ABBAS, vox Syriaca, quæ
patrem sonat. Glossar. Cassin. ann. circ. 700 :
Abba Syre, Græce Pater, Latine
Genitor.
S. Augustinus epist. 177 :
Paulus Romanis
(c. 8, v. 15.) scribens, In quo clamamus, Abba Pater, in uno nomine duabus utitur
linguis ; dicit enim Abba Hebræo vocabulo Patrem, et Latine nominat identidem
Patrem.
Adde eundem lib. 3. de Consens. Evangel. cap. 4. et Isid. lib. 7. cap. 13.
Ebrard. Bethun. in Græcismo :
Abba Pater signat, hinc Absalon exit, et Abbas.
Fortunatus lib. 3. Poem. 10. ad Paternum Abbatem :
Nominis officium jure, Paterne, geris.
Concilium Parisiense VI. lib. 1. cap. 37 :
Decet, imo necesse est, ut
Abbates Canonicorum attendant, ut quid Abbates vocentur : si patres spiritales sunt, et
filios spiritales Domino gignunt... merito Patres appellantur.
Atque inde
Præfectos Monasteriorum
Abbates vocarunt veteres, quod Monachorum veluti
Patres sint ; quomodo et non semel appellari, in hac voce, infra ostendimus.
Abba absque
s, passim scriptum reperitur.
Abba Felix, apud Facundum
Hermianensem libro contra Mocianum. Idem tamen postea :
Lampridius Presbyter et
Abbas Hierosolymitani Monasterii.
Abbo de Obsid. Parisiensi lib. 2 :
Tempestate sub hac Hugo princeps obit Abba.
Alibi :
Ebolus fortissimus Abba.
Odo in Vita S. Majoli :
Et ab omnibus dominus et Abba honoratur.
Bernardus Morlanensis de Contemtu mundi :
Qui bene disputat, et cito computat arte scholari,
Non petit actibus, at petit artibus Abba creari.
◊ Ita apud Desiderium Episc. Cadurcensem, Epist. 2 ; Monachum
Sangallensem, lib. 2. de Carolo M. cap. 15 ; et in veteribus tabulis apud Aimoinum lib. 5.
de Gest. Francor. cap. 42 ; Doubletum in Hist. Sandionys. ; Beslium in Hist. Comit.
Pictavens. et alios.
Abbates, Dicti Latinis et Græcis Scriptoribus, universim Monachi omnes, præsertim senio ac
vitæ sanctitate venerandi, qua notione nos
Patres eosdem vulgo appellamus.
Nam
illud honoris est, ut quotidie senibus dicamus : Pater
, ut ait S. Augustinus in
Collat. Carthagin. cap. 242. Papias :
Pater dicitur multis modis, deitate,
doctrina, senectute, generositate.
Lexicon Gr. MS. Reg. Cod. 2062.
Ἀϐϐάς, ὁ γέρων, ὁ πατήρ. Ita Cassianus Collat. 1. cap. 1, Mosem
et Germanum commonachos,
Abbates, vocat. Regula S. Columbani cap. 7 :
Cum
tanta pluralitas eorum sit, ita ut mille Abbates sub uno Archimandrita esse referantur.
Rabanus Maurus in Opusculo contra eos qui repugnant
institutis B. P. Benedicti tom. 2. Annal. Bened. pag. 734. col. 2 :
Istud.....
antiquissimum monachorum (Cœnobitarum instar Ecclesiæ Jerosolymitanæ
institutorum)
genus solum usque ad Abbatis Pauli (primi Eremitæ)
vel Antonii duravit ætatem.
Epiphanius de Locis Sanctis :
ἒχει δέ ή αὐτὴ μονὴ Ἁϐϐάδες χιλίους, ϰαὶ χίλια
ϰέλλια : Monasterium Abbates (id est, Monachos seu Patres)
mille
continet, et cellulas mille.
In iis scilicet non numeratis, qui vulgo monasterio
et Monachis inserviunt. Sic Theophanes pag. 378 :
τοὺς μητροπολίτας
ἐϰ τῶν Ἀϐϐάδων ἐν τοῖς πρωτίστοις θρόνοις προεϐάλλετο.
Adde p. 306. 397. et Conc. Suession. 1. ann. 744. vel 745.
Anna Comnena lib. 2. Alex. Joannem Ducam Cæsarem scribit a Byzantiis,
quos
ille cum Alexio Comneno obsidebat, per contumeliam
τὸν
Ἁϐϐᾶν vocitatum ; quia propter affectatam tyrannidem in Monasterium trusus
fuerat a Michaële nepote, et Monachum egerat. Sic lib. 13. Basilium Monachum Bogomilicæ
hæreseos auctorem,
τὸν δαιμονιώδη Αϐϐᾶν, et Cedrenus
Monachum, qui Philippicum imperaturum vaticinatus fuerat,
ψευδάϐϐαν, vocant i.
falsum monachum, vide Gloss. med. Græc. c. 3. In Menologio, SS. XX.
Patres Synaitæ, quorum festum colitur 20. Martii,
ἄγιοι
Ἀϐϐάδες dicuntur. Ita passim Palladius in Lausiacis ; Vita S. Joann. Eleemos.
cap. 11. n. 65. cap. 13. n. 85 ; S. Ephrem de compunct. et hum. acquir. cap. 71 ; et Serm.
ascet. Concil. œcum. VI. et VII. act. 2 ; Vitæ Patrum, etc. Fuere tamen ex Monachis
sanctitate et vitæ integritate illustribus, qui
Patris nomen ut nimis ambitiosum, a
se amoliti sunt,
Fratris compellatione contenti, ut S. Bernardus Epist. 62 ; Guigo
Prior Majoris Carthusiæ apud Petrum Venerab. lib. 1. Epist. 25 ; ipseque Petrus Epist. quæ
inter Bernardinas 353. extat. Id etiam videtur haud probasse S. Hieronymus lib. 2. in
Epist. ad Galatas :
Cum autem Abba Pater Hebræo Syroque sermone dicatur, et Dominus
noster in Evangelio nullum Patrem vocandum nisi Deum : nescio qua licentia in
Monasteriis vel vocemus hoc nomine alios, vel vocari nos aquiescamus, etc.
Vide
eundem lib. 4. in Matthæum.
Abbas, Præfectus Monasterii, qua notione vox notissima.
