniacensi, sic clauditur :
Scriptum per manum Gregorii Notarii Regionarii et Scriniarii S. R. E. in mense Maio Indict. 10. Bene valete. 4. Kal. Junias, per manum Anastasii Bibliothecarii sanctæ Sedis Apostolicæ, imperante domno piissimo perpetuo Augusto Karolo a Deo coronato magno Imperatore anno 2. et post Consulatum ejus anno 2. Indict. 10.
Eandem denique formulam in Diplomate [] Formosi PP. pro Monasterio S. Theuderii diœcesis Viennensis descriptam legimus :
Data 7. Kal. Decemb. per manum Sergii Primicerii Defensoris sanctæ Sedis Apostolicæ, imperante domino piissimo perpetuo Augusto Widone a Deo coronato magno Imperatore anno primo, et post Consulatum ejus anno primo.
[]« 1 consulatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 528c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSULATUS1
1. CONSULATUS, Comitatus, Comitis districtus, jurisdictio. Leges Edwardi Confessoris et Willelmi Nothi cap. 1 :
Fecit summoniri per universos Angliæ Consulatus nobiles, sapientes, et sua lege eruditos.
Cap. 12 :
Quod modo vocatur Comitatus, olim apud Britones temporibus Romanorum in Regno isto Britanniæ vocabatur Consulatus, etc.
Libertates ann. 1209. concessæ per Raibaldum de Calma hominibus terræ suæ in Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 19. col. 2 :
Volo præterea, et pro posse meo laborabo, quod omnis terra mea sit in Consulatu Vapincensi, et Ebredunensi, et Cistariensi, et etiam in majori, si poterit, Consulatu.
Occurrit pluries in Tabulariis Kemperlegiensi et Fontis Ebraldi. Vide Consul 2. et Consularitas 2.
P. Carpentier, 1766.
Order. Vital. lib. 3. pag. 492 :
Unde Heraldus patris Consulatum, quem Tosticus, quia major natu erat, longo tempore sub Eduardo rege jam tenuerat, ei violenter abstulit ipsumque exulare compulit.
Chartul. album eccl. Auxit. Bernardus :
Vasconum comes Consulatum Armaniacensem... vovens vovit se suosque filios et nepotes nepotumque successores singulis annis in die Assumptionis B. Mariæ hoc tributum reddituros, videlicet duo modia frumenti, et tres porcos, et unum creatum, et xij. sextaria vini pro Armaniacensi Consulatu, quem sub B. Mariæ sedis Auxitanæ dominio vult mancipari, sicut P. Bigoritanorum consul fecerat, qui S. Mariæ de Podio subjugaverat.
Charta ann. 1162. inter Instr. tom. 10. Gall. Christ. col. 214 :
Totum denique quidquid prædictæ ecclesiæ fratres tenebant in omni Consulatu Domini Martini, tam in nemoribus, quam in planis, etc. Consolat,
eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1460. ex Reg. 192. Chartoph. reg. ch. 84 :
Ung villaige ou bourgade du Consolat de Murel ou pais de Cominge.
Nisi Consulum seu scabinorum Murelli districtus intelligatur. Vide supra Consul 2.
[]« 2 consulatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 528c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSULATUS2
2. CONSULATUS, Dignitas Amiralii, seu supremi rerum aut classium Præfecti, apud Saracenos. Eulogius Toletan. lib. 2. Memorial. Sanct. de Abderramen Rege Arabum :
An. Incarnat. 850. æra 888. Consulatus autem Habdarrahgman 29.
Occurrit apud hunc Scriptorem non semel. Willelmus Rishangerus ann. 1272 :
Admiralius Joppensis, natione Saracenus, quæ dignitas apud nos Consulatus vocatur.
Sed an revera Consulatus, uti hæc vox apud Classicos Scriptores sumitur, viguerit apud Saracenos aut Arabes, quod vult vir doctus, pluribus disceptamus in Gloss. med. Græcit. in ϓπατεία.
