« »
 
ROCTA, RODA 2, ROTA 1, ROTA 2, ROTA 3, ROTA 4, ROTA 5, ROTA 6, ROTA 7, ROTA 8, ROTA 9, ROTA 10, ROTA 11, ROTA 12, ROTA 13, ROTA 14, ROTA 15.
[]« Rocta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 203a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROCTA
ROCTA, Rota, Rotta, Instrumentum Musicum. Sanutus lib. 2. part. 4. cap. 21 :
Et aliqua alia genera dulcia musicorum, ut sunt violæ, cytharæ, et Roctæ.
Rota. Constantinus Africanus lib. 1. de Morbor. curat. cap. 16 :
Dulcis sonitus fiat de Musicorum generibus, sicut campanula,[] vidula, Rota, et similibus.
Nescio, an id organum intelligat Eckehardus Junior de Casibus S. Galli cap. 3. extremo :
Quæ autem Tutilo dictaverat, singularis et agnoscibilis melodiæ sunt : quia per psalterium, seu per Rotam, qua potentior ipse erat, pneumata inventa dulciora sunt, etc.
Vide tamen Eckehardum Decanum de Vita Notkeri cap. 17. Le Roman de Garin MS. :
Devant eux font le jugleor chanter,
Rotes et harpes et violes soner.
MS. :
Mout avoit par la terre plors et dementoisons,
Ne violes, ne Routes, rotuenges, ne sons.
Le Roman d'Alixandres MS. :
Rote, harpe, vielle, et gigue et ciphonie.
Rotta. Epistola 89. inter illas, quæ Bonifacii Moguntini Archiep. nomine editæ sunt :
Delectat me quoque Cytharistam habere, qui possit cytharizare in cithara, quam nos appellamus Rottæ, quia citharam habet.
Notkerus in Symbolum Athanasii apud Schilterum in v. Rotta :
Sciendum est, inquit, quod antiquum Psalterium instrumentum decachordum utique erat, in hac videlicet deltæ literæ figura multipliciter mystica. Sed postquam illud symphoniaci quidam et ludicratores, ut quidam ait, ad suum opus traxerant, formam utique ejus et figuram commoditati suæ habilem fecerant, et plures chordas annectentes et nomine barbarico Rottam appellantes, mysticam illam Trinitatis formam transmutando.
Notit. vet. post Ruodlieb fragm. 19 :
Tubalcain invenit cytharam et organa, Pithogoras testudinem, i. harpam, David psalterium triangulum, i. Rottam, Boecius monochordum.
Vide Chrotta.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Roterie, Cantilena, et Roteor, qui rota canit, in Mirac. MSS. B. M. V. lib. 2 :
Qui Roteries ot noter
Plus volentiers un Roteor, etc.
P. Carpentier, 1766.
Rotuenge, idem quod Roterie, in Poem. Alex. part. 2. MS. :
Viellent menestrel Rotuenges et sons.
P. Carpentier, 1766.
Hinc emendandum Rotruhenge, tom. 1. Fabul. pag. 183 :
De dire lais et noviaux sons,
De Rotruhenges et chançons.
Ubi leg. Rottuhenges.
[]« 2 roda » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 203c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RODA2
2. RODA, Rota, Trabs arcuata ad proram, Rode nautis maris Mediterranei. Informationes Civitatis Massil. de passagio transmarino e MS. Sangermanensi :
Primo habebunt galeæ per carenam xliiii. goas ; item de Roda en (in) Roda lii. goas et mediam.
Et infra :
Primo habebit quodlibet vysserium xliiii. goas in carena ; item de Roda in Roda liii. goas.
Rursus infra :
Primo habebunt (alia ligna) de carena xl. goas ; item de Roda en Roda l. goas.
Ibidem :
Item de Rota in Rota sine longitudine xlv. goas.
