« »
 
RETORNARE 1, RETORNARE 2, RETORNARE 3, RETORNARE 4, RETORNARE 6, RETORNARE 7, RETORNARE 8, RETORNARE 9, RETORNARE 10.
[]« 1 retornare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 162b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETORNARE01
1. RETORNARE, Redire, Gall. Retourner. Vocem Avarum seu Hungarorum fuisse indicat Theophylactus Simocatta lib. 2. cap. 15 :
Ἐπιχωρίῳ τε γλώττῃ εἰς τοὐπίσω τρέπεσθαι ἄλλος ἄλλῳ προσέταττε, Ρετόρνα μετὰ μεγίστου ταράχου φθεγγόμενος, etc.
Ita vocem τόρνα, pro faciem verte, ab iisdem usurpatam auctor est Theophanes ann. 5. Mauricii : unde patet a Germanis seu Francis nostris in Galliam invectam. Catholicon Armoricum :
Retorn, Gall. Retourner, revertere.
Returnar, in Fœdere Regum Lotharii et Caroli, apud Nithardum. Capitula Caroli C. tit. 19. cap. 14 :
Quia quantum Deus vos salvaverit, et vos vos ipsos salvaveritis, et sani cum illo sitis, et sanus sit vobiscum ille, sicut debet, non cum venerit Retornetis.
Et tit. 31. cap. 26. c. ult. :
Et etiam de honoribus, sicut cum illo melius considerabo, illis, qui ad me se Retornabunt voluntarie, faciam.
Chronicon Bergomense Castelli de Castello ad ann. 1402. apud Murator. tom. 16. col. 912 :
Die suprascripto[] Retornaverunt Bergomum omnes obsides seu confinati.
Statuta Montis-Regalis pag. 215 :
Et tota aqua, quæ discurrit a dicto fossato infra, usque ad tectum Nicolai Veglacii, descendat et discurrat retro tectum ipsius Nicolai, Retornando dicta aqua ad fossatum Becconi.
Vide Tornare.
P. Carpentier, 1766.
◊ Raler, eadem notione, in Charta ann. 1242. ex Chartul. Campan. fol. 292. v°. col. 1 :
Se aucuns de cez, qui vanront ester en la communeté de Provins, sa volent Raler, il s'an iront sauvément. Retourner,
pro Remener, Reducere, in Lit. remiss. ann. 1359. ex Reg. 87. Chartoph. reg. ch. 347 :
Lequel Jehan, qui s'estoit mis en franchise ou cimittire de S. Goudart, fu gité hors dudit cimittire, et le Retournerent en la prison. Torner,
eadem acceptione, in Chron. Nem. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 4. col. 1 :
Lesquels consuls...... accompagnierent ledit Sicard jusques à son hostel et le Tornerent dans icellui.
Pro Reporter, reportare, in aliis ann. 1408. ex Reg. 163. ch. 225 :
Icelle Babeau mena avecques soy deux jeunes enffans pour la acompaigner et Retourner une boutaille de cocorde, qu'elle avoit empruntée de son voisin.
[]« 2 retornare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 162c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETORNARE02
2. RETORNARE, Invertere, quomodo Retourner dicimus. Passio S. Pontii n. 19 :
Quumque equuleo tenderetur, et ministri vectibus impositis trochleam Retornarent, etc.
Vetus Charta apud Ughellum tom. 1. part. 2. pag. 255 :
Si rumpere, aut Retornare, vel revolvere, vel minuere, seu contrariare præsumpserit.
Alia tom. 7. pag. 501. eadem verba habet. Alia ann. 849. apud De Blasio Series Principum Salernit. Append. num. 11. pag. 10 :
Aut per nos ipsi per quolibet ingenio Retornare quesierimus, etc.
[]« 3 retornare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 162c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETORNARE03
3. RETORNARE, Hospitio excipere. Conventiones ann. 1288. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 44. col. 1 :
Nos fratres Aymo permissione divina humilis Abbas monasterii S. Theuderii... notum facimus universis, quod cum illustris Vir D. Humbertus Dalphinus Vien... feudum, quod a nobis tenet, nobis et Ecclesiæ nostræ plane recognoverit,.... nosque præd. Abbatem et Conventum... contra quascumque personas... juvare promiserit, et facere guerram pro facto nostro cum expensis suis propriis, et in castris suis Retornare.
