« »
 
DOMINUS 1, DOMINUS 2, DOMINUS 3, DOMINUS 4, DOMINUS 5, DOMINUS 6, DOMINUS 7, DOMINUS 8, DOMINUS 9, DOMINUS 10, DOMINUS 11, DOMINUS 12, DOMINUS 13.
[]« 1 dominus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 173a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINUS01
1. DOMINUS, pro Deus, Κύριος, occurrit passim in libris sacris. Unde forte Itali Domenedio, Galli nostri Damedieu dixerunt, id est, Dominus Deus. Vide Philonem de Nominum mutat. pag. 7. 1. Edit. Sulpitius Severus lib. 1. Hist :
Mundus a Domino constitutus est, etc.
Ruffinus in Symbolo de Christo :
Et dicuntur alii Domini, concessa tamen non ingenita potestate dicuntur. Hic vero solus est unicus filius, et solus unicus Dominus, sicut et Apostolus ait : Et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia.
Isidorus lib. 2. Different. :
Inter Deum et Dominum ita quidam diffinierunt, ut in Dei appellatione Patrem, in Domini Filium intelligant. Sacra Scriptura utrumque et Deum et Dominum affirmat : tamen hæc vocabula invicem discernuntur. Primum enim nomen naturæ est, pertinens ad amorem : Secundum potestatis, congruens ad timorem. Denique ex Dei vocabulo edisce, quid diligas ; ex Domini appellatione cognosce, quid metuas ?
Vide in hanc Sententiam S. Fulgentium lib. 10. contra Fabianum Fragm. 10. apud Chiffletium, et Marium Mercatorem pag. 68. edit. Baluz.
Dominus Vobiscum, verba, quibus Sacerdos in sacris Liturgiis populum salutat, sumpta ex libro Ruth. 2. sic enim legitur Booz salutasse messores suos. Quibus verbis respondet populus, et cum spiritu tuo. Vide Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 93. 159. Addit. 2. cap. 7. 9. Durandum lib. 4. cap. 14. Binium ad Concilium Braccarense II. ann. 563. cap. 3. et Card. Bona lib. 2. Rerum Liturgic. cap. 5.
[]« 2 dominus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 173a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINUS02
2. DOMINUS. Domini et Domni, Sancti vulgo appellati. Dominus Johannes, apud [] Cyprianum in Vita S. Cæsarii Arelat. Dominus Dionysius, in Placitis aliquot Clodovei III. apud Mabillonium tom. 4. SS. Ord. Bened. pag. 617. 618. Dominus Germanus, ibid. pag. 620. Charta Caroli M. pro Ecclesia Parisiensi in M. Pastorali lib. 19. Ch. 56 :
S. Germani et sancti Marcelli..... vel cæterorum Dominorum, quorum pignora in ipsa plebe, vel ipsa Ecclesia Parisiaca, adunata requiescunt.
Hinc S. Martinus, Domnus Martinus appellatur in præfatione Concilii I. Turon. et can. 13. in Concilio Turon. IV. can. 18. Autissiod. can. 5. apud Odonem Cluniac. lib. de Translat. Corporis S. Martini, Fortunatum in Præfat. lib. 3. Gregor. Turon. lib. 5. Hist. cap. 14. lib. 10. cap. 30. in Gestis Consulum Andeg. cap. 10. n. 3. etc. Dominus Vincentius, in Concilio Cabilon. 1. Dominus Petrus Apostolus, in Synodo Rom. sub Symmacho, et in Concilio Turon. II. can. 23. Dominus Gregorius M. in Concilio Suession. Dominus Paulus, apud Gregorium Turon. lib. 9. Histor. Franc. cap. 41. Domini Apostoli, apud Ennodium lib. 9. Epist. 26. Domina Opportuna, apud Adhelelmum Episc. Sagiensem in ejus Miraculis cap. 2. Domini Sancti, in Charta Caroli M. tom. 2. Analector. Mabillonii pag. 401. observat Josephus Scaliger in Notis ad Fragmenta veterum Scriptorum post libros de Emendat. temp. pag. 36. Chaldæos Christianos præcipuorum Sanctorum, ut Apostolorum, nominibus, vocem Mar, quæ Dominum sonat, præponere, ut Mar Marcos, Mar Phetros, Dominus Marcus, Dominus Petrus. Vide Dominædius.