[]« 1 rota » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 219b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTA01
1. ROTA, apud Græcos genus fuit tormenti, uti docemur ex Tullio lib. 5. Tuscul. et Apuleio lib. 3. et 10. Metamorph. Suidas ὄργανον βασανιστιϰὸν ϰαὶ διατεῖνον τὰ σώματα fuisse ait. Alibi, ξύλινόν τι ἐν ὧ δεμούμενοι οἱ οἰϰέται ἐϰολάζοντο. Sed aliud prorsus fuisse supplicium jure contendit Cujacius lib. 3. Observ. cap. 28. ab eo, quod Franciscus Rex in grassatores instituit, ubi fractis membris semianimes in altum elatis rotis supini imponuntur : cum in supplicio illo veterum, rei rotis alligati crudeliter torquerentur ac distenderentur : de quo quidem veterum supplicio egere alii, ac inprimis Anton. Gallonius de SS. Martyrum cruciatibus cap. 2. Acta S. Julianæ Virginis et Mart. cap. 3. num. 14 :
Tunc Præfectus jussit afferri Rotam ferream, et figi in ea gladios acutos, et super ipsam Rotam imponi Virginem, ut staret Rota in medio duarum columnarum, et quatuor milites de ista parte, et alios quatuor ex alia parte, et milites trahebant Rotam, et Julianam habebant superpositam. Trahentes autem milites machinam tangebant, et nobile corpus virginis Christi omnibus membris findebatur, et medullæ de ossibus ejus exibant, et tota Rota tingebatur de illa, etc.
Adde Vitam sancti Ephremi num. 10.
Non aliud tamen fuit ferme Rotæ supplicium ab hodierno, sub prima Regum nostrorum stirpe, atque adeo posterioribus sæculis, cum rei confractis ossibus morituri, vel post suspendium, vel capitis minutionem, rotæ ad spectaculum et ludibrium innecterentur. Gregorius Turonensis lib. 6. Historiæ cap. 35. et Aimoinus lib. 3. cap. 52. ubi de feminis maleficis :
Alias enecat, alias incendio tradit, alias Rotis ossibus confractis innectit.
Ditmarus lib. 4. pag. 48 :
Miser captus est, fractisque cruribus Rotæ superpositus.
Andreas Suenonis lib. 7. Legum Scanicarum cap. 11 :
In Rota distento corpore suspendatur, vel lapidibus obruatur, etc.
Galbertus in Vita Caroli Comitis Flandriæ num. 95 :
Post hæc vero utrorumque corpora virorum (qui patibulo suspensi fuerant) Rotæ plaustri superposita, in malo altissimo fixæ, videnda universis transeuntibus proposuerunt, etc.
Idem num. 119 :
Eodem die captus est,... et in Rota malo superinfixa ligatus, disperditionem vitæ perpessus, omnium spectaculum fuit.
Adde num. 122. Philippus Galtherus lib. 8. Alexandreidos, de cæde ejusdem Caroli pag. 64 :
Hoc habitu quondam Burchardum Flandria vidit
Solventem meritas occiso Principe pœnas,
Quem Rota pœnalis pro tanto crimine torsit,
Totaque confregit Ludovico vindice membra.
Vide præterea Galterum Tervanensem in Vita ejusdem Caroli cap. 39. et 42. et Sugerium in Ludovico VI. pag. 316. Cæsarius lib. 2. Mirac. cap. 6. de homicida :
Statim data super eum sententia, pœnæ Rotali adjudicatus est.
Adde lib. 10. cap. 37. lib. 11. cap. 54. 55. Willelmus Heda in Wilebrando Episcopo Trajectensi :
Cum socio ignominiose trucidatur, impositus Rotæ, stipite exaltatus, quod maximæ apud Germanos judicatur infamiæ.
Continuator Nangii ann. 1326 :
Prius enim in pilorio vertitur, et deinde ambæ manus scinduntur, et in Rota eminente ligatus ponitur, pugnis abscissis ante eum ad circumferentiam Rotæ pendentibus, [] etc.
Ægidius de Roya ann. 1328 :
Deinde tractus ad patibulum, fractis cruribus et membris decapitatus fuit, et positus super Rotam, atque suspensus cum eadem Rota ad novum patibulum miræ altitudinis cum suis consortibus.
Denique Continuator Chronici Carionis ann. 1535 :
Rotæ supplicium hoc anno mense Januario primum in Gallia adversus latrones decernitur.
Johannes du Tillet Episcop. Meldensis in Chronico :
Anno 1535. lex contra latrones lata, salutaris admodum omnibus peregrinantibus et iter facientibus, ut pedibus, brachiis, dorsi spina et cervice fracta et conquassata, tamdiu sublimes in Rota vivant, quamdiu animam de cœlo trahere poterunt.