Manifestius in aliis Conventionibus inter Dalphinum et Abbatem S. Eugendi ann. 1339. ibidem pag. 386. col. 2 :
Dom. Abbas.... recipiet et Retornabit, recipi et Retornari faciet dictum Dom. Dalphinum et gentes suas cum eo usque ad viginti homines in armis vel sine armis... in burgo S. Cirici eundo et redeundo, faciendo transitum per locum prædictum... ita tamen quod Bayllivi et gentes quæcumque dicti Dom. Dalphini, quæ receptabuntur in dicto burgo, quandocumque intrabunt, jurare debeant ante ingressum dicti burgi, non offendere dictum burgum, nec castrum, nec gentes dictorum castri et burgi, etc.
Mallem Restaurare.
P. Carpentier, 1766.
◊ Præsertim Retornare dominum suum dicitur vassallus, cum illum in suo castro tempore belli recipit. Homag. Humb. de Paladru comiti Sabaud. præstitum ann. 1297. in Chartul. Sabaud. fol. 118 :
Et ipsum dom. comitem et ejus gentes, valitores et coadjutores in eis (castris) Retornabunt tempore guerræ seu guerrarum.... Exceptis vassallis et hominibus ipsius Humberti, contra quos idem Humbertus ipsum dom. comitem, ejus gentes, coadjutores Retornare minime teneatur.
Quod Avoir retours nuncupatur in [] Charta Joannis comit. Catalaun. ann. 1232. ibid. :
En telle maniere nequedant je doy avoir Retours et ay en le maison de Bragny.
[]« 4 retornare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 163a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETORNARE04
4. RETORNARE, et Retornatio, voces Practicorum Angliæ : est autem Retornatio, Spelmanno, Responsio Vicecomitum, aliorumque ministrorum, per quam Curiæ redduntur certiores, quid in exsecutione ipsorum brevium sit effectum. Atque ita vocem Returnare usurpat non semel Fleta lib. 2. cap. 64. § 20. 21. 22. cap. 67. § 6. 7. 8. etc. Charta Edwardi I. Regis apud W. Thorn :
Secundum quantitatem particularium contentarum in quadam inquisitione facta per Vicecomitem nostrum Cantiæ, et coram nobis Retornata, ac etiam in rotulis Cancellariæ nostræ irrotulata, etc.
Statuta Roberti III. Regis Scotiæ cap. 1. § 3 :
Et quod Cancellarius de cætero saisinam alicujus Retornationis det, nisi deponent pro ipso, qui dictam inquisitionem impetravit, quod dictæ terræ vel tenementa in eadem contenta existant in manibus domini Regis... et quod dicta Retornatio sigillis quorumdam fidedignorum in dicta inquisitione existentium, una cum sigillo Vicecomitis sit sigillata.
Ubi Skenæus :
Retornationem voco responsum eorum qui assisæ et inquisitioni interfuerunt, eorum sigillis sigillatum, quod Retornatur et remittitur per judicem ad Cancellarium Regis, etc.
Alias dicitur
Retornum Brevis, ejusdem scilicet certificatorium Curiæ, unde manavit, factum, Cowello. Matthæus Westmonaster. ann. 1278 :
Abbas igitur etConventus Westmonasteriensis..... libertatem de Retorno brevium, quam specialiter per chartas dicti patris sui Henrici obtinuerant multis temporibus retroactis, post defensiones legitimas, insistentibus civibus Londinensibus, ordinationi regiæ submiserunt, quam tempore subsequenti Ecclesiæ supradictæ de speciali gratia Rex concessit.
Monasticum Anglican. tom. 2. pag. 345 :
Cum Retorno brevium Domini Regis, placito vetiti namii, placitis Coronæ Regis, catallis felonum et fugitivorum, etc.
Litteræ Richardi Reg. Angl. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britanniæ col. 592 :
Concessimus pro nobis et heredibus nostris carissimo fratri nostro Johanni Duci Britannie et Comiti Richemondie et carissime sorori nostre Johanne uxori ejus, quod ipsi in omnibus terris et teneuris suis, que sunt de Comitatu, honore et dominio de Richemondia, et que pertinent ad eadem..... habeant..... per Baillivos et ministros suos Retorna omnium brevium nostrorum et heredum nostrorum, et executionem de eisdem brevibus, et quidquid quod ad Retornum brevium nostrorum pertinet, ita quod nullus vir, aut alius minister noster seu heredum nostrorum, intret predictum Comitatum.