[]« 3 dominus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 173b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINUS03
3. DOMINUS. Domini, sæpe appellati Episcopi, etiam non adjecta dignitatis nomenclatura, sed ipsius Episcopatus, ut apud Gregorium M. lib. 2. Indict. 10. Epist. 38. lib. 4. Epist. 17. Domino Mizenatis Ecclesiæ, apud eumdem lib. 4. Epist. 27. Haymo Homil. Domin. 16. post. trinitatem ex S. Augustino :
Nisi forte hoc evenerit, sicut S. Augustinus dicit, ut ille, qui filius est, per misericordiam Dei sublimetur ad Episcopalem dignitatem, et efficiatur Episcopus, et tunc poterit esse Patri et filius et Dominus propter honorem dignitatis.
Vide Librum nigrum Scaccarii pag. 115. Willelmum Neubrig. lib. 5. cap. 20. Epist. 72. et 104. ex Sugerianis Stephan. Tornac. Epist. 236. 237. etc.
P. Carpentier, 1766.
Dominus Senonensis Michael archiepiscopus
, in Ch. ann. 1198. ex Chartul. Campan. Cod. reg. 5993. A. fol. 181. r°. Dominus Noviomensis, in Ch. ann. 1221. ex Chartul. Barbell.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ut Domini, sic et aliquando Principes appellati sunt per jocum, inquit Valesius in Notitia Gall. pag. 613. col. 1.
quod potentia et auctoritate sua male uterentur more Principum sæcularium
. Hac notione Adrevaldus in Vita Aigulfi Abbatis Lirinensis scribit, Arcadium monachum Lirinens. ad Mummolum se contulisse Vicetiæ (Valesius emendat Vintiæ) civitatis Principem, suasisseque ei, ut ad Monasterium iret, quasi multas pecunias ibi reperturus. Vita S. Leodegarii cap. 8 :
Erant in hoc mendacium primi et quasi Rectores palatii, Desideratus cognomine Dido, qui quondam Cabilloni habuit Principatum, necnon et ejus collega Bobo (Mabillon. Albo,) qui urbem Valentiam habuerat in dominium. Nec enim digni sunt ut urbium nominentur Episcopi, qui magis terrenis desideriis inhiabant, et cœlestia non curabant.
P. Carpentier, 1766.
Sæpius etiam serio principes appellati sunt episcopi, ut a S. Hilario in [] Matth. cap. 26 :
Specialem tamen populi Principibus, id est, Episcopis... sollicitudinem mandat.
Vide in Episcopus et infra in Princeps.
P. Carpentier, 1766.
Dominus ac Magister Christianitatis nuncupatur Patriarcha Jerosolymitanus, in Charta Almer. comit. Ascalon. ann. 1157. tom. 3. Cod. Ital. diplom. col. 1473 :
Concedo eisdem (Pisanis) locum unum ad fabricandum sibi in eo ecclesiam, si tamen Dominus et magister Christianitatis patriarcha hoc ipsis concesserit.
[]« 4 dominus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 173c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINUS04
4. DOMINUS, nude dictus Abbas, in Consuet. Fontanel. pag. 94 :
Et hoc facientes secundum Dominum et secundum nos omnes.
Et in Gallico Reliquiarum Indice :
Tel croix est au logis de Monsieur.
[]« 5 dominus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 173c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINUS05
5. DOMINUS. Domini interdum dicti Canonici addito nomine Ecclesiæ, cujus sunt Canonici. Testament. Guillelmi Montispessulani ann. 1211. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 156 :
Monasterio Grandis-Sylvæ dimitto c. lib. inter opus et mensam Dominorum Ecclesiæ Magalonæ dimitto mm. sol. in honore emendo, de cujus fructibus fiat annuatim anniversarium in festo S. Michaelis pro anima mea et parentum meorum.
Ubi virgula distinguendum post Dominorum ; ita etiam in ecclesiarum German. tabulariis Canonici haud raro nude Domini dicuntur. Chart. Ottonis Episc. Mindens. ann. 1270. ap. Würdtwein. Subsid. Diplom. tom. 10. pag. 32 :
Dabunt 15. solidos Dominis et vicariis, qui divinis interfuerint.
Chart. Conradi Decani ann. 1382. ibid. pag. 35 :
12. solidi dabuntur pro consolatione Dominis nostris et vicariis, qui presentes fuerint.
