« »
 
[]« Vicarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 308c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VICARIUS
VICARIUS, generatim dicitur ille, qui alterius vices gerit, obit. Cledonius Romanus in Arte :
Sæpe quæsitum est, utrum Vicarius dici debeat is, cui Magnificentissimi Præfecti vices suas in speciali causa mandaverunt ; nam Vicarius dicitur is, qui ordine codicillorum vices agit Amplissimæ Præfecturæ. Ille vero, cui vices mandantur propter absentiam Præfectorum, non Vicarius, sed Vices agens ; non Præfecturæ, sed Præfectorum dicitur tantum.
Senator lib. 6. form. 15. de Vicario urbis Romæ :
Vices agentium mos est, sic judicum voluntatibus obedire, ut suas non habeant dignitates. Splendent mutuato lumine, nituntur viribus alienis, et quædam imago in illis videtur esse veritatis, qui proprii non habent jura fulgoris. Tu autem Vicarius diceris, et tua privilegia non relinquis ; quando propria est Jurisdictio, quæ datur a Principe.
Excerpta ex Lege Longobard. cap. 24 :
Ut omnes Episcopi, Abbates et Comites, excepta infirmitate, vel nostra jussione, nullam habeant excusationem quin ad placita Missorum nostrorum veniant, aut talem Vicarium mittant qui in omnibus causis pro illis rationem reddere possit.
Vicarius, Sequioribus sæculis, dictus est, qui vice Comitis, aut alterius judicis partes exequitur in pagis, vel minoribus oppidis : Gallis Viguier. Walafr. Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. ult. :
Centenarii, qui et Centenariones, et Vicarii, qui per pagos constituti sunt.
Præceptio Gunthranni Regis in Concilio Matisconensi ann. 585. de Comitibus :
Non Vicarios aut quoscunque de latere suo per regionem sibi commissam instituere vel destinare præsumant, qui quod absit, malis operibus consentiendo venalitatem exerceant.
Concil. Cabillon. II. ann. 813. can. 21. de Comitibus :
Sed et ministros, quos Vicarios et Centenarios vocant, justos habere debent, etc.
Gregorius Turon. lib. 10. cap. 5 :
Interrogare præcepit, cujus [] auxilio Cuppa ereptus fuerat, ut ab iis non comprehenderetur, qui sequebantur ? Responderunt : Hoc Animodi Vicarii dolo, qui pagum illum judiciaria regebat potestate, factum fuisse.
Monachus Sangallensis lib. 1. de Carolo M. cap. 32 :
Fuit consuetudo in illis temporibus, ut ubicunque aliquod opus ex Imperiali præcepto faciendum esset,...... ea Comites per Vicarios et officiales suos exequerentur.
Hincmarus Remensis Opusc. 15. cap. 15 :
Comites et Vicarii, vel etiam Decani plurima placita constituant, etc.
Ejusmodi vero Vicariorum Comitum jurisdictio erat tantum in levioribus, non vero in majoris momenti, aut criminalibus causis, cum eæ ad Comitem spectarent. Unde ortam licet opinari non modo inferiorem, vel mediam, quam vocamus justitiam, vulgo vicariam appellatam ; sed et vocis Viaria nomenclaturam, uti supra monuimus. Capit. 1. ann. 810. cap. 2. et Append. 2. cap. 28 :
Ut ante Vicarium et Centenarium de proprietate aut libertate judicium non terminetur, aut adquiratur, nisi semper in præsentia Missorum Imperialium, aut in præsentia Comitum.
Lex Longob. lib. 2. tit. 52. § 7. Carol. M. 69. :
Ut ante Vicarios nulla criminalis actio definiatur, nisi tantum leviores causæ, quæ facile possunt judicari, et nullus in eorum judicio in servitio hominem conquirat ; sed per fidejussorem mittatur usque ad præsentiam Comitis.
Proinde ii videntur Comitum Missi, de quibus Walafrid. Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. ult. :
Comites quidam Missos suos præponunt popularibus, qui minores causas determinent, ipsis majora reservent.
Adde Capit. 2. ann. 810. cap. 15. Atque ii, si Missi dominici in provincias mitterentur, cum Comitibus eorum publicis conventibus interesse necesse habebant, ut est in Lib. 2. Capitul. cap. 28. De iis inquisitionem faciebant Comites, ex Capitul. Lotharii tit. 3. § 3 :
Volumus ut Comites nostri licentiam habeant inquisitionem facere de Vicariis et Centenariis.
Horum etiam erat tributa colligere et exigere in suis districtibus ex Addit. 4. Ludovici Pii cap. 116. quod Villicorum, seu Majorum Villarum curæ etiam potissimum incubuit ; adeo ut hos ab istiusmodi Comitum Vicariis originem sumsisse par sit existimare. Vicariorum vero Comitum occurrit passim mentio in Lege Wisigoth. lib. 2. tit. 1. § 23. lib. 3. tit. 6. § 1. lib. 4. tit. 5. § 6. lib. 8. tit. 1. § 5. lib. 9. tit. 2. § 8. lib. 12. tit. 1. § 2. in Capitul. ad Legem Salicam tit. 1. cap. 21. tit. 2. cap. 5. in Lege Longob. lib. 1. tit. 25. § 80. lib. 2. tit. 47. § 1. Lud. P. 47. Carol. M. 22. in Capitul. Caroli M. lib. 2. cap. 28. 32. lib. 3. cap. 11. lib. 4. cap. 44. 63. 64. in Capitul. Caroli C. tit. 31. cap. 28. in Concil. Arelat. ann. 813. can. 23. apud Adrevaldum lib. 1. de Mirac. S. Bened. cap. 24. Marculfum, Beslium pag. 247. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Vicarios pertinebat non modo tributa colligere, ut paulo ante observatum est, sed etiam
banna et justitias levare, et recipere clamores qui pertinent ad Comitem
, ex Inquisit. pro juribus Dalph. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 143. col. 1. Neque vero omnium Vicariorum eadem fuit conditio : de causis quippe cum civilibus, tum criminalibus, atque de iis quæ ad superiorem justitiam spectant, maxime Vicarii Regii, aliquando cognoverunt et judicaverunt. Epist. Geraldi Archiep. Burdigal. inter Instr. tom. 2. Gall. Christ. novæ edit. col. 292 :
Ipse tamen dominus Rex, sicut [] credimus, dedit postea Vicarias suas paucis quibusdam militibus suis, qui sanguinis justitiam vice ipsius exercent in toto vel in parte, et in aliquibus locis quæ sunt domini Regis.