[]« 3 consulatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 528c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSULATUS3
3. CONSULATUS, Consiliariorum conventus. Joann. a Leydis in Chron. lib. 32. cap. 21 :
Postquam Dominus de Arkel in civitate Ducis Willelmi esset, idem Dominus de Arkel tribus vicibus coram Consulatu prænarrati Ducis Willelmi vocatus, cum juramento narravit et manifestavit omnem traditionem.
Charta Bernardi de Turre ann. 1308. apud Baluz. Hist. Arvern. tom. 2. pag. 782 :
Item [] Bajulus dictæ villæ aut serviens, ad requestam Consulum faciet præconisare in villa S. Amantii, quod omnes veniant ad Consulatum pro negotiis et necessitatibus dictæ villæ.
Vide Consul 3.
Consulatum Dare, ϓπατείαν, Missilia spargere, quod Consules facere solebant, cum magistratum adibant. Epistola Episcoporum Arelatensis Provinciæ inter Epistolas Leonis II. Papæ :
In hac urbe quicumque intra Gallias ex tempore prædictorum ostentare voluit subsignia dignitatis, Consulatum suscepit et dedit.
Vetus Chron. Latino-Barbarum, apud Lambecium lib. 2. Comment. de Biblioth. Cæsarea cap. 8. pag. 858 :
Justinianum ab honore Imperii dignitate conantes ejicere, factionem quidam (quodam) die Justinianum hortantes ut Circum expectaret, et Consulatum populus (populo) daret, electum quemdam nomen Florianum volentes Imperio sublimare, etc.
Vide Gloss. med. Græcit. in ϓπατεία.
[]« 4 consulatus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 529a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSULATUS4
4. CONSULATUS, Munus Consulis, qui mercatorum jura tuetur in emporiis et portubus, in Statutis Massil. lib. 1. cap. 18. Vide Consul 4.
Consulatus Curiæ, Summa rerum ac præcipua administratio. Albertus Stadensis ann. 1066 :
Albertus Archiepiscopus Consulatum Curiæ adeptus est, æmulisque remotis, solus primatum arcemque Capitolii possedit.
Idem ann. 1068. de eodem :
Summam rerum, quod est Vicedominatus, jam septies Consul meruit.
Vide Vicedominus.
Post Consulatum, Formula literis vel actis adscribi solita, cum scilicet qui tum hoc anno quo scribebantur, Consules creati essent, ignoraretur, et necdum nuntius Constantinopoli ubi designari solebant, in regiones remotiores, scilicet in Africam, ubi ejusmodi formula præsertim adscripta legitur, allatus esset, ut in Conciliis laudatis, et in Cod. Canon. Eccl. Afric. cap. 56. 103. 127. Concil. Milevit. II. can. 20 :
Formatæ autem quæ a Primatibus, vel a quibusdam Episcopis Clericis propriis dantur, habeant diem Paschæ. Quod si adhuc ejusdem anni Paschæ dies incertus, ille præcedens adjungatur, quomodo solet, Post Consulatum, in publicis gestis adscribi ;
nempe cum Consulatus istius anni incertus est. Tametsi genuina videatur istius canonis interpretatio, de hac tamen quidam subdubitant ; cum verbi gratia Concilium Carthaginense V. celebratum dicatur post Consulatum Cæsaris et Attici mense Maio : Carthaginense VII. post Consulatum Honorii xii. et Theodosii viii. 3. Kal. Julii : Ephesinum incœptum 10. Kal. Julii post consulatum Theodosii XII et Valentiniani III ; quibus tum mensibus vix, inquiunt, credi potest, novorum istius anni Consulum creationis nuntium Carthaginem aut Ephesum nondum pervenisse. Verum id mirum videri non debet, cum certum sit Consules non semper Kalendis Januarii suos iniisse magistratus, nec tum creatos, sed eorum proclamationem ac institutionem dilatam in aliquot post Calendas Januarias menses, pro libitu Principum ; quod docet præ cæteris Libellus de Præfectis Urbi, editus a Cuspiniano, Panvinio, et Bucherio : in quo nominari solent post singula Consulum paria. At anno Christi 307. hæc leguntur :
Maximiano vii. et Maximiano. Ex mense Aprili factus est vi. Consulatus, quod est novies.