[]« 6 dominus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 173c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINUS06
6. DOMINUS, in Legibus et Statutis Principum, nullo adjecto vocabulo, Dominus feudi intelligitur ratione vassalli.
Dominus Capitalis, vulgo Chef Seigneur, et in Assisiis Hieros. cap. 136. 137. in Consuetud. Normann. art. 126. 130. 166. Pontivensi art. 110. Andegav. art. 201. et seq. Cenoman. art. 216. Tabularium Vindocin. Thuanum Ch. 40 :
Archembaldus dudum de terra memorata Capitalis Dominus auctoramentum suum super S. Martino donavit.
Tabularium Majoris Monasterii Ch. 175 :
Auctorizaverunt etiam hoc in Capitulo Capitales Domini ejusdem terræ, scilicet Fulco Comes Vindocinensis, etc.
Tabularium Vindocinense ch. 345 :
Annuit donum Gauterius Granarius, de cujus erat fisco, et dimissa calumnia ante Hamelium Montis aurei Dominum, qui Caput erat fisci maximum.
Chartularium S. Vandregesili tom. 1. pag. 5 :
Salvo jure et redditu omnium Capitalium Dominorum.
Ordericus Vital. lib. 6. pag. 491 :
Hoc Radulfus, qui Capitalis Dominus erat, gratanter annuit.
Vide pag. 491. 496. 576. 594. 601. 604. 625. 770. Regiam Majest. lib. 1. cap. 25. § 1. 2. cap. 27. § 3. lib. 2. cap. 44. 66. lib. 4. cap. 5. 7. Statuta Roberti I. Scotiæ Regis cap. 6. § 2. etc. In Consuetud. Normanniæ art. 166 :
S'appelle le Chef Seigneur celui seulement, qui possede par foy et par hommage, et qui à cause dudit fief tombe en garde.
De sensu quem in Gallicis consuetudinibus obtinet vox Chefseigneur videndus Lauriere ad Raguellum tom. 1. pag. 237. Anglis Capitalis Dominus erat, Cui quis, plures habens dominos ligeanciam fecerat, ut est in Regiam Majest. lib. 2. cap. 44. Glanvilla lib. 9. cap. 1 :
Potest autem quis plura homagia diversis dominis facere de feodis diversorum dominorum ; [] sed unum eorum oportet esse precipuum et cum ligeancia factum, illi scilicet domino faciendum, e quo tenet suum capitale tenementum is, qui homagium facere debet, .... Si quis ergo plura homagia pro diversis feodis suis fecerit diversis dominis, qui se invicem infestent, si Capitalis Dominus ejus ei præceperit, quod secum in propria persona eat contra alium dominum suum, oportet eum ejus præcepto in hoc obtemperare, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dominus Intermedius, Qui minore domino feudali superior est et inferior alio majore, Gall. Entremoiens. Edictum Philippi III. Franc. Regis ann. 1275. apud de Lauriere tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 305 :
Quod si persone innobiles acquisierint in feodis vel in retrofeodis nostris extra terras predictorum Baronum nostrorum, et ita sit quod inter nos et personam que alienavit res ipsas, non sint tres vel plures Intermedii Domini, precipimus quod si teneant ad servitium minus competens, vel aliter appareat feodi facta deterior conditio, cogantur tales possessores rem feodalem ponere extra manum, nisi maluerint prestare nobis estimationem fructuum duorum annorum rerum taliter acquisitarum.
Philippus VI. decernit estimationem fructuum trium annorum, in suis Litteris anni 1328. apud eumdem de Lauriere tom. 2. pag. 14. imo quatuor annorum in suo Edicto ejusdem anni Gallice exarato, ibid. pag. 24 :
Item. Et pour les choses et possessions, que personnes non nobles ont acquises depuis trante ans en ça, et en nos fiez et arrierefiez sans assentement de nous ou de nos devanciers ; et ainsint soit que entre nous et la personne qui aliene icelles choses, soint trois Seigneurs Entremoiens ou plus, ils payeront pour finance l'estimation de quatre ans.
Dominus Principalis, in Constit. Friderici II. Imper in Quinta Compilat. Decret. de Hæretic. et in Tabulario Vindocin. Thuano ch. 121. Seigneur paramont, Anglis JC. Dominus Domini vassalli inferioris. Dessus Seigneur, Avant Seigneur, apud Bellomanerium cap. 62. Seigneur par dessus, in Statutis S. Ludovici contra Blasphem. Seigneur Suzerain, in Consuet. Andeg. art. 204.