Litteræ Philippi VI. Reg. Franc. ann. 1340. tom. 3. Ordinat. pag. 169 :
Cum ordinatum fuerit quod in dicta villa Biterris essent unus Vicarius et unus judex pro nobis et nostro nomine instituti, qui in dicta villa Biterris de omnibus casibus tam civilibus quam criminalibus, et aliis quibuscumque ad nos pertinentibus in dicta villa et Vicaria tunc constituta emergentibus, soli et in solidum primam cognitionem haberent, omnesque subditi dicte Vicarie, sive persone Ecclesiastice, sive Nobiles, seu alie cujuscumque status seu conditionis, casu primi ressorti ad nos pertinentis, coram dictis Vicario et judice ad senescallum nostrum Carcassone appellarent ; quo casu debebat dictus Senescallus in villa Biterris et non alibi, cognoscere de premisso.
Varia itaque exstitere Vicariorum officia pro diversis temporibus, locis, aut etiam pro dignitate eorum, quorum erant Vicarii. Vide in Vigerius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarias sæculo undecimo ineunte jam sub clientelari professione concessas, ea etiam conditione, ut feminæ eas possiderent, probat D. Brussel tom. 2. de Usu feudor. pag. 718. ex Charta Roberti Reg. Franc. ann. 1027. qua Harsendæ Garini viduæ Vicaria de Antoniaco hæreditatis nomine asseritur :
Ad ultimum vero nos et uxor nostra Regina Constantia uxorem Garini, Harsendam nomine, ad cujus hæreditatis beneficium tantummodo camporum Vicariæ respiciebant, ante nostram præsentiam convocavimus.
Id vero apud Occitanos in primis obtinuit, ut ex Charta infeodationis Vicariæ Montispessulani ann. 1103. ibid. pag. 726. colligitur. Charta ann. 1162. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 590 :
Ego Guillelmus de Petramala... confiteor tibi Ugoni priori Salvensi quod Vicariam de portis et quidquid habeo in tota villa, teneo a S. Petro de Salve, et a te Ugone priore..... ad feudum, et debeo illud servire vobis.
Exstant etiam apud Delphinates, sed recentiora, ejusmodi infeodationum exempla. Inquisitio pro juribus Dalphin. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 143. col. 1 :
Archinjaux est homo ligius Comitis, et tenet de eo Vicariam.
Charta ann. 1267. ibid. pag. 144. col. 2 :
Nos Guigo Dalphinus Viennæ et Albonis Comes... retinemus ad feudum d. Jacobum de Boczosello de Vicaria Gratianopolis, et de omnibus quæ habet infra muros civitatis ejusdem et de aliis, si quæ de nobis tenet in feudum ; de qua Vicaria et aliis, si qua tenet a nobis, debet et tenetur nobis facere homagium ligium et fidelitatem.
Hæc rursum memorantur in Charta ann. 1311. ibid. col. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarius Majoris, Qui sub Majore cæteris villæ incolis præest, in Capitul. Caroli M. de Villis cap. 10.
Subvicarius, Qui Vicarii, eo absente, vices agit. Qui placitat placita pro Vicario, in Convent. ann. 1251. inter Carolum I. Prov. Comit. et Arelat. Yppovicarius, in Charta ann. 25. Caroli Reg. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Pictav. Bened. MSS. pag. 326. Ypovicarius, in vet. Charta apud Beslium pag. 222. Petrus I. Rex Aragon. in Constitut. edita apud Barcinonam ann. 1228 :
Dignum est, et firma observantia teneatur, quod Vicarius non audeat sibi Subvicarium ponere per villas, vel parochias suæ Vicariæ, nisi ubi ab antiquo habere forsitan consuevit Subvicarii,
in veterum Diplomatum[] subscriptionibus occurrunt non semel, apud Beslium in Comitibus Pictavensibus pag. 223. et in Episcopis Pictav. pag. 38. 48. Subvicarius Massiliæ, in Statutis ejusd. civit. lib. 1. cap. 2. Vide Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 2. § 49. not. f.
Vicarii porro alii fuere a Vicecomitibus. In Tabulario Persiensi exstat Notitia Judicati sub Theoderico Comite Augustodunensi, quod subscribitur a Bligario Vicecomite, et a Girbaudo Vicario.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quod minus accurate dictum est, si ubique et semper id obtinuisse contendas ; præter quam enim quod in Codice Reg. ad cap. 27. Excerptor. ex Lege Longobard. ubi memorantur Vicarii, in margine legitur, id est, Vicecomites, vel Vicedomini ; certum est terram Toarcensem, quæ Rigordo in Gestis Philippi Aug. Vicecomitatus Toarcii dicitur, a Giraldo de Turtiniaco Vicariam Toarcensem appellari.
Vicaria, Districtus Vicarii, locus, in quo justitiam suam exercet. Charta Agii Episcopi Aurelian. ann. 854 :
In eodem pago, in Vicaria Orcellensi, etc.
Chart. Carol. C. ann. 855. apud Baluz. Capitul. tom. 2. col. 1464 :
Dedit..... in pago Parisiaco, in vicaria Buciaxinse, in villa Dubro, cortile unum, etc.
Rodericus Toletan. lib. 4. de Reb. Hispan. cap. ult. :
Post quod etiam cepit Anagarum, quod olim Ticium vocabatur, et Vicariam, quæ ex eo nomen dicitur habuisse, quod Gothorum tempore sedes judicii habebatur.
Albertinus Mussatus lib. 2. rubr. 4 :
Per coloniarum incolas, quas Vicarias appellant.
Vide Biblioth. Cluniacensem pag. 266.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicaria eo significatu certis continebatur limitibus ; ut enim provinciæ in pagos, monente Valesio in Præfat. ad Notit. Gall. pag. xi. sic pagi in vicarias dividebantur, quæ ex multis villis seu vicis constabant. Hinc pago vicaria, et vicariæ villa subjicitur in Tabul. S. Eparchii Inculism. ubi passim occurrit :
In pago Egolismensi, in Vicaria N. in villa N.