Gesta Balduini de Luxemb. Trevir. Archiep. lib. 1. cap. 9. apud Baluzium tom. 1. Miscell. pag. 106 :
Proprium occultæ nationis fratrem, qui propriam uxorem interfecerat spe solemnioris.... supplicio Rotali interimere permisit.
Ejusce supplicii meminerunt præterea Albertus Stadensis ann. 1192. Annales Colmar. 1. part. ann. 1293. 2. part. ann. 1293. Albertus Argent. pag. 114. 117. 155. 169. 178. Genealogia Regum Daniæ pag. 217. Godefridus Monachus S. Pantaleonis ann. 1226. Chronicon Leodiense apud Labbeum, et Levoldus Northovius eod. anno, Historia Archiepiscoporum Bremensium pag. 114. Magnum Chronicon Belgicum pag. 227. 286. Suffridus Petri in Episcopis Leod. cap. 10. 18. Æneas Silvius in Histor. Bohem. cap. 8. etc. Vita Balduini Lutzemburg. Archiep. Trevir. lib. 2. cap. 12. Hermannus de Lerbecke in Chronico Comitum Schawemburg. pag. 37. etc. Apud Suecos jure antiquo, feminas rotæ imponi, aut ad ramum arboris suspendi vetitum. Mas vero rotæ imponebatur, femina autem sub arena defodi debebat, ut observat Joann. Stiernhookus de jure Sueonum vetusto pag. 356. Vide Turnebum lib. 7. Advers. cap. 16. Hadrianum Junium lib. 3. Animadv. cap. 12. pag. 145. Frontonem Duceum ad S. Basilium pag. 42. Menagium in Etymologiis Gallicis v. Roue, Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 688. etc.
Rotare, Rotæ supplicio punire, Gallice Rouer. Magnum Chronicon Belgicum ann. 1213 :
Per vicos et plateas ut canis vilissime tractus, tandem in rota eminentissima Rotatus est, etc.
Joannes de Beka in Joanne II. Episcopo Trajectensi :
Idem Gerardus inter acerba supplicia dire Rotatus est.
Statuta Guidonis Episc. Traject. ann. 1310. in Batavia sacra pag. 177. col. 1 :
Item prohibemus sub pœna excommunicationis, ne aliqui, qui mortem sibi conspirarunt, seipsos laqueo suspendendo, vel qui suspensi, decollati vel Rotati, aut alias propter suum scelus interfecti sunt, in Ecclesiis vel cimeteriis sepeliantur, nisi de nostra seu Officiarii nostri licentia speciali.
Anonymus in Chronico Sclavico ann. 1369 :
Qui apprehensus Rotatus est, et in quatuor partes divisus, et super rotas quatuor positus, secundum quatuor civitatis partes.
Adde ann. 1387. Albertum Stadensem ann. 1226. Ægidium de Roya ann. 1328. Ericum Upsaliensem lib. 3. Hist. Suecicæ ann. 1189. lib. 4. pag. 119. etc. Vide Rotatio.
Inrotare, Eadem notione. Lambertus Ardensis pag. 169 :
Alios Inrotavit, alios imparticavit, alios caudis jumentorum protrahendos et discerpendos adhibuit.
L. Henschel, 1840–1850.
Rotam Aratri Gestare, Pœnæ species, apud Otton. Frising. de gest. Frider. lib. 2. cap. 28. Vide Sellam gestare [] in Sella 2. et Harmiscara. Verba Rusticus aratri rotam non leguntur in edit Basil. Otton. Fris.
[]« 2 rota » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 220a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTA02
2. ROTA, Lychnuchus, in formam rotæ a fornice pendens in ædibus sacris, quem alii Coronam vocant. Adamnanus de Locis SS. lib. 1. cap. 6 :
Cujus (Ecclesiæ) in superioribus grandis quædam ærea cum lampadibus Rota in funibus pendet.
Ita usurpat S. Bernardus lib. de Vita et moribus Clericorum cap. 11.
P. Carpentier, 1766.
Charta Math. episc. Trec. ann. 1175 :
Rotam S. Bartholomei et consecratum cereum Paschæ in servitio ecclesiæ communiter expendent.