P. Carpentier, 1766.
Dominus Census, Idem qui feodalis, cui census debetur, Gall. Seigneur féodal. Libert. Viennæ ann. 1361. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 430. art. 5 :
Quod quicunque emerit alienam rem immobilem, solvat, facta investitura, trezenum tantum domino tenente (f. tenenti vel tenuræ ;) et Dominus census revenditam (f. rem venditam ;) retinere possit pro eodem precio ad opus sui, sed non alterius.
P. Carpentier, 1766.
Dominus Corporalis, Superior et capitalis dominus. Charta præpositi S. Gauger. Camerac. ex Tabul. ejusd. eccl. :
Ut autem presbyter sui beneficii tranquillitate perenni gaudeat, prædictus miles ad suam donationem roborandam sui Domini corporalis E. et parium suorum et A. uxoris suæ assensum adhibuit.
P. Carpentier, 1766.
Dominus Directarius, Legitimus, Gall. Droiturier Seigneur. Lit. Caroli V. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 472 :
Nous considérans que nostre amé et feal Girart de Ventadour... en nous recongnoissant son souverain et Droiturier Seigneur, etc.
Dominus Major, Domini capitalis Dominus, idem qui Principalis. Regiam Majestatem lib. 2. cap. 74. § 11. Skenæus ad cap. 69. ejusdem libri :
Mei Domini Capitalis Dominus, dicitur Major Dominus :
idem etiam appellatur []
Retrodominus. Charta ann. 1225. in Monmorenciaca pag. 401 :
Et quia prædictus Guillelmus de fratre meo Matthæo prædicta tenebat in feudum, et frater meus Matthæus de me : Ego tanquam Retrodominus omnia ista laudavi.
Tabular. Maurigniacense ch. 39 :
Huic donationi præbuit assensum Guillelmus de Vaucelais ejusdem feodi Retrodominus.
[]« 7 dominus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 174b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINUS07
7. DOMINUS, Maritus : ita uxores conjuges suos compellabant, Monseigneur. Vetus Inscriptio Romæ apud Sponium Miscell. Antiq. pag. 12 :
Suetrius Hermes hic situs est, cui tertia conjunx aram constituit digno meritove marito, cum quo concordiam tam multosque per annos vixit et tenere casu sbta (subtracta) marito est, de cujus fama multi cum laude locuntur, quod fuerit cultor Domini rerum et amator.
Traditio San-Gallens. ann. 903. ap. Neugart. Cod. Alem. tom. 1. pag. 530. num. 643 :
Ego Amata cum manu Domni mei Winihardi pro remedio prioris mei senioris Linkonis et pro nostrarum remedio animarum.... ea ratione ut has res, quas dum adhuc præfatus meus Dominus Linko viveret, cum mea hereditate concambiavi.... Signum ipsius Amatæ et advocati et Domini sui Winiharti, qui hanc donationem patraverunt.
Comitissa Nivernensis in Epist. ad Sugerium 18 :
Dominus enim meus in servitio Dei et Regis est.
Mox virum suum vocat. Vide Baro, Senior et Domina 4.
[]« 8 dominus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 174b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINUS08
8. DOMINUS. Domini, Præcipui e nobilitate. Annales Colmar. part. 1. ann. 1284 :
Eodem die Curiam habuit Rex Rudolfus in Basilea cum gloria Dominorum.
Idem Chron. part. 2. ann. 1277 :
Post hæc Rex Bohemorum congregavit occulte decem millia Dominorum, volens occulte Regem comprehendere Romanorum.
[]« 9 dominus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 174b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINUS09
9. DOMINUS. Mabill. de Liturg. Gall. pag. 466. e Ceremoniali MS. Sangerman. de Dominica Palmarum :
Quando erimus circa finem Tractus, sacrista pulsabit unam parvam campanam pro congregando Dominos ad audiendum Passionem, quia ipsa non debet legi nisi in magna Missa.
An Baillivius ceterique justitiæ Officiales hujus Abbatiæ, qui statis diebus officio divino solent interesse ; an præcipui quidam Monachi, ut infra Domini Ordinis ?
[]« 10 dominus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 174b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINUS10
10. DOMINUS, nude, Cancellarius, ut observat D. Secousse ad Lit. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 581 :
Per regem, ad relationem Domini.