Abbas,
ϰοινοϐιάρχης Gloss. Lat. Græc. Labbæi. Observo tantum in
Abbatum electionibus, perinde ac Episcoporum, requisitum olim Laicorum consensum, ex
Regula scilicet S. Benedicti cap. 64 :
Quod si etiam omnis congregatio vitiis suis
consentientem personam pari consilio elegerit et vitia ipsa aliquatenus in notitiam
episcopi, ad cujus diœcesim pertinet ille locus, vel Abbatibus aut vicinis Christianis
claruerint, prohibeant pravorum prævalere consensum, et domui Dei dignum constituant
dispensatorem, etc.
Hugo Flaviniacensis in Chron. pag. 268 :
Quid multa,
electio ad Laicos relata est, præceptum atque consilium præfati Patris illis relatum
est, in quo omnis assentiret Congregatio.
Infra :
Electionem igitur
quantum in se erat, laudat Episcopus, et inquirit utrum in hac consentiret Conventus et
Populus.
Et pag. 241. de seipso in Abbatem electo :
Me.... requisivit ab
eo (Lugdunensi Archiepiscopo)
in Abbatem, quod vix obtinuisset, nisi
Canonicorum et Laicorum suffragia ad id expetendum sibi adhibuisset.
Epist. 33.
inter Sugerianas :
Notum fieri volumus... quod nos omnes S. Richarii Monachi Domnum
Petrum Bituricensem Monachum consilio et assensu religiosarum nostræ Provinciæ
personarum, ac Militum, et Procerum nostrorum, Clericorum etiam ac Burgensium
regulariter et canonice nobis in Pastorem elegimus.
Adde Epist. 35. Moris istius
rationem petere licet ex Cypriano lib. 1. Epist. 4 :
Coram omni synagoga jubet Deus
constitui Sacerdotem, id est, instruit, et ostendit ordinationes sacerdotales non nisi
sub populi assistentis conscientia fieri oportere, ut plebe præsente vel detegantur
malorum crimina, vel bonorum merita prædicentur, ut sit ordinatio justa et legitima, quæ
omnium suffragio fuerit examinata.
Et infra :
Episcopus deligatur plebe
præsente, quæ singulorum vitam plenissime novit, et uniuscujusque actum de conversatione
perspexit.
Vide, quæ in hanc sententiam
observamus in Gloss. med.
Græc. in V.
Πεῦσις. Vide
Interrogatio
2.
Abbas Abbatum. Pontius Cluniacensis Abbas in Synodo Romana ann. 1116.
Abbatem Abbatum
inaudita nomenclatura se appellavit, qui a Johanne Cajetano Papæ Cancellario rogatus
Cluniacenses a Casinensibus, an hi ab illis Regulam accepissent, respondit, non
Cluniacenses modo, verum omnes in Romano orbe Monachos Regulam S. Benedicti a Casinense
accepisse Cœnobio. Ergo, inquit Cancellarius, jure hæc prærogativa Casinensi Abbati
concedi debet. Hæc ferme Petrus Diac. lib. 4. Chron. Casin. cap. 62. quibus consonant
verba S. Odilonis Abbatis Cluniacensis apud Leonem Ostiensem lib. 2. cap. 54. qui cum
Casinum venisset, et ab Abbate Casinensi Theobaldo pastoralis baculus ei offerretur in
processione, illum accipere renuit,
dicens nequaquam dignum esse illo præsente
hujusmodi gestare virgam : indecens nimium et contra fas omne ducens,
quempiam Abbatum manu pastoralem præferre virgam, ubi Benedicti vicarium, Abbatum
scilicet omnium Abbatem, adesse contingeret.
Certe hanc prærogativam Casini
Abbati concessere Summi Pontifices, ut ceteros ejusdem Ordinis Abbates id consessibus
præcederet. Paschalis II. in Bulla ann. 1113. in Bullario Casin. tom. 2. pag. 130 :
Ac tam te, quam omnes successores tuos in omni conventu Episcoporum seu
Principum, Superiorem omnibus Abbatibus consedere, atque in judiciis priorem cæteris tui
Ordinis viris sententiam proferre decernimus.
Charta Lotharii Imp. ann. 1137.
ibid. pag. 157 :
Unde iterum atque iterum decernimus... ut supradictus locus vigore
ac honorificentia omnia præcellat Monasteria quæ constructa vel construenda sunt in toto
orbe terrarum, et totius Christianitatis Abbates et Monachi honorem et reverentiam
deferant.
Nicolaus I. PP. Desiderium Abbatem Casinensem
Vicarium suum
constituit
ad correctionem omnium Monasteriorum et Monachorum, intra præfinitos
limites, in Bulla, quam descripsit Angelus a Nuce ad lib. 3. Leon. Ost. cap. 13. Vide
eundem Leonem lib. 2. cap. 53. Fuit etiam in Ecclesia CP. dignitas quædam, quæ
ἄρχων τῶν μοναστηρίων dicebatur, cujus meminit Theosterictus in
vita S. Nicetæ num. 43. et Joannes Cantacuzenus lib. 1. cap. 50. Apud Byzantios Hegumenus
seu Abbas Monasterii Dalmati dicti, ceteris Monasteriis quoad supremam in disciplina
monastica potestatem præerat, eoque nomine dicitur idem Dalmatus in Concilio Ephesino,
πρεσϐύτερος ϰαὶ άρχιμανδρίτης, πατὴρ μοναστηρίων. Ita
Catholicus, seu
Abbas et Hegumenus universalis dictus S. Eutychius,
antequam Patriarchatum CP. consequeretur, quod omnium in Urbe Regia Monasteriorum cura ei
demandata esset, ut tradit Eustathius in illius vita num. 18. S. Benedictum Abbatem Anianæ
ab Imperatore cunctis in Regno suo Cœnobiis præfectum,
ut sicut Aquitaniam Gothiamque
norma salutis instruxerat, ita etiam Francos salutifero imbueret exemplo
, tradit
Ardo illius discipulus cap. 8. n. 36. Vide Chronicon Farfense p. 671.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbas Campanilis, Minister in Ecclesia Aniciensi, qui præest pulsationi campanarum. Vide
Abbas
clocherii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbas Canonicorum, nempe Regularium,
et
Abbas Canonicus. Concil. Aquisgran. II. cap. 2 :
Ut
Abbates Canonici gregibus sibi commissis instanter invigilent.
His opponuntur
canone seq.
Abbates Monachorum Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 79 :
Unusquisque Episcopus sciat per singula Monasteria, quantos quisque Abbas
Canonicos in monasterio suo habeat, et hoc omnino ambo pariter provideant, ut si Monachi
fieri voluerint, regularitervivant ; sui autem canonice vivant omnino.