Rursum :
In pago Petricorico, in centena Berciacinse, in villa N.
Ex quibus haud male colligit idem Valesius Vicariam et Centenam unam eamdemque rem esse. Vide Centena 2. Polypt. Irminon. Br. 12. sect. 24 :
Donationem quam fecit Winiudis in pago Oximense in centena Carbonense, in loco qui dicitur Curtis Dodleni, etc.
Sect. 25 :
Donationem quam fecit Hadoardus in eodem pago et in eadem Vicaria, in villa qui dicitur Curtis Saxone.
Charta ann. 764. sæc. 3. Bened. part. 2. pag. 195 :
Et est præscripta Ecclesia in eadem patria Arvernica, in Vicaria Rundanense.
Alia ann. 823. sæc. 4. part. 2. pag. 157 :
Tradimus villam seu curtem nostram... quæ est in pago Lemovicino, in Vicaria Asnacense.
Occurrit rursum pag. 158. et 161. Tabul. Montis S. Michaëlis :
Ego Guihenoccus dedi monasterio S. Michaëlis quatuor villas, quarum tres sitæ sunt in Vicaria nuncupata Miniac. quarta vero in Vicaria Mochon.
Ubi Vicaria generatim pro terræ tractu usurpatur, ut
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarium, in Tabul. Landevenec. :
Budic Comes tradidit S. Wingualoeo de sua propria hæreditate quatuor villas, silva Carrec, duas in Vicario Encter, Caer Bullanc, in Vicario Damett, Caer Wenheli.
Ibidem :
Tradidit.... de sua propria hæreditate, id est tria Vicaria, Voeduc, Luhan, Ruduc S. Wingualoeo.
Vicaria, Jurisdictio Vicarii, ejusdem officium, munus. Charta Innocentii II. [] PP. apud Doubletum pag. 486 :
Vicariam quoque ac omnimodam justitiam, ac plenariam libertatem juxta villam S. Dionysii, etc.
Alia Ludovici VI. Regis ann. 1120. ex Tabulario Sandionysiano :
In eadem Curia perennem indulgemus libertatem, Vicariam omnimodam in Curia ipsa, et Curiæ domibus conferimus, etc.
Adde Chartam infeodationis Vicariæ Montispessulani ann. 1103. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. 726. et Chartam ann. 1151. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 537.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicariatus, Eadem notione. Charta ann. 1219. inter Macerias Insulæ Barb. tom. 2. pag. 529 :
Recognoverant siquidem dicti Levratenses quod vicariam de Dalgoiri cum pertinentiis ad Vicariatum tenebant a dom. de Riviria, et hominium ligium inde debent. Pertinentia ad Vicariam sunt illa, etc.
Synodus Pergam. ann. 1311. apud Murator. tom. 9. col. 547 :
Sancimus quod aliquis clericus, sive ecclesiastica persona absque diœcesani sui licentia officium publicum vel officialitatem alicujus secularis rectoris seu communitatis seu universitatis burgi, castri, loci, aut parochiæ... exercere vel suscipere de cætero non præsumat, scilicet consulatus, tabellionatus, gastaldiæ, Vicariatus, vicedominatus, etc.
Vicaricia Potestas. Charta Gaufredi Comitis Andegavor. pro Monasterio S. Albini :
Concessimus quoque eis, ut nulla in eorum terra Vicaritia dominetur potestas, nisi de homicidio, aut furto, vel incendio, etc.
Idem quod
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicaria, Justitia, seu jus cognoscendi et judicandi de criminibus. Charta fundationis Monast. B. Johannis de Mota, apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 302 * :
Quiquid ad eumdem locum pertinet, vel pertinere videbitur, videlicet decimam, Vicariam furti, raptus et sanguinis, omnesque insuper omnimodis totius loci reditus et consuetudines.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicaria, Legitima Vicarii portio, quod ipsi ex officio competit. Charta ann. 1103. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. 726 :
Sed si de militibus Montispessulani, vel de uxoribus illorum, ego Willelmus dominus Montispessulani averum habuero propter placita Montispessulani, habeas inde Vicariam tuam. De qua (justitia) Vicarius habebit suam Vicariam,
in Charta ejusdem anni inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occit. col. 361.
Vicaria, Exactio, quam Vicarius faciebat intra Vicariæ suæ limites. Tabular. S. Eparchii Inculism. fol. 22. ex Testamento Humberti Guerillæ ann. 1107 :
Concedo... totam illam pravam consuetudinem seu injustitiam vel inquietudinem, quam in terra S. Eparchii, quæ vulgo Vicaria appellatur, violenter et injuste per occasionem Vigeriæ capiebam.
Tabularium Celsinianense :
Et ista omnia sine mala consuetudine, et sine ulla Vicaria.
Tabularium Vindocinense ch. 55 :
Habebat vineæ agripennum unum, allodialiter immunem, hoc est, ab omni census et Vicariæ redhibitione liberum.
Tabularium Abb. Belliloci in Lemovic. :
Si aliquis contra hunc titulum aliquam calumniam inferre tentaverit, aut ullus Vicarius Vicariam requisiverit, vel ullam dominationem.
Tabularium Abbat. Conchensis in Ruthenis ch. 49 :
Dono et cedo et perpetuum derelinquo Vicariam et malos usus et consuetudines, et cætera omnia, quæ juste vel injuste habeo, etc.
Charta Henrici Regis Franciæ ann. 1048. ex Tabulario Ecclesiæ Carnotensis num. 29 :
Et hoc mihi aliquantisper[] cogitanti ad memoriam rediit Canonicorum Carnotensis Ecclesiæ, quam sæpius inculcaverant, petitio, per quam a diversis exhibitionibus et exactione illa, quæ vulgari nomine Vicaria vocatur, illum fiscum, cui Unigradus vocabutum est, liberum et quietum deinceps concederem, etc.
Charta Philippi Regis Francor. apud Doubletum pag. 856 :
Ad ultimum vero regalis sublimitas, tantam incolis Capellæ libertatem concessit, ut nullus in ea bannum, vel theloneum, aut Vicariam aliquam nisi S. Dionysio persolvisset, etc.