Ubi supra legitur :
Referente nobis dilecto ac fideli Cancellario nostro.
[]« 11 dominus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 174b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINUS11
11. DOMINUS, Quæ honorifica appellatio ita Militibus competebat, ut a patribus etiam filiis suis tribueretur : neque enim alia mihi suppetit ratio, cur Castellanus Vitriacensis filios suos Dominos compellat in Charta ann. 1228. ex Chartul. Campan. fol. 328. r° :
Hæc omnia superius scripta laudaverunt Aalaidis uxor mea et Dominus Robertus filius meus, Dominus Henricus filius meus, Guillelmus, Ansericus et Johannes clerici filii mei.
Nisi fortassis ut seculares a clericis distinguat ; quo sensu vox Dominus an alicubi occurrat, non memini. Vide Siriaticus.
[]« 12 dominus » (par L. Henschel, 1840–1850), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 174b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINUS12
12. DOMINUS. Peculiaris appellatio Franciæ regum, quam ab imperatoribus romanis mutuaverant. Vide in Domnus. Glossar. med. Græcit. in Δεσπότης.
[]« 13 dominus » (par L. Henschel, 1840–1850), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 174b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINUS13
13. DOMINUS, Is cujus negotium gerit procurator et cujus nomine defensor exstitit, apud JC. Romanos. Ita etiam apud Anglos ; Glanvilla lib. xi. cap. 3 :
Cum quis ita loco alterius positus in curia [] de placito illo respondet... nunquid potest Dominus suus eum pro beneplacito inde removere, ita quod alium faciat procuratorem.... Obtinet autem, quod Dominus talem procuratorem possit a qualibet parte litis amovere, etc.
Subditos suos feodales domini vulgo procuratores constituebant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dominus Cultellorum, Princeps Assasinorum : de quibus supra. Jacobus de Vitriaco Hist. Orient. l. 3. Marten. tom. 3. Anecd. col. 281 :
Omnes alii Principes eorum, alii subditi sunt et obediunt : hunc Sarraceni appellant Dominum Cultellorum.
P. Carpentier, 1766.
Domini Ecclesiæ, Præcipui post abbatem superiores in monasteriis, Gall. Seigneurs de l'église. Charta ann. 1420. in Chartul. sign. Ezechiel Corb. fol. 88. r° :
Et sera tenu ledit fournier de délivrer pain pour les Seigneurs de l'église est assavoir le grand prieur, l'official, l'enfermier, le prévost de l'église, le pourveur et le cellerier de le cuisine, toutefoys qu'il leur plaira à en mander en leur chambre.
Vide infra Domini Ordinis.
P. Carpentier, 1766.
Dominus Festi, Ita nuncupatur Abbas vel Episcopus stultorum, in Stat. Odon. episc. Paris. ann. 1198. contra festum fatuorum, ex Chartul. ejusd. episc. fol. 49. v° :
Statuimus etiam ne Dominus festi cum processione vel cantu ad ecclesiam adducatur, vel ad domum suam ab ecclesia reducatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domini Generales, Procurator et Advocati generales in Senatu Parisiensi, vulgo Les Gens du Roy. Compendium jurium Universitatis Paris. fol. 15. v°. Edit. 1517 :
Laudabilis est etiam consuetudo..... licentiandos omnes in qualibet facultate superiori pridie Signetorum ad supremam Parlamenti curiam omnesque Senatorum cameras accedere... deinde ad curias Dominorum Generalium, Requestarum, Cameræ compotorum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Eo nomine indigitantur Præfecti ærario, vulgo les Généraux des finances. Vide Generales 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dominus Generalis Civitatis, Idem qui Capitaneus, Præfectus civitatis. Regimina Paduæ ad ann. 1329 :
Intravit dominus Canis cum tota sua Baronia et honore magno in dicta civitate, et dismontavit in Episcopatu, et electus fuit per Magnates et populares civitatis Travixii Dominus Generalis.
Dominus Legum, non vero Magister, appellatus Azo JC. ut est in Chron. MS. Alberici. Glossæ Lat. Græc. : Juris Doctores, ἀυθενταὶ τῶν νόμων. Vide Savin. Hist. Jur. Roman. med. temp. part. 2. § 64. et 77.
P. Carpentier, 1766.
Charta Caroli regent. ann. 1359. ex Memor. D. Cam. Comput. Paris. fol. 19. v° :
Messire Jehan Taupin Seigneur en loix, clerc et conseiller de la chambre des Enquestes, etc.