Præceptum
Ludovici Pii pro Monast. S. Columbæ Senon. :
Quia tunc temporis Abbatem
Canonicum... inibi præesse contigerat.
Concilium Parisiense cap. 37 :
Decet, immo necesse est, ut Abbates Canonicorum attendant, ad quid Abbates
vocentur, etc.
Charta Capituli Canonicorum S. Laudi Andegavensis :
Et hoc
præcepit et voluit ad signum quod Comites Andegavenses pro omnibus Ecclesiis sint Domini
et Abbates Ecclesiæ S. Laudi.
Vide Epist. 276. tom. 4. Hist. Franc., et
Ordericum Vital. lib. 6. pag. 622. Sunt, inquit Molanus lib. 2. de Canon. cap. 5. quædam
Canonicorum Ecclesiæ, in quibus Abbas est sæcularis, Præposito dignior, cujusmodi in
Diœcesi Leodiensi 12. recensentur in Chron. Leod. in Richario, cap. 43. qui quidem
Abbates, nomine tenus ita nuncupantur, nullo ceteroquin Abbatum habitu, atque adeo nec
mitra nec pedo donati, etsi primum in Canonicorum consessu locum obtineant. De ejusmodi
Abbatibus ita Bertholdus Constantiensis ann. 1095 :
Lutolfus sanctissimi Leonis
Papæ Filius, sanctæque Tullensis Ecclesiæ Decanus, Monasterium Clericorum, quod
Canonicum Romani cognominant, in quo Clericos secundum Regulam S. Augustini, vivere
professos congregavit, quibus et præpositum ejusdem professionis præfecit, quem
Episcopus Loci in Abbatem eidem congregationi solenniter consecravit. Est enim
consuetudo in illis partibus, ut præpositi congregationum ejusmodi, Abbates nominentur,
et in Abbates consecrentur : hoc tantum excepto, quod baculos non portant.
Negat
porro idem Molanus hanc Abbatum nomenclaturam supremæ Collegiorum Canonicalium dignitati
inditam, quod in iis, ubi superest, Ecclesiis vel Collegiis primitus Monachi fuerint, cum
pro certo haberi debeat in plerisque, ubi adhuc viget ea appellatio, neutiquam Monachos
extitisse.
1. Abbas Cardinalis, Cui
indultum est privilegium et nomen
Cardinalis. Hugo Monach. Cluniac. in Epist. ad
Pontium Abbat. Cluniac. scribit, Calixtum PP. cum Cluniacum venisset,
communi suorum
assensu assidentium largitum esse Cluniacensi Ecclesiæ speciali et propriæ suæ, ut Abbas
Cluniacensis semper et ubique Romani fungatur officio Cardinalis
; idque Bulla ac
privilegio edito statuisse.
2. Abbas Cardinalis, Alia
notione in Bulla Urbani II. PP. ann. 1097. apud virum eruditum Joannem Mabillonium tom. 4.
Vitar. SS. Ordinis S. Benedicti, p. 448 :
Placuit.... ut utrique loco, sicut antea
fuerat, Abbas Cardinalis restitueretur etc.
Id est,
Abbas in capite, ut
habet Charta Guillelmi Episcopi Trecorensis apud Augustin.
du Pas in Stemmate
Penteuriensi pag. 17.
Abbé en chef, en titre : agitur enim de duabus Abbatiis simul
unitis, et hac Bulla a se divulsis, quibus dati Abbates proprii ac
Cardinales. Vide
Episcopus Cardinalis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbas Castrensis, Abbas in Castris.
Archicapellanus regius sic dictus, quod in
castris Oratorio palatino Capellanisque regiis præesset, ut Abbas Monachis, e quorum
numero interdum assumebantur Capellani : unde Mabillonius ad Vitam S. Sulpicii Pii Episc.
Bituric. inter Acta SS. Benedict. sæc. 2. pag. 168 :
Sulpicius fuit Abbas
castrensis, præfectus Monachis qui in castris regiis officia divina nocte dieque
persolvebant.
Ubi notanda jubet verba Adonis in Martyrologio de eod. Sulcipio :
Post etiam coma deposita Monachorum Pater extitit.
Haud dubie in
castris, quippe in ejus Vita n. 10. legitur :
Clotharius Rex Episcopum
poscit.... ut vir beatus in suis castris Abbatis officio potiretur.
Abbates interdum dicti ii quos
Curatos primarios, vernacule
Curez primitifs,
appellamus. Nam ex veteribus instrumentis constat parochiales omnes Ecclesias et civitatis
et diœcesis habuisse ministrum unum majorem, alterum medium, tertium infimum. Minister
major dicebatur
Abbas, Custos, et tandem dictus est
Rector. Ministri medii
dicebantur
Presbyteri, et tandem
Capellani. Minister infimus appellabatur
Sacrista, qui Abbati et Presbyteris inserviebat, et quæ in ecclesia minora sunt
officia, peragebat. Presbyteri seu Capellani habebant curam animarum
in actu, id
est, habebant actuale exercitium Curæ, cum Missas celebrarent, et Sacramenta : plebi
administrarent. Abbas vero seu Rector habebat curam
in habitu, eique licebat per
seipsum ministrare Sacramenta : sed præsertim illius id erat muneris, ut super universam
Parochiam invigilaret, videretque si Presbyter officio suo recte fungeretur. Hæc fere
Michaël Monachus in Sanctuario Capuano, qui hujusce rei exempla aliquot profert, quibus
adjungenda ea quæ habet Ughellus tom. 7. Italiæ Sacræ p. 506. et seqq. et 601.
Abbacomites,
Abbicomites, Dicti Comites ac nobiles laici, quibus datæ erant a Regibus
Abbatiæ et Ecclesiæ jure beneficii, seu, ut aiunt,
in Commendam. Gerbertus Epist.
17 :
Scire cupit, an Hugo, quem vestra lingua Abbacomitem dicitis, uxorem
duxerit.
Vetus Genealogia Regum Franc. a Carolo Simplice, MS. :
Carolus
Simplex genuit Ludovicum ; Ludovicus genuit Lotharium ; Lotharius genuit Ludovicum et
Carolum, Patrem Hugonis Abbacomitis.
Hugo Flaviniacensis in Chron. part. 2. cap.