Alia Anselli Episcopi Belvacensis ann. 1099 :
Dedit B. Petro in suburbio Belvacensi 12. hospites cum omni justitia, excepta Vicaria, foragio, et teloneo, etc.
Tabul. Majoris Monast. :
Quæ omnia libera ab omni consuetudine exactionis, vel Vicariæ, seu cæterorum vectigalium facio.
Charta alia ibid. :
De hospitibus quoque qui in terram monachorum hospitati fuerint, concessit et dedit eisdem monachis omnem Vicariam et omnes consuetudines.
Vicariorum cupiditas notatur in Capitul. Ludovici Pii ann. 829. cap. 5. Adde Spicilegium Acherianum tom. 13. pag. 292. Mabill. sæc. 6. Bened. part. 2. pag. 389. et Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 190.
Vicarietas. Eadem notione. Tabularium Vindocinense fol. 48 :
Emit liberam a lege Vicarietatis.
Fol. 51 :
Liber ab omni redditione Vicarietatis, vel alterius lege, excepta decima.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicariata, ut Vicaria, Jurisdictio, officium Vicarii. Notitia ann. circ. 1068. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 473 :
Post mortem autem ipsius domni Gervasii Archiepiscopi, confirmavit et corroboravit omnino Gervasius ipsius nepos donum hoc, id est Vicariatam prædictæ terræ de Sarciaco, et quicquid ad Vicariatam pertinet et venationem totius bosci S. Vincentii.
Vicariatio, Functio Vicarii, seu ejus, qui alterius vices agit. Epist. Agapeti. PP. ann. 951. in Append. ad Marcam Hisp. col. 867 :
Si quis autem, quod non credimus, in aliquibus frangere tentaverit, sciat se, nisi resipuerit, auctoritate Dei et S. Petri Apostoli atque nostra, qui ejus fungimur Vicariatione, anathematis vinculis indissolubiliter innodandum.
Eadem leguntur ibid. col. 868. et apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 325. Flodoardus lib. 4. Hist. Remensis cap. 1 :
Qui si veniendi facultas defuerit, suos cum eo dirigant legatos, qui eorum Vicaricatione perfuncti, disceptandi et deliberandi libertatem possideant.
Legendum Vicariatione, uti habetur in Charta Gauffredi Comitis Andriensis ann. 1175. apud Ughellum tom. 7. pag. 1091. 1092 :
Si aliquis tentaverit facere furnum, vel etiam portare panem in suo territorio, incidat in dictam pœnam, et medietas dictæ. pœnæ sit Curiæ regalis, et alia medietas sit Ecclesiæ ; et si ego, qui sum dominus, vel hæredes et successores mei tentaverint, incidant in dictam pœnam, quam Vicariationem concessit mihi dominus Rex per litteras sigillatas magno sigillo, etc.
Infra :
Pro qua concessione et Vicariatione fateor me accepisse a dicto Mario Episcopo Ecclesiam Majorem, quæ est prope Castrum dictæ civitatis ; et dictus Marius obtinuit licentiam de dicta Vicariatione et concessione dictæ Ecclesiæ, etc.
Sic autem concipitur Chartæ initium :
Nos Gauffredus, etc. vicariam cum Mario venerabili Episcopo Montis Viridis, furnum, quod habes in civitate, etc.
Ita Vicaria et Vicariatio, idem sonant.
P. Carpentier, 1766.
Hinc nostris Vicariat, Scriptum, quo [] quis alicujus procurator constituitur. Lit. remiss. ann. 1480. in Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 478 :
Le Vicariat, contenant la puissance bailliée par l'arcevesque de Tours à maistre Jehan de Plains son official, et au moyen duquel a esté par ledit de Plains, comme vicaire, fait collation d'icelle cure.
P. Carpentier, 1766.
Vicarii, ecclesiis pastore viduatis constituti interdum vicini episcopi a summo pontifice. Charta ann. 1107. in Chartul. Cluniac. ch. 137 :
Ego Wido Viennensium archiepiscopus et Apostolica auctoritate Bisumptinæ sedis Vicarius confirmo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarii Christi nuncupantur Episcopi in Epist. Synodi ad Teudonis-villam inter Capitul. Caroli Calvi tit. 2.
Vicarii S. Petri, et Apostolorum, vel Apostolicæ Sedis, passim dicti summi Pontifices, quod loco Petri Christi vicem gerant in terris, inquit Baronius ann. 740. n. 5. apud Gelasium PP. Epist. ad Anastasium Augustum, Symmachum in Apologetico ad eumdem Imperat. in Romana Synodo ann. 800. in Præfat. ad Concilium Meldense ann. 845. et can. 80. etc. Vide, quæ annotavit Baluzius ad Epist. 84. Lupi Ferrariensis.
Vicarius Sedis Apostolicæ, qui alias Legatus Sedis Apostolicæ dicitur, cui nempe vices suas in Ecclesiis aut Provinciis designatis summus Pontifex committit. Hujus dignitatis formula exstat in variis Epistolis Gregorii M. Joannis VIII. PP. præterea in Sergii II. PP. Epistola, qua Drogoni Episcopo Metensi Caroli M. filio vices suas impertitur, tom. 3. Concil. Sirmondi pag. 9 :
Sed quia nos cunctarum sollicitudo angit Ecclesiarum, ubi ipsi esse non possumus, more præcedentium nostrorum moderationis nostræ Vicarios damus.
Vide Gregor. VII. lib. 6. Epist. 21. et alibi, Annales Francor. Bertin. ann. 884. et quæ Marca commentatur in Dissertat. de Primatibus num. 49.
Vicarius summi Pontificis in Spiritualibus Romæ, cujus munus quale sit, accipe ex Bulla Benedicti XII. PP. ann. 1341 :
Te (Episcopum Assisinatem) in urbe supradicta, ejusque suburbiis et districtu Vicarium nostrum in Spiritualibus usque ad nostrum beneplacitum tenore præsentium constituimus, ac etiam deputamus, visitandi Ecclesias, Monasteria, et loca Ecclesiastica, sæcularia et regularia, quorumcunque ordinum, non exempta nec privilegiata, et tam Ecclesiarum, Monasteriorum, et locorum ipsorum, quam alias personas Ecclesiasticas, urbis, suburbiorum, et districtus prædictorum cujuscumque status, ordinis, vel conditionis existant, nec non reformandi, quæ in eis reformationis ministerio noveris indigere, earum et cujuslibet excessus et crimina corrigendi, et puniendi, aliaque faciendi et exercendi auctoritate nostra, quæ ad hujusmodi Vicariatus officium pertinere noscuntur.