Alia ann. 1324. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 294 :
Jehan Broart Sires de Loys, clerc et conseiller du roy nostre sire, etc.
MS. part. 1 :
Et fiert Salhadin qui fu Sires des lois
Arcevesque de Gadres.
Vide Miles Literatus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domini de Nocte, Præfecti vigilum. Andreas Dandulus in Chron. MS :
Pro purgandis maleficiis statutum est, ut duo sint equi, noctis tempore urbem custodiant et malefactores capiant : unus vero de citra canale, et alter de ultra canale constituatur, qui Domini de nocte appellati sunt.
P. Carpentier, 1766.
Domini Operis, Gallice Maîtres de l'œuvre, Dignitas in collegiis canonicorum [] et monasteriis, cui operibus publicis vacare incumbit. Reg. capituli Carnot :
Ordinavit capitulum quod Domini ordinis per industriores pictores, quos reperire poterunt, faciant, etc.
Vide Operarius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domini Ordinis vel in ordine, Præcipui post Abbatem Superiores in Monasteriis Cluniac. ut Subprior, Decanus. Bulla Nicolai IV. PP. in Constitut. Cluniac. MSS :
Nec aliquis diffinita seu acta per Diffinitores Capituli generalis possit vel audeat immutare, nisi in casu magnæ necessitatis et evidentis utilitatis, in quo potestas Abbati intelligitur relinquenda : de consilio et assensu peritorum et discretorum duorum et illis qui Domini Ordinis appellantur.
Actum capitularem pro conjunctione Prioratus de Bischiis ann. 1329. in Archivo B. Mariæ de Charitate, subscribunt Gerardus Subprior, Guillelmus secundus, Ludovicus tertius, Theobaldus quartus, Domini in ordine. Vide Domni Ordinis.
P. Carpentier, 1766.
Vel ætate aut professione antiquiores. Vide infra Magister Ordinis. Consuet. S. Germ. Prat. inter Probat. Hist. ejusd. pag. 146 :
Domini ordinis ibunt ad consilium capituli, et dum erunt in consilio capituli, subcamerarius apportabit sotulares suos supra duo tripedia in capitulo. Quando Domini ordinis voluerint, pulsabunt capitulum, et nos veniemus.
Infra, Domini nude appellantur non semel. Comput. pitentiar. ejusd. monast. ann. 1374 :
Au terme S. Remy pour l'anniversaire maistre Jehan Dye, baillié aux Seigneurs de l'ordre xxxij. solz.
Vide supra Domini Ecclesiæ.
P. Carpentier, 1766.
Dominus Parlamenti, Supremæ curiæ senator, vulgo Conseiller, alias Maître. Necrolog. priorat. Nostræ Dominæ de insula Trecens. ex Cod. reg. 9612. T :
Anniversarium nobilis ac discreti viri dom. Joannis de Domo-Comitis militis utriusque militiæ, quondam baillivi Trecensis, postmodum Domini pellamenti (leg. parlamenti.)
Domini Rerum crebro Imperatores et Reges vocitantur a mediæ ætatis Scriptoribus. Symmachus lib. 10. Epist. 36 :
Scivi meliorem esse judicum causam, quæ rerum Dominis reservatur.
Cassianus de Mortificat. in fin. :
Ipsi quoque rerum præsentium Domini.
Cyprianus in Vita S. Cæsarii Arelat. :
Cives aliquot alloquitur, ipsosque rerum Dominos per internuntios appellat.
Desiderius Episcop. Cadurcensis in Epist. ad Chlodulfum :
Ipsi Domini rerum, quibus vice nostri Redemptoris servire videmur.
Aimoinus de Vita S. Abbon. Floriac. cap. 8 :
Ad Dominos rerum inclitos scilicet Franciæ Reges, Hugonem ac ejus filium Robertum... apologeticum scripsit.
Idem lib. 3. Hist. Franc. cap. 71 :
Nempe pro similibus ausis, a Dominis rerum, Regibus scilicet Francorum, sæpe attonsus.