15 :
Cui tamen plurimum restitit Hugo Autisiodorensis, qui Abbicomes dictus est,
cujus cognatam Constantiam Robertus (Rex)
habebat uxorem.
Baldricus
lib. 1. Chron. Camerac. cap. 70 :
Tunc Temporis Abbas-Comes Abbatiam B. Humberti,
cui Episcopum Stephanum Rex Carolus præfecerat, possidebat.
Gesta Consulum
Andegav. cap. 4. n. 1 :
Nam recepta est Christiana devotione et fidelitate Potestas
illa, quæ suo tempore cum reverentia pia et humilitate Abbacomitatus est dicta, a
successoribus vero ejus in arrogantius vocabulum quod est Ducamen mutata.
Et
infra num. 3 :
Per Hugonem Abbacomitem Suessionis Episcopus factus.
◊ Monasteria porro et Abbatias Laicis in beneficium ob reipublicæ
necessitates et tuitionem concessisse Reges Franciæ, observare est ex Capitulis Caroli M.
lib. 5. cap. 181 ; Concilio Aquisgran. II. cap. 3. can. 19 ; Meldensi ann. 845. cap. 9 ;
Synodo ad Theodonis-villam in Capit. Caroli C. tit. 2. cap. 3. et 5 ; Ivone Carnoten.
Epist. 181. etc. Id vero primum fecisse Carolum Martellum consentiunt scriptores omnes,
eoque nomine
æternaliter perditum seu damnatum finxerunt quidam, ut
est apud Baron. ann. 889. n. 31. Vide Hugonem Flaviniacensem in Chronico pag. 107. et Adsonem in Translatione Sancti Basoli num.
12. Extat apud Doubletum Diploma Lotharii Imp. in quo fit mentio
Matfridi Comitis, qui abbatiam S. Dionysii
regio retinebat jure beneficiario.
Joannes VIII. PP. Epist. 143 :
Ut de Abbatia S. Augentii quam divæ memoriæ Carolus
Imperator fideli suo et filio Ecclesiæ nostræ jure beneficiario tribuit,
Baldricus lib. 1. Hist. Camerac. cap. 70. de Isaaco Comite Cameracensi :
Ipsamque
regiam ac locupletem Abbatiam S. Gaugerici cum omnibus appendiciis sibi beneficiatam
regio jure tenebat.
Capitul. ann. 823. cap. 8. et lib. 2. cap. 8 :
Abbatibus quoque et Laicis specialiter jubemus, ut in Monasteriis quæ ex nostra
largitate habent, Episcoporum consilio et documento ea, quæ ad religionem Canonicorum
Monachorum, Sanctimonialium pertinent, peragant, et eorum salubrem admonitionem in hoc
libenter audiant, et obediant.
Charta Caroli Calvi ann. 864. in Cod. donat.
piar. Miræi, lib. 1. cap. 18 :
Adelinus Comes, qui et largitu nostro Rector
Monasterii S. Petri et S. Bavonis, quod vocatur Gand, etc.
Willelmus Comes
Arvernensis in Tabulario Brivatensi ch. 308 :
Ubi ego dono regio Abatiale videor
fungere officium,
in Ecclesia scilicet S. Juliani. Infinita porro prostant
exempla Comitum Laicorum, qui Ecclesiarum ac Monasteriorum sese inscripsere Abbates :
aliquot ex iis congessit Beslius in Hist. Comitum Pictav. cap. 1. Atque laici isti Abbates
ipsimet regebant Monachos ipsos. Hinc querela S. Bonifacii in epistola ad Cuthbertum
Archiepisc. Cantii, et in Concilio Cloveshovensi ann. 747. can. 5 :
Illud hoc quod
Laicus homo, vel Imperator, vel Rex, aut aliquis Præfectorum, vel Comitum in sæculari
potestate fultus sibi per violentiam rapiat Monasterium de potestate Episcopi, vel
Abbatis, aut Abbatissæ, et incipiat ipse vice Abbatis regere, et habere sub se Monachos,
et pecuniam possidere, quæ fuit sanguine Christi comparata, etc.
Ut plurimum
vero statuebant
Decanos, qui curam haberent Monachorum, ut est apud Continuatorem
Aimoini cap. 42. Tabularium Flaviniacensis Monasterii :
Flaviniacensis Cœnobii, ubi
venerabilis vir Sarulfus Decanus vice Warini Comitis cum norma Monachorum honorifice
militat.
Vetus Catalogus Abbatum ejusdem Abbatiæ :
Marianus successit
ann. 845. Indict. 7. et Wulfado sedem reliquit. Quo migrante Warinus Comes dono
Imperatoris Karoli præfuit vice Abbatis, et sub eo Sarulfus decanus, et post eum
Gothserus Abba successit : quo defuncto, Hugo successit, 16. anno Caroli.
Interdum etiam Monachis ipsis præerat Monachus cum nomine et titulo
Abbatis, quem
legitimum vocat Capitulare Suessionense ann. 744. cap. 3. ad discrimen Abbatis
Militaris. Descripsit Gallandus in Tract. de Franco alodio pag. 295, Chartam continentem
controversiam inter Monachos S. Albini, et Canonicos S. Licinii Andegavensis, in qua
dicitur utrosque
habuisse Abbates :
Monachos, Monachum nomine Hincbertum ;
Canonicos, Laicum nomine Tetbaudum et controversiæ judicem delegisse
Comitem
Fulconem utrorumque Abbatum Archiabbatem, utpote qui prædia harum Ecclesiarum
possidebat, eoque nomine
Abbatem sese inscribebat.
Abbates Monasticos etiam
appellatos observat Hemereus in Augusta Viromanduorum, pag. 114. ex sermone de Tumulatione
S. Quintini.
Exinde Reges ipsi, qui jure an injuria proceribus istis successerant, sese
perinde Abbates inscripserunt : ita Reges Philippus I, Ludovicus VI, atque adeo Duces
Aurelianenses
Abbates Monasterii S. Aniani Aurelian. inscripti leguntur apud
Hubertum in Hist. ejusdem Ecclesiæ. Chronicon Turonense :
Obiit Hugo præpotens
Abbas Ecclesiæ beatissimi Martini et Dux Francorum. Inde Galliæ Reges sibi nomen
assumunt Abbatis Protectoris sancti Martini : et in primo ingressu Regis in Ecclesia
recipitur cruce erecta a Clero ejusdem Ecclesiæ, et præstat juramentum conservationis
privilegiorum.