Vide Gregor. IX. lib. 1. tit. 28. cap. 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicariatus, Ejusmodi Vicarii dignitas, officium. Charta ann. 1409. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 57 :
Nostram ordinationem et amicabilem compositionem sigillo Vicariatus nostri in Spiritualibus.... fecimus.... communiri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarii S. Donati, Ita passim sese inscribunt Aretini Episcopi, ut ad Instrumentum ann. 1027. observat Mabillonius sæc. 6. Bened. part. 1. pag. 277 :
Theodaldus S. Donati Vicarius, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarii Episcoporum nuncupati Chorepiscopi. Vide supra in hac voce. Memorantur Episcoporum Vicarii in [] Capitul. Ludovici Pii ann. 816. cap. 28. et in Addit. 2. cap. 19.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarius Generalis Abbatis Casinensis, Cui scilicet Abbas suas vices committit, in Supplemento Vir. Illust. Casin. Placidi Diac. apud Murator. tom. 6. col. 77.
Vicarii, dicti Beneficiati quidam in Ecclesiis Cathedralibus, qui Majoribus Missis decantandis, et officiis Ecclesiasticis peragendis potissimum addicti erant, in eoque vices Canonicorum peragebant, unde Canonici Vicarii etiamnum appellantur.
Canonici, Vicarii, seu simplices choriales
, in Concilio Coloniensi ann. 1310. cap. 7. in Senonensi ann. 1320. cap. 4. et Parisiensi ann. 1324. cap. 4. Necrologium Ecclesiæ Ambianensis :
4. Kal. Mart. ob. Enguerrani de Croy Canonici. Iste ordinavit in Ecclesia nostra perpetuis temporibus redditus ad decem Vicarios annuatim instituendos, videlicet duos Capellanos, duos Diaconos, duos Subdiaconos, quatuor Presbyteros. De Capellanis autem unus celebrabit Missam de B. Virgine, alius pro defunctis, et utrique eorum ministrabit in Missa unus Diaconus, et unus Subdiaconus de prædictis, etc.
Vide Gobelinum Personam in Cosmodrom. pag. 241. Statuta Ecclesiæ Leichefeldensis in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 243. Chronicon. Archiepiscop. Upsaliensium pag. 216. et Metropolim Salisburgensem tom. 1. pag. 264.
P. Carpentier, 1766.
Unde præbenda illis attributa, Vicarialis nuncupabatur. Lit. admort. ann. 1382. in Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 110 :
Cum defunctus magister Radulphus de Ailliaco, tunc canonicus Ambianensis, ..... ordinaverit unam præbendam perpetuam, sacerdotalem et Vicarialem in dicta ecclesia Ambianensi fundare, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarii Chorales, Eadem notione, in Testam. Rotherami Eborac. Episc. ann. 1498. ex Lib. nig. Scaccarii pag. 678 :
Volo etiam quod Vicarii Chorales ecclesiæ Eboracensis prædictæ habeant c. lib.
Vicaria, Ejusmodi Vicarii dignitas seu Beneficium, apud Stephanum Tornac. Epist. 193.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicariatus, Eodem intellectu. Obituar. MS. Eccl. Morin. fol. 8 :
Prima die cujuslibet mensis Vicarii ecclesiæ Morinensis tenentur ire in capitulum, et ibi resignare suos Vicariatus per traditionem unius festucæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicaria, Sacellum reditibus annuis instructum a presbytero deserviendum, Gall. Chapelle, vel Chapellenie. Charta Guillelmi II. Episc. Ultraject. ann. 1301. in Batav. sacra pag. 173. col. 2 :
Supersunt et litteræ expiatoriæ hujus cædis, quo nomine mater Hannonis Comitis Hollandiæ fundavit Vicariam unam alteramque largiter dotatam.
Testam. Bertrandi de Turre ann. 1328. apud Baluz. tom. 2. Histor. Arvern. pag. 709 :
Volo et ordino quod in capella de Olergio.... fiat quædam Vicaria quæ semper conferatur per hæredem meum dominum Olergii, quotienscumque ipsam Vicariam vacare contingerit, cuidam presbytero vicario pro divinis ibidem celebrandis pro animæ meæ et parentum...... salute.
Testam. Amedei Dalphini ann. 1355. ibid. pag. 323 :
Item instituo aliam Vicariam in hospitio meo de Melhau de quinque sextariis frumenti et de quinquaginta solidis Turon. in capella dicti hospitii mei de Melhau, et de bonis meis dicti loci de Melhau solvendis et reddendis illi qui dictæ Vicariæ deserviet ; ita quod illi seu ille qui in dicta capella deservient ter in septimana Missas celebrare in eadem capella teneantur.
[] Occurrit rursum ibid. pag. 317. MS :
Cil sert à riche Vicairie,
Qui sert à la Vierge Marie ;
Provende el ciel icil deservent,
Qui jor et nuit de cuer la servent.
P. Carpentier, 1766.
Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 154 :
Pour l'ame d'icellui prestre, Loys Baille doit fonder de sa rente une Vicairie ou chapelle.
Vicarii in Ecclesiis dicuntur, qui vices agunt Parochi, de quibus est titulus apud Gregor. IX. et in Sexto. Thomas Walsinghamus pag. 275 :
Docuit nempe plebem, decimas non esse dandas Curato, nisi is, qui daturus esset, foret ditior quam Vicarius, qui acciperet, sive Rector.
Vide Concilium Arelatense ann. 1260. cap. 5. Sic porro appellabantur, Anglis præsertim, Vicarii perpetui, qui in Ecclesiis constituuntur, quæ Monasteriis aut Collegiis Canonicorum appropriatæ sunt, id est, quæ ad Monasteria aut Collegia Canonicorum pertinent.