Placit. ann. 1. Edw. II. reg. Sussex. rot. 56. in Abbr. Placit. pag. 303 :
Ballivi... post diversa brevia eis missa tam de prohibicione quam ad respondendum, retornaverunt quod nunquam tempore regis nunc, aliquod brevc eis directum fuit... Et quia Returnum prædictum sonat in contemptum domini regis, etc. Deceptive Retornare,
ibid. pag. 294. in Placit. ann. 26. Edward. I. Ebor. rot. 8. Vide Statutum 2. Westmonaster. cap. 43. et librum Anglicum, inscriptum Justice of Peace pag. 136. ubi plura de Returnis brevium, necnon Thomam Blount in Nomolexico voce Return. Returnum alio sensu vide suo loco.
Retornatum, Idem quod Returnum. Statuta secunda Roberti I. Regis Scotiæ [] cap. 16. 4 :
Et per magnum Retornatum per Ballivum Regis missum, fiat hujusmodi probatio negligentiæ tenentis, terram suam non replegiantis.
[]« 6 retornare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 163b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETORNARE06
6. RETORNARE, Retornationem Facere, Compensare, supplere, supplementum addere, practicis nostris Retour de partage. Charta ann. 1241. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 920 :
Omnia vero alia, quæ ad ipsos de dicta caduca devenerunt, ubique sint in boschiis, villis, et planis, et aquis per jam dictos milites appreciabuntur et æstimabuntur ; et si per suum preciagium et per suam æstimationem invenerit, quod dictus Radulphus plusquam duas partes dictæ caducæ modo temporis possideat, dicti milites Retornationem facient prædictis Petro, Olliverio, et eorum uxoribus ;... et similiter si dicti milites invenerint, quod dicti Petrus, Olliverius, et eorum uxores plusquam partem tertiam modo temporis possideant, Retornationem eidem Radulpho facient, in loco eidem Radulpho propinquiori et decentiori, exceptis locis jam exceptis...... Et sic dicta caduca dividetur inter partes per dictos milites, quod dictus Radulphus habebit duas partes et in feodis et dominicis, et prædicti Petrus et Olliverius et eorum uxores tertiam partem prædictam, aut excambium fiet de hoc quod superius scribitur de villa Trinitatis, si ita sit quod dicti milites aliquid Retorneant prædicto Radulpho de hoc, quod modo possident prædicti Petrus, Olliverius et uxores eorum.
Vide infra Tornare 2.
[]« 7 retornare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 163b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETORNARE07
7. RETORNARE, Gall. Retourner, pro Détourner, Avertere. Lit. remiss. ann. 1467. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 36 :
Estienne Noquin dist aux supplians qu'ilz tirassent hardiment, et que s'il avoit une petite essaulne de boys, qu'il Retourneroit bien toutes leurs fleches.
[]« 8 retornare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 163b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETORNARE08
8. RETORNARE, Immutare, Gall. Changer, alias Retourner, cum scilicet diei præstituto, ut res aliqua peragatur, alter substituitur. Lit. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 606 :
Le suppliant et le peuple de ladicte ville et du païs d'ilec environ, furent de gré, et d'acort que ledit marchiet fust Retourné, remué et continu dudit jour de Dimenche au Samedi.
[]« 9 retornare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 163b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETORNARE09
9. RETORNARE, Gall. Retourner, Pretium emptionis solvere, vel re aliqua illud compensare. Lit. remiss. ann. 1402. in Reg. 157. Chartoph. reg. ch. 293 :
Icellui suppliant ne vouloit Retourner à Durand Chatart un pré, qu'il avoit acheté dudit Durand.
[]
[]« 10 retornare » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 163c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETORNARE10
10. RETORNARE, Restituere in pristinum statum. Ital. Ripristinare, Gall. Remettre. Stat. Comm. Alex. ann. 1297. pag. ccxlii :
Item statutum est quod via per quam consuetum est ire et redire de lanzoliis versus pontem rochesium Retornetur et stet in statu in quo erat et consueverat esse.
Fr.