Tabular. S. Martini Turon. :
Nos igitur Robertus in Dei
nomine gregis atque rerum inclyti Confessoris Christi B. Martini Abbas, nec non et
filius noster Hugo, cui post nos cum Seniore nostro Rege Carolo omnes honores impetratos
habemus, etc. Dat Cal. Jul. in Civit. Turonis anno 17. regnante Carolo Rege 908.
Tabular. S. Victoris Paris. ch. 13 :
Assensu canonicorum et vicariorum nostrorum,
nec non et Dom. Regis (Philippi Aug.)
qui Abbas est nostræ Ecclesiæ in
perpetuum dedimus, etc.
Tabular. S. Mauri ad Ligerim :
Præsul reverendus
Abbas, unaque Comes venerabilis Hagano.
In Charta Caroli IV. Reg. Franc. :
Rainaldus Consanguineus noster ex parte nostræ Genitricis, Abbas Cœnobii
Fossatensis.
◊ Sed et Duces ac Comites Galliæ eosdem sibi arrogavere titulos
ut hæreditarios, cum et monasteriorum bona non modica sibi retinuissent ac asseruissent,
ex quo eorum decessores jure beneficiario ab Regibus easdem Ecclesias impetrarant ; quas
ut Ducatus ac Comitatus suos, quos eodem jure, hoc est, ad vitam possidebant, ad posteros,
inclinata et profligata Regum auctoritate, transtulere. Inde igitur passim legimus Duces
Aquitaniæ Abbates sese S. Hilarii Pictaviensis inscripsisse, apud Beslium
pag. 253. 269. 283. 284. 285. 449. 451 : Comites Andegavenses, Abbates S. Albini et S.
Licinii, apud Sammarthanos in Episcopis Andegavens. et Gallandum lib. de Franco
alod. ; Comites Pontivenses, Abbates S. Wulfranni, in Hist. Eccles. Abbavillensi
lib. 1. cap. 60 ; Comites Viromanduenses, Abbates S. Quintini, apud Hemereum in
Aug. Virom. in Reg. pag. 30. 31. 32. 33. 34. 35. Ejusmodi vero Abbatiarum et Monasteriorum
invasiones ac usurpationes non semel prohibitas observare est, præsertim in Capitul.
Caroli M. lib. 6. cap. 321. Extat apud Paschasium Radbertum in Epitaphio Walæ Abbatis
Corbeiensis lib. 2. cap. 2. ejusdem Walæ ad Ludovicum Pium de Ecclesiis in Beneficium
Laicis datis gravis expostulatio.
◊ Verum licet Summi Pontifices ipsique Episcopi erga reges ac
principes, ut a Monasteriis sæculares submoverent, Ecclesiasque Monachorum juri
addicerent, subinde instarent ; vix tamen id obtinuere, nisi sub initium tertiæ Regum
stirpis : cum ii hac se excusatione tegerent, res Ecclesiasticas sublatas ex integro
restituere non posse,
ne suæ reipublicæ militiam defraudare viderentur, ut est in
Epistola Nicolai I. PP. ad Odonem Episcopum Belvacensem, apud Loisellum, in quo hæc
præterea habentur :
In sæcularium vero manus atque potestatem ipsa Monasteria nulla
deinceps ratione vel occasione perveniant, quia non est leve ante oculos summi Judicis
discrimen, religiosis locis et Monasteriis Deo dicatis sæcularem præficere potestatem,
et ei contradere pastoralis curæ sollicitudinem, qui quid sit Pastor
ignorat, nec quærit lucrum animarum, sed pecuniæ censum ; nec in divinis cultibus
servitium impendatur, sed ut suis usibus ad dominationis votum deserviatur.
Huc
pertinet nota adjecta capiti 1. Capitularis Aquisgran. 1. ann. 803. quam in librum 1.
retulit Tilius :
Tempore Adriani PP. et Caroli Magn. Imper. quando Paulinus
Episcopus tenuit vices Apostolicæ sedis in Aquis, fuit factum istud capitulum propter
hoc, quia laici homines volebant (al. solebant)
dividere Episcopia
et Monasteria ad illorum opus, et non remansisset ulli Episcopo nec Abbati, nec
Abbatissæ, nisi tantum, ut velut Canonici et Monachi viverent.
Hic porro abusus
non intra Occidentis fines sese continuit ; sed et postmodum in Orientem transiit. Editum
est pronuper a viro singularis eruditionis Joanne Baptista Cotelerio, Regio linguæ Græcæ
professore, Joannis Antiocheni Patriarchæ, qui sub sæculi duodecimi initium vixit,
opusculum, quo demonstrare conatur,
ὄτι οί τὰ μοναστήρια διὰ
δωρεῶν λαμϐάνοντες, εἴτε άρχιερατιϰῶν, εἴτε βασιλιϰῶν, ϰαὶ ἐϰ τῶν μοναστηρίων ϰἐρδη
ἔχοντες, ἀσεϐοῦσι. Ubi pauca superfuisse innuit Monasteria sua tempestate, quæ
viris laicis ad vitam, vel ad duorum aut trium hæredum, quo modo apud nos precariæ dari
solebant, non collata essent ab Principibus : graviterque invehitur in ejusmodi
χαριστιϰαρίους, sic enim appellat quos nostri
beneficiarios. Adeo ut mirum sit Theodorum Balsamonem ad can. 13. Synodi VII,
Antiocheni istius Præsulis scripta improbare ausum fuisse, virum sacris initiatum. Ita
nempe hac ætate principum suorum ausis nefariis applaudere soliti erant pontifices ipsi.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta Caroli VI. ann. 1407.
in Reg. 162. Chartoph. reg. ch. 184. bis :
Cum pro parte præcarissimi patrui nostri
Johannis ducis Bituricensis et Alverniæ, ac Abbatis laici S. Hilarii Pictavensis,
etc.
Alia Caroli VII. an. 1431 :
Considerantes quanta devotione veneratur
Deus, et Sanctorum omnium memoria percelebris sine intermissione recolitur in ecclesia
nostra S. Hilarii majoris Pictaviensis, cujus Abbas et fundator existimus, et nuper
canonicatum in eadem obtinuimus ratione vicecomitatus nostri Thoarcii, etc.
