« »
 
SALVA 1, SALVARE 1, SALVARE 2, SALVARE 4, SALVARE 5, SALVARE 6, SALVARE 7.
[]« 1 salva » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 289a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALVA1
1. SALVA, Salvare, voces Fori Hispanici : Salva, idem quod Anglis Jurata, Inquisitio, vel potius probatio per testes de re aliqua, qua quis Salvam sibi esse conatur : Salvantes vero sunt testes ipsi qui pro reo deponunt. Fori Oscæ ann. 1247. tit. de Proditionibus :
Hæ sunt tres proditiones scite, de quibus per pacem non potest aliquis se Salvare, sed per consimilem : scilicet qui occiderit dominum suum, etc.
Alibi :
Mulier habens maritum, si quis accusaverit eam, tenetur se Salvare viro suo, et non toti consilio, si eam accusaverit. Et si forte non fuerit parata, ut se Salvet de dicto crimine contra eum.
Martinus Didacus Daux Justitia Aragon. in Observant. lib. 1. pag. 22. v :
Unus solus Miles non potest Salvare pro infantione, sed duo Milites.
Passim alibi. Eximinus Salanova Justitia Aragonum in Narratione rerum a Jacobo II. Rege Aragonum gestarum :
Non tenentur Milites, aut eorum filii aut nepotes facere Salvam. Item nullus potest Salvare pro infancione, nisi duo Milites.
Alibi ubi de privilegiis infancionum :
Item pro carta Salvæ communis non solvuntur Curiæ Regis nisi 30. solidi juxta Forum. Quam Salvam debent hodie facere secundum Forum novum editum in Cæsar-Augusta.
Michael del Molino in Repertorio in v. Infancio :
Magna est differentia inter Salvam infancioniæ, et probationem infancioniæ, tam in modo agendi, quam in modo pronuntiandi,.... quando aliquis est in possessione infancioniæ, et fatigatur in eadem, et vult se Salvare, tunc supplicat Do. Regi, quod cum ipse velit Salvam suæ infancioniæ facere, quod committat dictam causam alicui, coram quo possit suam Salvam facere ; et tunc D. Rex committit dictam causam Justitiæ Aragonum, et recipit dictam Salvam juxta Forum. Quæ quidem literæ præsentantur per Salvantem personaliter dicto Justitiæ Aragonum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Salvations non multum absimili notione Practicis nostris usitata, cum [] scilicet refutatorum testium fides iterum asseritur et defenditur. Eo significatu occurrit in Consuet. municipalibus Hannon. cap. 67. Montensi cap. 15. 16. Burbon. art. 40. 46. Arvern. cap. 8. art. 3. Pictav. art. 191. Bituric. tit. 20. art. 7. etc. Vide Salvationes.
[]« 1 salvare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 290c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALVARE1
1. SALVARE, pro Servare, vel reservare. Testamentum Riculfi Episcopi Helenensis ann. 905 :
Scrindos (legendum Scrinios, vel Scrinia) paria 1. ad vestimenta sacra Salvandum.
Statuta Mutin. rubr. 370. f. 74. v° :
Saltarii teneantur custodire et Salvare clausuras, terras, etc.
Itali Salvare, eadem notione, usurpant.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nostri Estoier, eodem significatu, dixerunt. Serm. de nuptiis in Cana ex Cod. S. Vict. Paris. :
Autre gent metent avant lor bon vin et lo meillor,.... et tu as fais le contraire ; car tu as estoié lo meillor jusca hores.
Ubi apud S. Joan. Evang. cap. 2. v. 10. legitur :
Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
[]« 2 salvare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 290c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALVARE2
2. SALVARE, Salvum et incolumem præstare. Capitula Caroli Calvi tit. 42. part. 2. cap. 2 :
Ut omnes nostri fideles veraciter sint de nobis securi, quia quantum potuerimus, unumquemque secundum sui ordinis dignitatem et personam honorare et salvare, ac salvatum conservare volumus.
Pluries occurrit. Vide Salvamentum 1.
[]« 4 salvare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 291a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALVARE4
4. SALVARE, De salute falso securum reddere, Gall. Flatter du salut. S. Bonaventura lib. 2. Compend. Theol. verit. cap. 52 :
Cavenda conscientia nimis larga et nimis stricta : nam prima generat præsumptionem, secunda desperationem ; prima sæpe Salvat damnandum, secunda e contra damnat salvandum.
[]« 5 salvare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 291a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALVARE5
5. SALVARE, pro Salutare, Salutem impertiri, Gallis, Salüer. Vita S. Cuthberti Episc. lib. 2. n. 3 :
Frater autem sic vovens et perficiens, benedictus et Salvatus ab eo exiit.
Vide Salvatio 4.
[]« 6 salvare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 291a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALVARE6
6. SALVARE, Excipere, secernere, Gall. Excepter, reserver. Consuet. Brageriac. art. 20 :
Item, exstitit protestatum et protestantur, et Salvatum et Salvant, tam per dictum dominum quam per dictos Syndicos nominibus quibus supra et eorum quemlibet, quod propter hujusmodi consulatum et universitatem, quem et quam sic de novo sunt dicti habitatores habituri, dicti dominus et Syndici non intendunt renunciare nec renunciant, imo in quantum possunt sibi Salvant, etc. Sauver,
eadem notione, in Assisiis Hierosol. cap. 205 :
Mais si celui qui fait hommage si comme est dessus dit, ou chief Seignor a fait avant hommage ou ligesse à homme ou à femme, qui ne soit homme dou chief Seignor, il le doit Sauver, à l'hommage faire, pource que nul qui est homme d'autruy ne peut après faire hommage à autre, se il ne Sauve son premier Seignor.
Vide Salvamentum 2.
[]« 7 salvare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 291a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALVARE7
7. SALVARE, Vox fori Hispanici. Vide Salva 1.