Prestre fermier ou Vicaire de l'eglise parrochial dudit Croissy
, in Charta ann. 1456. ex Chartul. Latiniac. f. 177. v°. Compositio facta inter Hugonem Episcopum Lincolniensem et Guill. Abbatem S. Albani ann. 1209 :
Et super appropriatione omnium Ecclesiarum, in quibus jura Pontificalia non habent Abbates S. Albani ; et assignatione Vicariarum in eisdem, nec non et custodiis earundem Ecclesiarum et Vicariarum, cum eas'vacare contigerit.
Charta Henrici Archiep. Senonensis ann. 17. Ludov. Reg. ex Tabul. S. Germani Pratensis :
Quæ duo altaria prædecessores ejus abbates, sub titulo et respectu Vicariorum a nostris prædecessoribus tenuerunt, remotis et condonatis Vicariorum personis, prædictæ Ecclesiæ B. Germani sub censuali tenore possidenda in perpetuum concederemus, etc.
Charta ann. 8. Henrici V. Reg. Angl. apud Blount in Nomolex. :
Ego Joannes Webbe perpetuus Vicarius ecclesiæ parochialis de Bromyord dedi domino David Hay perpetuo Vicario ecclesiæ parochialis de Anenebury duas acras terræ.
Vide Appropriare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicaria, Ejusmodi Vicariorum dignitas seu beneficium. Statuta Eccl. Nemaus. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1065 :
Præcipimus districte ne aliquis rectoriam seu Vicariam alicujus ecclesiæ præsumat ab aliquo recipere, nisi prius nobis fuerit præsentatus, et a nobis illius ecclesiæ curam receperit animarum.
Charta ann. 1201. ex Tabul. B. M. de Bononuntio Rotomag. :
Ad communem omnium notitiam volumus pervenire nos intuitu Dei dedisse.... ecclesiam S. Mariæ de Bervilla super Secanam integre cum omnibus pertinentiis suis in perpetuum, salvo jure pontificali, possidendam et in usus pios convertendam, salva vicaria decem librarum usualis monetæ a nobis et successoribus nostris Vicario conferenda. Vicaria parrochialis,
in Charta ann. 1309. tom. 1. Chartul. S. Vandreg. pag. 931. Charta ann. 1377. apud Kennett. in Antiquit. Ambrosd. pag. 511 :
Vicaria in capella de Hedingdon.... consistit in omnibus obventionibus altaris, cum minutis decimis totius parochiæ, exceptis decimis agnorum et decimis casei de curia domini provenientibus... Et valet Vicaria quinque marcas et amplius, tota autem ecclesia xx. marcas.
Occurrit rursum ibidem pag. 193. 483. 505. et 543. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 603. et in Hist. Mediani Monast. pag. 376. 377. et alibi. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicaria Primæ Missæ, Reditus assignatus pro prima Missa. Charta ann. 1380. apud Ludewig. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 401 :
Nicolaus Episcopus Misnensis Vicariam primæ Missæ in Ecclesia parochiali de Kirchhain, vestro monasterio univit.
P. Carpentier, 1766.
Vicaria, Stipendium vicario ecclesiam deservienti assignatum. Charta Gualt. archiep. Rotomag. ann. 1200. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 31 :
Dedimus autem et confirmavimus dictis canonicis omnes prædictas ecclesias,.... salvis honestis Vicariis sacerdotum, in prædictis ecclesiis ministrantium.
P. Carpentier, 1766.
Vicaria, Idem videtur quod Præbenda, cibi scilicet ac potus diurna portio vicario concessa. Charta ann. 1486. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonst. col. 364 :
Campanarius pro salario suo habebit quolibet anno vigintiocto Vicarias, etc.
P. Carpentier, 1766.
Vicaria Cymiterii, Jus sepeliendi in cœmeterio. Charta Guill. de Loischel ex Chartul. S. Dion. de Nogento :
Dono ..... presbyterium S. Martini Loischeli,.... id est, offerendas, sepulturas, primitias, Vicariam et theloneum cymiterii.
Nisi reditum vicariæ intelligas.
P. Carpentier, 1766.
Vicaria Thelonensis, Jus exigendi teloneum. Charta fundat. S. Launom. Bles. ann. 924. inter Instr. tom. 8. Gall. Christ. col. 412 :
Do et concedo.... S. Launomaro et monachis ejus.... omnes consuetudines ipsius (pagi), terras et aquas, videlicet totam Vicariam thelonensem, rota ticum, bannum, feoda, etc.
Vicarii Imperii dicti sunt, quos Imperatores et Reges Romani, cum ipsi per se negotiis regni et Imperii sufficere non possent, ex aulæ suæ proceribus constituebant, qui vice illorum cognitioni causarum præessent ; et horum quidem munus, cum persona, quæ eidem præficiebatur, exspirabat. Ejusmodi fuerunt, quos in Germaniæ Principatibus delegare solebant Imperatores, qui sub dignitate Comitis Palatii, vices Imperatorias agebant, et in iis supremo jure causas dijudicabant. Neque omnino diversi ab iis, qui vulgo
Vicarii Generales Imperii nuncupantur, quibus scilicet Imperator, in certis districtibus, Vicariam Imperatoriæ potestatis et dignitatis committit, seu ad vitam, seu etiam in liberos masculos translata eadem dignitate. Quæ quidem Vicaria maxime dari consueverat in Italia et Gallia, quo rarius accedebant Imperatores. Charta Ottonis I. Imper. ann. 962. apud Murator. tom. 20. col. 626 :
Creamus dictum Valterium Vicarium Imperialem et primum Marchionem Mantuæ.
Charta Friderici Imp. ann. 1248. apud Guichenonum :
Thomas de Sabaudia Comes, sacri Imperii a Papia superius Generalis Vicarius.
Alia ejusdem Imper. ann. 1249. apud eumdem :
Ipsum (Thomam) nostrum et sacri Imperii generalem Legatum in partibus ipsis duximus statuendum.
Inventar. Chartar. Reg. ann. 1482. fol. 281. v° :
Rotulus in papiro non signatus continens quandam informationem factam contra præsumentes defuncto Imperatore Vicariatus Imperii nomen sibi attribuere, maxime in partibus Mediolanensibus. De anno 1308.