Chartul. S. Vinc. Laudun. ch. 14 :
Ego Albertus Abbas S. Quintini et Gerberga uxor
mea... Signum Alberti comitis. Signum Gerbergæ uxoris ejus.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quam potissimum vero ob
causam a principibus monasteria et abbatiæ laicis concederentur, docet Charta Philippi
Rom. reg. ann. 1204. ex Cod. reg. 10197.2.2. fol. 63. v° :
Nos ut ipse
(Henricus Lothar. et Brabant. dux)
pro exaltatione nostra operosa
voluntate desudet et ubique locorum imperiale commodum procuret, concedimus sibi et
legitimis hæredibus suis in rectum feodum abbatiam Nivellensem, cum omni honore et eo
jure quo etiam imperium et nostri antecessores Romani Imperatores et reges usque ad
nostra tempora habuerunt. Insuper concedimus..... ecclesiam S. Servatii
(Tungrensis)
cum omni integritate, et eo jure, quo patri nostro Frederico
et fratri nostro Henrico divis Romanis imperatoribus attinebat.
Ubi notandum
jure feodali et hæreditario has ecclesias Henrico attribui. Et quidem Isabella uxor
ejusdem Henrici inscribitur
Abbatissa secularis ecclesiæ Nivellensis, in Chart.
ann. 1267. ex eod. cod. fol. 35. r°. Nihil sane mirum videri debet, quod laici bona
ecclesiarum sibi attribuere satagebant, quando episcopi ipsi parrochiales ecclesias in
dotem consanguinearum
suarum assignare non dubitarent. Hujusce abusus,
præter alia, testis est Charta ann. 1249. in Chartul. Campan. fol. 410. col. 1. :
Episcopus Pampilionensis erat tunc et est publicæ excommunicatus pro eo quod...
quasdam neptes suas de bonis ecclesiarum parrochialium maritavit, dando marito cujusdam
neptis suæ duas parrochiales ecclesias in dotem contra canonicas sanctiones.
Vide in
Ecclesia 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbacomites, Etiam dicti sunt Abbates aliqui, qui simul erant Comites, ut Centulensis
Monasterii Abbates, qui Comitis authoritate et nomine pollebant ut Pontivi ac Wimnacensis
pagi limites contra hostes tutarentur, inquit Mabillonius pag. 77. tom. 3. Annal. Bened.
n. 53.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbas Clericulorum. In Ecclesia Aniciensi seu Podiensi, etiamnum, et in veteribus ejusdem Rituum
codicibus MSS. primus inter decem Chori pueros
Abbas vocitatur, ceruleaque veste
decorus incedit, secundus
Prior dicitur. Catalogus MS. rerum omnium et ministrorum
ejusdem Ecclesiæ ann. 1536 :
Nomina Clericulorum, Guillelmus d'Avignonus Abbas,
Anthonius de l'Espinace Prior, Johannes Canemin, Johannes Dolezon,
etc.
In eadem Ecclesia duo e primariis Canonicis
Abbates
dicuntur propter duas Ecclesias urbis quarum titulo gaudent. In Ecclesia vero Claromont.
secunda dignitas (ut aiunt)
Abbas item appellatur, at nullo urbis aut alterius loci
Ecclesiæ titulo donatus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbas Clocherii. Sic vocant in eadem Ecclesia Aniciensi eum qui pulsandis campanis præficitur,
patrio sermone,
l'Abbat dey clouchié. Tabularium Ecclesiæ Aniciensis :
Sequuntur illa quæ solvuntur in Tracta... quatuor porteriis iv. lib.
xiii. sol. Abbati Clocherii xl. sol. ix. den.
Ejusdem occurrit mentio in libris ritualibus aliisque illius Ecclesiæ instrumentis. Is
autem licet Laicus, cælibem tamen vitam agit communique Clericorum veste uti solet ; sed
talari et cærulea dum officio in Ecclesia fungitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbas Collegii. Vide
Abbas populi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbas Conardorum, seu
Cornardorum. Apud Rothomagenses, Ebroicensesque hoc nomine vocari
solebat Præfectus facotæ cujusdam societatis joculatorum hominum qui se
Conardos
appellari amabant. Hi primum ridendo castigare mores, atque in omne quod turpiter factum
fuerat, ridiculum mittere aggressi, postmodum ipsi in tam illiberale amarumque jocandi
genus proruere, ut horum Collegia dicteriaque regia et Ecclesiastica auctoritate tandem
prohibita sint. Collegii hujusmodi Abbas renunciabatur cui major favebat sententiarum
numerus ; quem honorem ut consequeretur, certatim quisque cæterorum emendicabat suffragia.
Hinc querelæ eorum quibus sors fuerat adversa. Mercur. Gall. anni 1725. mense Aprili pag.
726 :
Cornards sont les Busots, et non les Rabillis.
O fortuna potens quam variabilis !
Abbas Conardorum, solemni pompa et ridiculo apparatu, mitra decorus et pedo
pontificio, quotannis, Rothomagi curru, Ebroicis asino circumquaque vehebatur, frequenti
tripudiantium
Conardorum turba stipatus. Interea dum incederetur, in quosvis obvios
absentesve jocosa dicta jactabant, vixque ullum alicujus nominis
elabi sinebant a suis mordacibus cantilenis, asperisque facetiis illæsum et
immunem.
◊
Consule præterea Mercur. Franc. mens.
Jul. ejusd. ann. pag. 1593.
◊ Rothomagi anno 1587. libellus typis mandatus est cui titulus :
Les Triomphes de l'Abbaye des Conards sous le Reveur en decime Fagot Abbé des
Conards, contenant les criées et proclamations faites depuis son advenement jusqu'à l'an
present. Plus, l'ingenieuse lessive qu'ils ont conardement montée aux jours gras en l'an
1540. Plus, le Testament d'Ouinet de nouveau augmenté par le commandement dudit Abbé,
non encores vû. Plus, la Letanie, l'Antienne, et l'Oraison faite en ladite maison
abbatiale en l'an 1540.
Eodem in Libello occurrunt Litteræ patentes Abbatis
Conardorum, quibus ad Cardinalatum quemdam evehit nomine
De Montalinos.
Sic autem incipiunt :
◊ Provisio Cardinalatus Rothomagensis Julianensis, etc.
◊ Paticherptissime Pater, etc.