Vide lib. 2. cap. 17. Privilegium Corbeiense ann. 846. editum a Sirmondo, etc. Sic passim Sidon. in Paneg. Majoriani, Senator lib. 1. Epist. 4. lib. 12. Epist. 6. 7. 11. et 13. Greg. M. PP. lib. 1. Epist. 6. 16. lib. 2. Ind. 11. Epist. 6. lib. 7. Epist. 130. Witikindus lib. 1. et. 2. Vide Juretum ad Symmach. lib. 1. Epist. 8. Imperatores rerum atque Principes, apud Petrum Diacon. lib. 4. Chron. Casin. cap. 111. Domini terrarum, apud Alypium Antiochen. in Descript. orbis cap. 17. § 6. Domini terrarum apud Arnulph. Lexov. pag. 32. Δεσπόται τῆς οἰϰουμένης, passim in Actis Concilii Calchedon. et Concilii Ephesini II. Οἱ γῆς ϰαὶ θαλάττης ϰαὶ πάντων ἀνθρώπων ἔθνους ϰαὶ [] γένους δεσπόται, in libellis Photii, Bassiani et Eunomii ad Valentinianum et Marcian. in eodem Concilio Calchedon. Act. 5. 11. 13. et in Epist. Varadati Monachi ad Leonem Imp. parte 3. ejusdem Concilii. Γῆς ϰαὶ θαλάσσης δεσπότης uti Antoninus Severus Caracalla appellatur in Thiatyrensi inscriptione apud Thom. Smith in Notitia 7. Eccles. Asiæ pag. 130. et Sponium tom. 3. Itiner. pag. 116. Terræ marisque Dominus, in Epistol. Africanorum Episcop. ad Constantem Imp. in Concilio Lateran. sub Martino I. PP. Act. 2. S. Hieronym. Ep. 9 :
Contubernalis et Condiscipulus Augustorum, quorum mensæ ministrat orbis, terræ ac maria serviunt, etc. Ὁ τῆς ὅλης μετὰ Θεὸν οἰϰουμένης δεσπότης,
in Concilio CP. sub Menna Act. 5. Dominum totius orbis sese appellitasse Constantium, auctor est Ammianus lib. 15. init. Imperatores et Reges Dominos, unice vocitatos cuivis notum. Ænas Sylvius de ortu et auctoritate imper. Roman. ap. Schard. pag. 393 :
Etenim quis non videt et populos et principes omnes ab imperatore qui Mundi Dominus est, recipere temporalia ?
P. Carpentier, 1766.
Dominus Stationis iis, qui acta publica conficiebant. Tabellioni scilicet et Tabulario, accensetur in Nov. 44. ad quam Glossæ :
Tabellio erat minor, Tabularius major, et Magister stationis major utroque.
Vide ibi Gothofred.
P. Carpentier, 1766.
Dominus Tenens vel Tenuræ. Vide supra Dominus Census.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domini Titulares. Gall. Seigneurs Titrés, Viri nobiliores. Regula Toribii Archiep. Limæ inter Concil. Hisp. tom. 4. pag. 665. col. 1 :
Dum celebratur Officium in choro, nemo sæcularium illuc intromittatur præter Proregem, Gubernatorem, vel Auditores regios... Dominos Titulares aut horum filios, Prætorem ordinarium hujus urbis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dominus Vini, Cui vini cura incumbit in Monasterio B. Mariæ de Charitate, Gall. Cavier, Vinier. Constitutiones D. Valentini Prioris ejusdem Monasterii ann. 1416 :
Dominus vini stet et sedeat hora prandii juxta fenestram per quam ministratur vinum in refectorio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domini Urbis. Gall. Les Messieurs de Ville, Urbis Præpositus et Scabini seu Consules. Compendium jurium universitatis Paris. fol. 15. v° :
Laudabilis est etiam consuetudo... licentiandos omnes... accedere... ad Dominos urbis.
P. Carpentier, 1766.
Dominus Utilis, Prædii possessor, Practicis nostris, Seigneur utile et profitable. Charta ann. 1336. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 102. v°. :
Dominus utilis dictæ villæ (de Martilleio) consuevit percipere.... quemdam redditum, qui wlgaliter appellatur les Tierces.
Et fol. 103. r°. :
Debet major prædictæ villæ Domino utili dictæ villæ imperpetuum omni anno in crastino festi Nativitatis Domini unum porcum.
P. Carpentier, 1766.
Dominum Facere, Aliquem pro Domino habere, clientelam alicui profiteri. Charta ann. 1231. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 446 :
Præcipimus universis et singulis firmiter observari, quod non faciant aliquem Dominum per homagium corporis et servitutis, quamdiu in dicta villa voluerint commorari.