« »
 
[]« Solagium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 510c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOLAGIUM
SOLAGIUM, Agrarium, præstatio ex agris, a solum sic dictum : idem quod alibi Araticum, Terragium nuncupatur, ut videre est in his vocibus : nisi tamen Tributum sit quod ex area, Dombensibus Suel, pensitabatur. Vide Solium 4. Chartul. Matiscon. fol. 220. v° :
Bernardus Blancus verpivit dictæ ecclesiæ jus ariæ (areæ) quod vulgo Solagium vocant.
Inquisitio ann. 1220. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 129. col. 1 :
Item dom. Comes habet apud Avalonem in dominico 1. corvatam ad Capellam Albam continentem 18. jornalia terræ, in quibus Mistrales capiunt 4. gerbas, et crientas, et Solagium.
Vide supra Solagge.