◊
Abbas Conardorum et inconardorum ex quacunque Natione, vel genitatione sint aut
fuerint : Dilecto nostro filio naturali et illegitimo Jacobo a Montalinasio salutem et
sinistram benedictionem. Tua talis qualis vita et sancta reputatio cum bonis
servitiis... et quod diffidimus quod postea facies secundum indolem adolescentiæ ac
sapientiæ tuæ in Conardicis actibus, induxerunt nos, etc. Quocircam andamus ad amicos,
inimicos et benefactores nostros qui ex hoc sæculo transierunt vel transituri sunt...
quatenus habeant te ponere, statuere, instalare et investire tam in choro, choris et
organo, quam in cymbalis bene sonantibus, faciantque te jocundari et ludere de
libertatibus franchisiis, etc... Vænundatum in tentorio nostro prope sanctum Julianum
sub annulo peccatoris anno pontificatus nostri, 6. Kalend. fabacearum, hora vero noctis
17. more Conardorum computando, etc.
◊ His consentit
Taillepied in Libro cui titulus :
Antiquités et singularités de la Ville de Rouen,
pagina 61 :
Les
Conards ont leur confrairie à Notre-Dame de Bonnes-Nouvelles où ils ont un bureau pour
consulter de leurs affaires. Ils ont succédé aux Coqueluchers il y a environ 50 ans qui
se presentoient les jours des Rogations en diversitez d'habits. Mais parce qu'on
s'amusoit plûtôt à les regarder qu'à prier Dieu, cela fut réservé pour les jours gras à
ceux gui joüent les faits vicieux, qu'on appelle vulgairement Conards ou Cornards,
auxquels par choix et election preside un Abbé mitré, crossé, et enrichy de perles,
quand solemnellement il est traîné en un chariot à 4 chevaux le Dimanche gras et autres
jours de Bachanales
.
◊
Leguntur insuper, ut me monuit D.
Falconet, societatis
Conardorum Cadomensis simul et Rotomagensis
carmina, Maroti tempore condita, in illius poetæ ejusque adversariorum rixas. Extat
etiam ad calcem Arest. Amor. edit. Rotomag. ann. 1587 :
Un arest rendu pardevant
l'Abbé des Cornards en ses grands jours tenus à Rouen.
◊ Quamvis ut intra legitimos fines urbanæ cavillationis se
continerent hujusmodi ridiculi Censores, singulis annis a Senatu Parisiensi ac postmodum à
Rothomagensi licentiam postulare et impetrare tenerentur, e facetiis ad tam procacem
scandalosamque calumniandi et maledicendi libidinem brevi deventum est, ut Episcopus
Ebroicensis aliique quorum in diœcesibus simile quid fieri
consueverat,
Conardorum societatem damnare et prohibere coacti fuerint. Codex actorum public.
Præsidialis Curiæ Ebroicensis :
Ensuivent les charges de la confrerie de
Monseigneur S. Bernabé Apôtre de N. S. J. C. créée et instituée par R. P. en Dieu Paul
de Capranic au nom de Dieu notre Créateur, et d'icelui Monsieur S. Bernabé, en
delaissant une derision et honteuse assemblée nommée la feste aux Cornards que l'on
festoit le jour d'icelui saint etc.
Ibidem paulo post :
Ladite Confrerie
de nouvel fondée et celebrée en l'Hôtel-Dieu de la Ville-d'Evreux en forme de conversion
pour adnuller et mettre à néant certaine derision, diformité, et infamie que les gens de
justice lays et autres de ladite Ville commettoient le jour de Monsieur S. Bernabé,
qu'ils nommoient l'Abbaye aux Cornards, où étoient commis plusieurs maux, crimes, excez
et malfaçons et plusieurs autres cas inhumains au deshonneur et irreverence de Dieu
notre créateur, de S. Bernabé et de Sainte Eglise.
◊ In hoc S. Barnabæ festo eligi solebat Abbas Conardorum,
aliis in locis Fatuorum. Sed cur hac die præcipua Conardorum festivitas
explicare tentat D. le Beuf Canonicus Altissiodor. in epistola quæ in Mercurio anni
1725. mense Julio occurrit, censetque tubicines et cornicines, Gallis olim
Corneurs, eosdem fuisse ac Cornardos patronumque agnovisse sanctum quemdam
Arnulphum Tubicinem, cujus festivitas coincidit cum festo S. Barnabæ.
◊ Quidquid sit de vocis origine, constat eosdem aliis in locis
Fatuos vocatos fuisse. Hinc celebris
Mater fatua Divionensium de qua in
Mercurio Januarii 1724. etc. Utique et hæc ridicula spectacula a festis Hypodiaconorum,
Diaconorum, Kalendarum, atque
Asinorum quæ Stultorum Festum dicebantur, et
quotannis in ipsis Ecclesiis celebrari consueverant, originem traxisse arbitror. Vide in
vocibus
Festum,
Kalendæ,
Mater fatua.
P. Carpentier, 1766.
◊ Cæterum constat, teste D.
Falconet, veteri Gallica lingua vocatum fuisse
cornart, qui nunc vulgo
dicitur
visionnaire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbas Confratriæ S.
Yvonis, Primus inter Præpositos fraternitatis seu societatis erectæ in
Capella S. Yvonis Parisiis via Jacobea. Litteræ Abbatis S. Genovefæ ann. 1350. ex Archivis
ejusdem Capellæ :
Cum nuper inter nos nostro dicti Monasterii nostri nomine ex
parte una, et Abbatem, præpositos, provisores seu gubernatores et confratres ac sorores
Confratriæ Capellæ Beati Yvonis... quæstio oriretur.
In Charta Johannis Franc.
Regis pro eodem Sacello ad supplicationem
dilectorum nostrorum Abbatis et præpositorum
Confratriæ.... nomine dicti S. Yvonis Parisiis ordinatæ.
P. Carpentier, 1766.
◊ Eodem nomine designatur
princeps magnæ confratriæ Parisiis celeberrimæ, in Lit. ann. 1362 :
Cum Abbas,
præpositus et confratres magnæ confratriæ Jesu Christi et Beatæ Mariæ Virginis,
etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbas Curiæ, Archicapellanus Curiæ Dalphini Viennensis. Literæ Andreæ Dalphini ann. 1223. pro
Monasterio Calesii, tomo 2. Hist. Dalphin. pag. 377 :
Postulaverunt siquidem
quatenus amore Dei Abbatiam haberem in domum propriam et cameram specialem, quo benigne
et cum actione multiplici gratiarum concesso, postulatis addidi, quod Abbas loci esset
Comitis specialis et proprius Capellanus, et si quando veniret in Curia, sine pudore
etiam non invitatus posset interesse conviviis et avenam exigere, si opus
haberet, non ut hospes, sed ut Abbas de Curia specialis.
Vide
Abbas
palatii.