(Cusp. et Panvin. addunt hic Diocletiano.) vi. Kal. Septembris, Justeius Tertullus P. V. Et anno subsequenti : []
Consules quos jusserint D D. N N. Augusti. Ex xii. Kalendas Maii factum est, Maxentio et Romulo : quod est decies et Maximiano.
Anno 311. :
Consules quos jusserint D D. N N. Augusti. Ex mense Septembri, factum est, Rufino et Eusebio.
Anno 317. :
Consules quos jusserint D D. N N. Augusti. Ex die xiii. Kalendas Martii, Gallicano et Basso.
Denique anno 345. :
Amantio et Albino
, scilicet Coss. Denique anno sequenti :
Post Consulatum Amantii et Albini.
Quo quidem anno nulli Consules creati : aliis vero annis, horum post aliquot a Kalendis Januarii menses, atque adeo usque in Septembrem interdum, dilata creatio. Unde non mirum si in remotioribus Imperii provinciis ea persæpe in incerto esset, vel etiam ignoraretur. Vide præterea quæ in hanc rem commentantur Baronius, Panvinius, Godefridus Henschenius tom. 3. Act. SS. pag. 216. Alemannus ad Procopii Hist. arcan. pag. 106. 1. edit. et Stephanus Baluzius in Notis ad Capitul. pag. 1252. et seqq. Ut porro abrogatis Consulibus ordinariis sub Justiniano eadem formula obtinuerit, plura adnotamus in Syntagmate de Imperatorum Constantinopolitanorum numismatibus. Idem argumentum in Gloss. med. Græcit. attigimus. Bolandus in Præfat. tom. 1. cap. 4. § 3. ad hæc verba Polemei Silvii in Laterculo :
Ab Urbis exordio mille et ducentis completis annis Posthumiano et Zenone Consulibus, Asterio Consule tanquam primus annus incipit
, recte conjectat Protogenem qui Constantinopoli designatus est Consul cum Asterio ann. 449. hic non adscribi, quod necdum Romæ, ubi Silvius scribebat, qui Constantinopoli Consul designatus fuisset, sciretur. Idem Silvius suffectos Consules et Prætores designari solitos 5. Non. Januarii scribit.
[]« 5 consulatus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 529b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSULATUS5
5. CONSULATUS, Collegium Consulum seu scabinorum, eorumdem officium et dignitas, nostris Consulat. Inquisit. ann. 1268. ex schedis Pr. de Mazaugues :
Dixit quod quando ipse erat Consul Lansiaco, ipse bannizavit et alii Consules per totum græsum... Dixit quod a viginti annis citra fuit ter vel quater Consul, et anno præterito exivit de Consulatu.
Libert. loci de Insula ann. 1309. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 365 :
Primo in villa et parrochia prædictis non fiet perpetuo majoratus vel Consulatus ; sed anno quolibet.
Libert. villarum de Pardilhano et de Azilhano ann. 1379. in Reg. 119. ch. 100 :
Donamus Consulatum et insignia Consulatus, domum, archam et sigillum, et arma communia, consiliarios, famulum, banderias et alia ad Consulatum pertinentia.
Eadem leguntur in Libert. villæ de Lespiniano ejusd. ann. ex Reg. 118. ch. 163. Adde tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 675. Charta ann. 1481. in Pomer. diplom. pag. 182 :
Cum... inter illustrem principem ducem Pomeraniæ... ex una, et Consulatum ac universitatem oppidi nostri Colberg..... ex altera..... graves controversiæ et inimicitiæ exortæ fuerint, etc.
Et pag. 184 :
Qui Consulatus cum sua communitate, etc.
Vide infra Consultatus.
[]« 6 consulatus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 529b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONSULATUS6
6. CONSULATUS, Locus, ubi congregantur Consules seu scabini, vulgo Hôtel de ville, alias Consulat. Arest. parlam. Paris. ann. 1308. in Reg. Olim :
Major et consules congregabantur in Consulatu seu in domo communi villæ, etc.
Libert. villæ de Peyrusse ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 706. art. 16 :
Pour ce que lesdis conssous ont a assembler souvent les conseilliers dudit Consulat,... il auront[] un saint ou campane commune, qui sera au dedens de leur Consulat.