Guillelmus Comes de Monteforti pro Seren. D. Ludovico D. G. Roman. Rege in Mediolano et ejus Comitatu specialis, et in tota Lombardia Vicarius Generalis
, in Charta ann. 1327. in qua fit mentio Bertholdi Comitis de Marsteten, [] dicti Nysfen,
olim Regis Henrici in partibus Italiæ Vicarii Generalis
. Matthæus Vicecomes D. gratia....
Serenissimi D. Henrici Romanorum Regis et sacri Imperii in civitate et districtu Mediolani Vicarius Generalis
ann. 1312.
Joannes Galeatius Vicecomes Mediolani, Imperialis Vicarius generalis
, in Chron. Andr. Danduli apud Murator. tom. 12. col. 478. Rupertus Imp. Brunorium de la Scala, et filios masculos legitimos, Vicarios generales constituit in civitatibus Veronæ et Vincentiæ et eorum territoriis, constitutione ann. 1434. quæ descripta legitur apud Goldastum tom. 1. pag. 395. De Vicariatu Imperii in Regno Arelatensi Carolo V. Regi Franciæ, tum Delphino, a Carolo IV. Imp. concesso, egerunt Anton. Dominici in Assertore Gallico pag. 234. 235. et alii. Adde Bodinum lib. 1. de Republ. cap. 9. pag. 137. Formula vero dandi Vicarium Imperii, habetur apud Petrum de Vineis lib. 3. Epist. 79. lib. 5. Epist. 1. et apud Goldastum tom. 1. Constitut. Imper. pag. 395. 396.
Vicarii præterea Imperii appellati, quos Imperator, extra provinciam discedens, veluti in Italiam proficiscens, in Reipublicæ administratione sibi substituebat. Ita Otto M. in Italiam proficiscens Vicarium ordinavit, sibique substituit absenti Hermannum Brunswicensem : Fridericus I. filios suos Regem Henricum, et Philippum Sueviæ Ducem : Otto IV.
quo tempore profectus est Romam coronari in Imperatorem, Imperium supra Mosellam fratri suo Henrico Palatino regendum
dimisit, ut est apud Cæsarium Heisterbach. lib. 1. Henricus VII. filium Johannem Bohemiæ Regem, et Berchtoldum Hennembergicum, primum ejus familiæ Principem : Sigismundus Cæsar, Guillelmum Bavariæ Ducem ; Ludovicus Bavarus Cæsar consensu Imperii Principum Ottonem Austriæ Ducem Vicarium Imperii constituit Paduæ et Tarvisii ; et ab eodem Ludovico Cæsare Edwardus Angliæ Rex Generalis Vicarius per Germaniam deputatus est, apud Froissart. 1. vol. cap. 35. Codex reg. 10197. 2. 2. fol. 110. r° :
Anno Domini 1338. Ludovicus IV. Romanorum imperator.... apud Confluenciam supra Rhenum tenuit consistorium imperiale, in quo..... de consilio Electorum, principum et procerum suorum, Eduwardum III. regem Angliæ personaliter ibi præsentem, Vicarium imperii solempniter constituit.
Idem Rex ab eodem Cæsare Ludovico et Ordinibus Imperii per Galliam et regnum Arelatense constitutus est, teste Goldasto tom. 3. pag. 411. Rupertus Imp. Romam proficiscens coronam suscepturus, Ludovicum Palatinum Comitem Rheni filium, in absentia sua, in Germania, Gallia, et regno Arelatensi Vicarium constituit, ut est apud eumdem Goldastum tom. 1. pag. 381. Quæ quidem Ruperti Constitutio docet præterea,
de Jure Comitatus Rheni fuisse, et esse, quod cum Romanus Imperator vel Rex ultra montes in Italiam ingressus fuerit, in ipsius absentia Vicariatum Imperii in Germania, Gallia, et regno Arelatensi, ad Comitem palatinum Rheni pertinuisse et pertinere
. De quo quidem Comitis Palatini jure, ut et de Vicariatu Imperii, qui ad eum, et Ducem Saxoniæ, durante interregno, pertinet, docte disputat Wicfordius in tractatu Gallico de Electione Imperatoris cap. 12. cui adjungendus Christophorus Gewoldus in Tract. de Septemviratu Imperii cap. 11. Vide supra Electores. []
P. Carpentier, 1766.
Vicarios autem Imperii in Italia, vicariatus honore et jurisdictione, morte imperatoris qui illos constituerat, privari, atque ad Romanum pontificem continuo pertinere illius exercitium, statuere nititur Joannes PP. XXII. in Constit. ex ejusd. Reg. fol. 102. r° :
In nostram et fratrum nostrorum deductum est, fama divulgante, notitiam, quod licet de jure sit liquidum et ab olim fuerit inconcusse servatum quod, vacante imperio, sicut et nunc per obitum quondam Henrici Romanorum imperatoris vacasse dinoscitur, cum in illo ad secularem judicem nequeat haberi recursus, ad summum Pontificem, cui in persona beati Petri terreni simul et cœlestis imperii jura Deus ipse commisit, imperii prædicti jurisdictio, regimen et dispositio devolvuntur, et ea, tempore durante ipsius vacatione imperii, per se vel alium seu alios exercuisse noscitur in imperio memorato. Nonnulli tamen in Italiæ partibus, potestatis et dignitatis fastigium illicite ambientes, in nostrum et sanctæ Romanæ ecclesiæ matris, quantum in eis est, præjudicium evidens ac diminutionem honoris et juris, vicariatus seu alterius cujuscumque nomen officii, quod ipso imperatore vivente, ex ipsius commissione gerebant in certis terris, territoriis, sive locis, post decessum ipsius, absque nostra vel Apostolicæ sedis petita vel obtenta licentia, retinere sibi, et nonnulli etiam de novo assumere quod non gesserant, aut gestum antéa, posteaquam dimissum, resumere temerariis ausibus præsumpserunt ...... Præsentiam auctoritate monemus, sub excommunicationis pœna, omnes et singulos, cujuscumque status, præminentiæ, dignitatis aut conditionis existant,... quatenus de cætero a denominatione hujusmodi seu nominis assumptione, resumptione ac retentione prædictis, necnon usu, potestate et exercitio supradictis prorsus abstineant et omnino desistant.
