« »
 
SOLIUM 1, SOLIUM 2, SOLIUM 3, SOLIUM 4, SOLIUM 5, SOLIUM 6.
[]« 1 solium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 521a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLIUM1
1. SOLIUM, Limen. Arestum ann. 1299. in Tabul. Episcopat. Ambian. fol. 126 :
Idem Episcopus asserebat, se esse in possessione,... quod nullus castichiare potest, in civitate Ambianensi in terra, nec Solium ponere, nisi a gentibus nostris, et ab ipso Episcopo petita licentia.
Sed hac voce intelligitur maxime limen Confessionis, ad quod subsistebant, qui pietatis ergo Sanctorum sepulcra visitabant, quod σολέα Græcis nuperis, qui a Latino Solium, vel ab Italico Soglia hauserunt, uti docuimus in Descriptione ædis Sophianæ : nam ipsa sacraria solis Presbyteris patebant. Paulinus Nat. 9 :
Qui sua fulgentis Solii pro limine Felix.
Et Sidonius lib. 4. Epist. 18 :
Sic et dilecti Solium Felicis honorans.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A Saxonico sull, quod Angli Sill, Gall. Seuil dicunt, vocis originem accersit Eccardus in Notis ad Pact. Leg. Salicæ pag. 104.
Nescio, an idem sonat, vel potius ambonem, et suggestum, in Vita S. Theodardi Archiep. Narbonensis :
Fecit etiam et valde mirificum ex præclarissimo marmore editum, et sublimi fastigio alte porrectum Solium, in quo et hæc scripta sunt :
Hoc Solium dompnus Theodardus marmore fecit
Egregius Præsul, surgunt hinc inde peralte
Terni politi satis ex ordine gradus.
Vide Limen, Incertum etiam, quid sit,
[]« 2 solium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 521a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLIUM2
2. SOLIUM, in Epitaphio Guillelmi de Cottis Abbatis, apud Puccinellum, nisi idem sit, quod Solarium 1 :
Non uno tantum Solio claustrum decoravit.
Alibi :
Hoc Solium Cottis Gulielmus condidit ortus.
[]« 3 solium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 521a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLIUM3
3. SOLIUM, pro Solario seu Camera, videtur usurpasse Albertus Aquensis lib. 5. cap. 20 :
Duo solummodo ex duodecim se virili et multa repugnatione a manibus hostium extorquentes, subito in Solium, quod fenestratum in vallem respiciebat, evaserunt, gladiis eductis, se ab insequentibus hostibus valide adeo defendentes, etc.
Vide Solarium 1.
[]« 4 solium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 521a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLIUM4
4. SOLIUM, Area, Gall. Aire, Dombensibus rusticis hodie Suel. Præceptum Ludovici Pii ann. 815. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. novæ edit. col. 264 :
Cum casa indominicata, curtis, Soliis, pratis, perviis, exitibus, etc.
Charta Thossiac. ann. 1404 :
Juxta Solium Anthonii Laborier tenet quasdam domos cum suo Solio seu curtile retro easdem domos.
Vide supra Solagium.
[]« 5 solium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 521a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLIUM5
5. SOLIUM, Umbraculum, quo sol arcetur, tentorium. Charta Hugon. Montisf. ann. 1197. ex Chartul. S. Ymer. fol. 12. v° :
Concedo etiam eis quod homines sui, per totam septimanam sedentes sub Soliis, vel super pontem vendentes merces suas, libere et quiete permaneant.
Vide Solinum 1.
[]« 6 solium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 521a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLIUM6
6. SOLIUM. Alex. Iatrosoph. MS. lib. 1. Passion. cap. 6 : Sit ergo balneum temperatum, non satis calidum, habens aerem vel Solium. Ubi Glossæ : Solium est locus, in quo aqua balnei continetur, quasi piscina.