Alia ann. 1248. in Necrol. MS. eccl. Paris. :
Ordinavimus in honore omnipotentis Dei et felicissimæ Matris ejus in eodem loco statuere... duas Rotas ferreas, quarum Rotarum quælibet habebit centum cereos in festo Purificationis B. Virginis, qui illuminabunt ecclesiam.
[]« 3 rota » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 220a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTA03
3. ROTA, Pallii Ecclesiastici species, in formam rotæ efficti, vel pallium rotarum figuris distinctum. Anastasius in Leone III. PP. pag. 143 :
Fecit vestem albam holosericam rosatam, habentem in medio tabulam de Tyrio cum historia Crucifixi. Nec non et Rotas de chrysoclavo ornatas in circuitu de quadrapulo.
Infra :
Fecit.... et Rotam de chrysoclavo ornatam in circuitu de Tyrio.
MS. :
Bues i offre un vert paille Roé.
 :
Li Dus Renart offert quatre pailes Roez.
[]« 4 rota » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 220a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTA04
4. ROTA, in Monasteriis Sanctimonialium, turricula lignea versatilis, qua necessaria in Monasterium inducuntur, nostris, Tour. Regula Sororum Minorum Monasterii Humilitatis B. Mariæ Parisiensis diœcesis ab Urbano IV. PP. exarata ann. 1263 :
Sine Ministri licentia non habeatur nisi una Rota conveniens in Conventu, per quam necessaria sororibus concedantur, et auferantur etiam auferenda : hæc siquidem taliter ordinetur, ut nihil possit ea mediante videri.
Visitatio Monasterii S. Francæ in diœcesi Placentina ann. 1338. apud Petrum Mariam Campum :
Fiat etiam ibi in dicto muro una Rota lignea volubiliter ad porrigendum paramenta, libras, et alia, etc.
[]« 5 rota » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 220a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTA05
5. ROTA, Instrumentum Musicum. Vide Rocta.
[]« 6 rota » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 220a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTA06
6. ROTA. Hariulfus lib. 3. Chronici Centulensis cap. 8. de libris Isidori :
Etymologias, Rotarum, proœmiorum, et Rotarum et officiorum
 : Item proœmiorum, item Rotarum, etc. Ubi editur ad marginem, id est Cantuum seu Hymnorum. Vide Rocta.
[]« 7 rota » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 220a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTA07
7. ROTA, pro Mensura Italica. Charta Gregorii IX. PP. apud Ughellum tom. 7. Ital. sacræ pag. 60 :
Casei Rotarum ducentarum sexaginta sex, leguminum modiorum 80. risi modiorum 19. olei Rotarum 95. zuccari Rotarum 38. etc. Rotæ ceræ,
pro Massa circulari, nostris Pain de cire, ni fallor, in Charta ann. 1300. apud eumdem tom. 4. pag. 960.
P. Carpentier, 1766.
Reon, eadem acceptione, ut videtur, in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 195. r° :
Item duo sextaria et duo boisselli ordei. Item duo Reons de chous.
A forma orbiculari procul dubio : unde pro Globulus, Gall. Bouton, occurrit in Comput. Rob. de Seris ex Reg. 5. Chartoph. reg. fol. 7. r° :
Boucle, mordant, tretpas, Reons touz dorez.
[]« 8 rota » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 220a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTA08
8. ROTA, Rotta, Turba, manipulus, globus hominum, Germanis etiamnum, [] ut et alias Gallis Rotte. Statuta Equitum Teutonic. art. 86. apud Raimundum Duellium tom. 2. Miscell. pag. 62 :
Audito clamore præconis ascendent equos in hospitio.... statimque præcedet frater spatium in Rota, faciet servos suos præcedere, vel acie acceptus accepta Rota faciet servos suos præcedere, ut arma sua custodire valeat, et locum quo cœperit in Rota servare..... Quando frater exit de hospitio, si viderit locum sibi cum suis servis sufficientem in Rota vacuum et apertum potest intrare.