P. Carpentier, 1766.
Vicarii Romæ appellati Præfecti urbis. Bonincont. in Hist. Sicul. part. 3. apud Lamium in Delic. erudit. pag. 300 :
Ea tempestate duo Urbis præfecti, quos Vicarios adpellabant, rempublicam administrabant, iique a senatu Romano creabantur, et annuum magistratum cum potestate summa habebant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarii, Fidejussores, apud Leonem et Anthemium in leg. omnes. 33. § in hac C. de Episc. et Cleric. ex Pancirolo lib. 1. Thesaur. var. lect. cap. 77. Cod. lib. 1. tit. 3. const. 33. § 3.
Vicariæ fidejussiones.
Vicarius, Campio, pugil, qui pro alio monomachiam seu duelli, vel quodlibet aliud vulgare judicium, exsequitur et experitur. Hincmarus remensis de divortio Hlotarii, interrog. 1 :
Quæ ipsa denegans, probationis autore, testibusque deficientibus, judicio Laicorum nobilium, et consultu Episcoporum, atque ipsius Regis consensu, Vicarius ejusdem fæminæ ad judicium aquæ ferventis exiit, et postquam incoctus fuerat ipse repertus, etc.
Infra, interrogat. 6 :
Vicarius ipsius in judicium exiens incoctus evasit.
Atto Vercellensis Episc. de Pressuris Ecclesiast. :
Ad pugnam producere (heu) nostros compellimur Vicarios, ut vel istorum cæde victi, vel illorum quasi absoluti esse videamur, etc.
Notitia ann. 961. in Tabular. Abb. Belliloci in Lemovicib. :
Judicavit prædictus Raymundus et alii Venerabiles et assistentes, et ut ipsi duo prætaxati viri Vicarios sibi duos eligerent ad certamen expeditos, quo Dominus manifestare dignetur veritatem hujus rei, [] quod ita factum ; nam secunda diei hora et certantibus usque ad solis occasum, etc.
Vicarii Servi, Qui vices domini agunt in villis ac prædiis ; villici ministeriales, in Chronico Reicherspergensi. Gloss. Lat. Græc. : Vicarius, δοῦλος οἰϰέτου : in Cod. Reg. additur Gallo, seu galo. Tabul. S. Albini Andegav. :
Ego Zacharias filius Frotmundi Vicarii de Credone :
idem qui Villicus Credonensis, in alia Charta ejusdem Tabul. dicitur. Donatio ann. 1103. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 364 :
Cum omnibus fevalibus et Vicariis utriusque sexus, etc.
Charta apud Ughellum tom. 1. Ital. sacræ col. 1429. edit. ann. 1717 :
Statuimus ut universæ Andreæ quondam prædecessoris sui donationes, præstationes, precariorum seu libellorum, atque Vicariorum conscriptiones... irritæ sint.
De iis exstat vetus Notitia in Tabulario Abb. Belliloci in Lemovicib. :
In istis vero curtibus servos Vicarios debemus imponere, ut fideliter exigant servitia dominis suis, omnes servos istos eligimus ex Lemovicino de Curto Camayraco. Imprimis in Curte de Favars elegimus judicem servum, nomine Johannem. In Curte vero de Agiraco imponimus judicem servum, nomine Imonem,..... per omnes curtes sive villas imponimus judices servos, in tali convenientia, ut nullus ex illis, neque de posteris eorum efficiatur miles, neque ullus portet excutum, neque spadam, neque ulla arma, nisi tantum lanceam, et unum esperonem, non habeant vestem scissam antea et retro, sed tantum clausæ fiant, vectigalia non exigant ; quamdiu fideles permanserint, si infideles reperti fuerint, perdant totum, et ad servitutem revertant. In unaquaque villa cedimus unum mansum, et in unoquoque manso de tota Vicaria sua damus eis 4. denarios, et unam gallinam, et tertiam partem de omnibus placitis, et de vestionibus similiter ; propter hoc jurent fidelitatem super altare B. Petri in præsentia Abbatis, et Monachis, qui obedientiales fuerint illis diebus. Si ullus ex illis obierit, honor ejus S. Petro remaneat, et seniores sui honorabiliter sepeliant. Si filios legitimos habuerint, major honorem totum teneat, post suum decessum secundus honorem teneat, et sic usque ad ultimum. Et si ullus ex illis abierit, centum solidos successor, qui post eum voluerit, ad Monachos det, et fideliatem faciat, et sic in venturis generationibus.
Vide Servi Vicarii et Villicus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vicarius Vici, Major, apud Aimoinum lib. 2. Mirac. S. Bened. cap. 3. n. 5.
P. Carpentier, 1766.
Vicarius, Inferior justitiæ minister ab aliquo constitutus. Charta ann. 1307. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 239. art. 4 :
Quod servientes in terra ecclesiæ explectabili, quam dicti decanus et capitulum habent, sive alii Vicarii ejusdem ecclesiæ, etc.
Vicarius denique dicitur is, qui vice monasteriorum, aut virorum Religiosorum, vel Ecclesiarum, domino feudali offertur, qui de prædiis ab iis acquisitis, neque amortizatis, respondent, tam de forefacturis, quam de releviis : Vicaire, in Consuet. Aurelian. art. 42. 118. et seqq. et Blesensi art. 44. 45. qui vulgo apud nostros dicitur,
homme vivant, mourant, et confiscant.
<cit>Tabular. Vindocinense Thuan. ch. 128 :
His ita peractis Odo Rufus, in cujus terra vineæ supradictæ consistunt, dicens eas emptas a nobis venditiones, inde 15. solidos requisivit : quos sibi paciscentibus nobis negavit se pro his vineas nobis nisi sub Vicario auctorizare, quo scilicet superstite quietas [] eas haberemus ; defuncto autem, aut ab Odone, aut ab hærede suo relevaremus.
</cit>
<cit>Tabularium Majoris Monasterii :
Mentitus est Monachus illum nostræ terræ illius fuisse Vicarium, et ideo justum esse ut relevaretur, quandoquidem esset defunctus.
</cit>
Vide in voce Relevamentum 2.
Vicarianus. In Novella Justiniani 26.