Vossius lib. 2. de Vitiis serm. cap. 17. bis habet Rotta hac notione ex Willelmo Brittone, pro quo Cangius legit Rupta. Vide in Rumpere.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Rotte. Vide Routa in Rumpere. Libert. Montisfer. ann. 1291. in Reg. 181. Chartoph. reg. ch. 154 :
Item dominus, bajulus et cæteri præfati non debent..... introducere infra villam Montisferandi ostalienam, nec Rotas, nec gentes extraneas.
[]« 9 rota » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 220b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTA09
9. ROTA, Pluteus versatilis, Gall. Pupitre, alias Roe. Stat. Colleg. Fux. Tolos. ann. 1457. ex Cod. reg. 4222. fol. 210. v° :
Cum cameras ipsius collegii Rotis, lecticis et scamnis studentibus necessariis fulciri fecerimus, etc.
Lit. remiss. ann. 1391. in Reg. 141. Chartoph. reg. ch. 276 :
Icellui Charlot escolier à Orliens mist hors dudit hostel toutes ses choses, excepté sa Roe et sa chayere ; lesqueles Roe et chayere il fist apporter au bas.
Vide Rota bibliothecæ.
[]« 10 rota » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 220b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTA10
10. ROTA, Moletrina, quæ rotis versatur. Charta ann. 1342. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 62 :
In quadam Rota molendinorum dictæ universitatis,....... et vocatur dicta Rota communiter, molendinum meyssonerii, etc.
[]« 11 rota » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 220b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTA11
11. ROTA, Circulus, orbis. Charta ann. 1229. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 344 :
In quo sigillo.... circum circa dictam avem erant litteræ sive scripturæ in duabus Rotis, et in proximiori Rota dictarum litterarum ipsius avis erant scripta verba sequentia : S. Petri de Collemedio.
Hinc
P. Carpentier, 1766.
Rotam Facere, In orbem ponere, collocare, in Cod. MS. eccl. Camerac. :
Tunc unusquisque archipresbyter cum suis clericis et populo facit Rotam... Mansionarius vero in medio saltat in girum, etc.
[]« 12 rota » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 220b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTA12
12. ROTA, Discus orbicularis, Gall. Palet, alias Roe. Lit. remiss. ann. 1395. in Reg. 148. Chartoph. reg. ch. 99 :
Cum Paulus Aurussi et Petrus Laurentii lusissent in platea communi ad ludum Rotarum.... Petrus Laurentii filius Bartholomei ludendo jecit Rotam uno tractatu ; quo facto Bartholomeus prædictus cepit et levavit de facto Rotam ipsam a dicto ludo, et illam longe extra dictum ludum projecit.
Aliæ ann. 1410. in Reg. 165. ch. 119 :
Comme iceulx compaignons se feussent mis à jouer pour le vin à un jeu, appellé le jeu des Roes de fer, en place commune et publique, etc. Jeu que on appelle ou pays (Quercy) la Roe,
in aliis ann. 1458. ex Reg. 188. ch. 27. Vide supra in Rodella.
[]« 13 rota » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 220b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTA13
13. ROTA, Umbella, Gall. Ecran. Vita S. Berth. tom. 6. Jul. pag. 478. col. 2 :
Hiemis tempore ad ignem sedens..... semper Rotam spissam et latam inter se et ignem, quasi pro umbraculo positum habebat, et ita pene numquam calefiebat.
[]« 14 rota » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 220b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTA14
14. ROTA, Via, iter publicum, Gall. Route. Charta ann. 1210. apud Ughel. tom. 1. Ital. sacr. edit. ann. 1717. col. 554 :
A S. Paulo Branca Ursina directo per castellare de Lame usque ad flumen Clentis, et ab alvo Clentis usque ad Rotam[] franciam, et a Rota francia per collem Lupi usque ad flastram, etc.
Vide supra Rotaria 2.
Rota Adipis, in Tabulario S. Theofredi Velavensis. Vide Rota 7.
Rota Auri. Vincentius Belvac. lib. 31. cap. 143 :
Argentaria de Lebena quotidie valet, ut dicitur, tres Rotas argenti depurati, quæ valent tria millia Soldanos, solutis operariis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rota Bibliothecæ, f. Pluteus ; in Bibliothecis enim nonnunquam habentur plutei versatiles, quos Rotas haud ita inepte, vocare potuerunt. Statuta Monasterii S. Claudii ann. 1448. pag. 52 :
Statuimus et ordinamus, quod pro conservatione præfatorum librorum fiant et construantur in præfata libraria de emolumentis officii sacristiæ prædictæ, ut supra pro reparationibus unitis seu uniti banci, Rotæ et scamna, et inde cum catenis eisdem affigantur.
Vide Rota 9.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rota Judæorum, Circulus, quem in vestibus ut a Christianis secerni possent, deferre cogebantur. Statuta Ecclesiæ Ruthenensis apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 769. art. 15 :
De Judæis statuimus, ut in civitatibus et castris et aliis locis insignibus, et non in aliis, habitare permittantur, et ut omni tempore in medio pectoris Rotam portent, ut propter hoc a populo Christiano discernantur.
Adde Statuta Ecclesiæ Nemausensis ibidem col. 1064. art. 14. Vide Judæi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rota in Navibus. Vide Roda 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rota Piscium, Multitudo, ni fallor, a Germanico Rotte, Turba. Charta ann. 1087. apud Baluzium Hist. Tutel. col. 428 :
Si quando autem Rota piscium ingressa fuerit, ex ipsis quoque habebunt partem suam.
Vide Rota 8.
Rota Porphyretica, Camera Romæ ; cujus pavimentum ex marmore Porphyretico Rotæ figuram efformabat ; unde Camera ipsa nude Rota dicta est, ut apud Normannos Scacarium, quod Camera, in qua judicia exercebantur, Scacarii instar, marmoreis tabellis distingueretur. Petrus Diac. lib. 4. Chronici Casin. cap. 37. de Henrico Imperatore :
Cum in Rotam Porphyreticam venisset, positis utrisque sedibus, consedere.
Neque, opinor, alia est ab ea, quam Rotam Romanam dicimus, ubi agitantur publica judicia, quorum Decisiones circumferuntur : quam sic dictam volunt quidam, quod ibi Auditores, ut vocantur, Rotæ alternatim sedeant judicentve ; aut quod apud ipsos versentur præcipua totius orbis Christiani negotia. Curiam hanc instituit Johannes XXII. Papa. Scribit Goldastus lib. 2. Alamannicor. pag. 5. Raath Germanis Rotam, et Cameram significare, hincque Rotwilam, oppidum Helvetiorum appellatum, quod in eo esset Camera judiciorum Imperialium, quæ postea Spiram translata est : eademque ratione Rotam Romanam dictam.
Curia Rotæ sacri palatii apostolici Avenionensis
memoratur in Statutis ejusdem urbis lib. 2. rubrica 2. art. 1. in qua
teneatur deinceps curia, saltem semel in hebdomada die Mercurii
. Aliquot aliæ sunt civitates in Italia, in quibus etiam Rotæ celebrantur, ut Genuæ, etc.
Rota Cum Tintinnabulis, Quæ in ædibus sacris appendi ad parietem versus latus altari, et volvi solet ad elevationem hostiæ. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 104 :
Præterea fecit vir venerabilis Athelwoldus quandam Rotam tintinnabulis plenam, quam auream nuncupavit, propter laminas ipsius deauratas, quam in festivis diebus ad majoris excitationem devotionis reducendo volvi constituit.
[] Huc spectat, quod habetur in Concilio Nicosiensi ann. 1340. cap. 4 :
Item statuimus et ordinamus ac etiam mandamus omnibus Episcopis Græcis, et aliis Præsulibus quarumlibet nationum, et Sacerdotibus earumdem, quod debeant ordinare quoddam signum quo possit omnibus audientibus divinum officium notum esse, illa hora, qua perfecerint Corpus Christi, quando celebrant in altari : ita quod illo tempore Corpori Christi exhibeatur reverentia tam debita, quam devota.
Adde Statuta Willelmi Episcopi Parisiensis cap. 15. et Synodum Wigorniensem ann. 1240. cap. 9.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rotarum Tritura, Datium, Teloneum. Vide Rotaticum.
[]« 15 rota » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 221a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ROTA15
15. ROTA. Gall. brouette (?)
«.... Pro 1. Rota ad projiciendum fimum extra stabulum....
(Arch. Histor. de la Gironde t. 22. p. 445.)