Abbates Episcopi dicti olim in Sicilia, Catanæ et Montis Regalis Abbates ; quia cum a Regibus
Siculis extructa essent iis in locis Monasteria, eorum Abbates postmodum a Summis
Pontificibus Episcopi creati fuere, eorumque Ecclesiæ, Cathedrales factæ : hac tamen
conditione, ut qui Abbas a Monachis eligeretur, esset et Episcopus. Bulla Urbani II. PP.
pro erectione Episcopatus Catanensis apud Rochum Pirrum :
Præsenti decreto
statuimus ut .. quicumque in prædicta Ecclesia a Monachis electus fuerit in Abbatem,
idem populo quoque præesse debeat in Antistitem... Idemque Abbas et Episcopus, et
Monasterium regulariter, et Clerum et populum universum canonice Rege domino opitulante
procuret.
Ita Theobaldus primus Montis Regalis Monasterii a Guillelmo Rege
Siciliæ ann. 1176. conditi Abbas, in variis Chartis
Abbas et Episcopus Regalis
Monasterii S. Mariæ novæ, seu
Abbas et Episcopus nude inscribitur, apud
eundem Pirrum. Fortunatus lib. 5. Poem. 1. de Cæsario Arelatensi Episcopo :
Qui fuit Antistes Arelas, de sorte Lirini,
Et mansit Monachus, Pontificale decus.
Vide Metropolim Salisburgensem tom. 3. pag. 290. et infra in
Episcopus
Abbas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbas Esclaffardorum, Dux et præfectus initæ societatis ad mutuam deffensionem, inter Clericos Ecclesiæ
de Romanis in Delphinatu. Ne hujusmodi Abbates seu potius rerum suarum defensores Clerici
Laicique sibi eligerent, prohibet Ordinatio facta per arbitros inter Archiep. Vienn. et
Capitulum, Clericos Civesque Romanenses, an. 1274. tom. 1. Hist. Dalphin. p. 132 :
Item cum Clerici Ecclesiæ de Romanis qui vulgariter Esclaffardi dicuntur, soleant
seu consueverint sibi Abbatem facere, seu creare, ex quo multa mala, et pericula et
scandala hactenus evenerunt, prohibemus ne de cætero Abbatem hujusmodi faciant, seu
aliquem loco ejus, quocumque nomine censeatur : quod si quis officium hujusmodi
susceperit, ipso facto chorum amittat. Hoc idem de Laicis inhibemus ne simile quid
faciant ; quod si quis ex ipsis hujusmodi officium susceperit per dominum ejiciatur a
villa.
Qui fuerint illi Abbates abunde explicat Statutum 37 Concilii Avenion.
ann. 1326. a Gassendo editi ad calcem notitiæ Ecclesiæ Diniensis. Vide
Esclaffardi.
Abbates Exemti a jurisdictione Episcopi seu Ordinarii, et nude a Romana Sede dependentes ex
speciali privilegio, in quos acrius invehuntur S. Bernardus lib. 3. de Consider. cap. 3 et
4. et Petrus Blesensis Epist. 68 et 90. Scribit Matth. Paris ann. 1257. statutum fuisse
Romæ a Summo Pontifice,
ut quilibet qui in Abbatem Exemtum ex tunc eligeretur, Romanam
Curiam adiret confirmandus et benedicendus
. Vide V. Cl. Bosquetum ad Epistolas
Innocent. III. PP. pag. 11. et infra in voce
Monasteria exempta.
P. Carpentier, 1766.
Abbates Irreligiosi, iidem qui
Laici seu
Milites, apud Baluz. inter Probat. Hist. Tutel.
col. 439 et 486 : ex Bullis Urbani II. PP. ann. 1096. et Adriani. IV. ann. 1154 :
Si quæ vero ecclesiæ vel prædia Tutelensi monasterio pertinentia per Irreligiosos
Abbates vel monachos laicis data, vel per laicos in aliorum monasteriorum facultatem
circa legitimam possessionem usurpata sunt, vestro penitus monasterio
restituenda præcipimus.
Consule Baluz. ibid. pag. 47, 49 et 93.
P. Carpentier, 1766.
Abbas Juvenum, idem qui mox
Abbas Lætitiæ, apud Provinciales. Vide infra
Charavaritum.
P. Carpentier, 1766.
Abbas Lætitiæ, vulgo l'
Abbé de Liesse. Princeps annuus apud Atrebates societatis jocosæ,
idem qui Insulis
Rex stultorum, Valentianis
Facetiarum princeps, et alibi
aliter nuncupabatur. Is ex populo, sæpe etiam inter mercatores, electus a judicibus,
magistratu et burgensibus, donabatur, quasi regiminis insigne esset,
crocia argenti
deaurata, ponderis quatuor unciarum, quam pileo affixam gerebat. Eidem assignabantur
officiales et ministri, inter quos recensentur
Magister hospitii et
Heraldus : vexillum ex panno serico rubri coloris, scutis earumdem societatis et
urbis insignitum fimbriisque ornatum, illum præibat, maxime cum circumvicinas civitates,
ipsis interdum oppidi consulibus, aut aliis ab eisdem deputatis comitatus, adibat, ut
ludis in iisdem agendis honorificentius interesset ; quod præcipuum erat hujusce abbatis
officium, ut et præesse ludo, quem Atrebate Dominica Quinquagesimæ solemniter exhibere
tenebatur, eoque convenientes ex proximis urbibus convivio excipere, amicitiæ earumdem
colendæ gratiæ. Hæc ex Libris domus publicæ Atrebatensis ab anno 1431. quo primum mentio
fit
abbatis lætitiæ, ad annum 1540. quo ultimum de eodem agitur, descripta mecum
perurbane communicavit D. Harduinus, Societatis literariæ Atrebatensis Secretarius
perpetuus, quique de eo commentariolum legit in comitiis publicis ejusdem Societatis 30.
die Martii ann. 1754.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbas Laicus. Vide
Abbacomites,
Abbas Irreligiosus,
Abbas Miles et
Abbas Sæcularis.
Abbates Milites, In aliquot chartis Occitanicis, dicti Laici Milites, qui certa Abbatiarum et
Monasteriorum bona possidebant, eoque nomine ad earundem Ecclesiarum protectionem et
tuitionem tenebantur. Pactum inter Simonem Comitem Montisfortis et Abbatem Moissacensem,
14. Septembr. 1212. in Regesto 30. Tabularii Regii ch. 13 :
Item in prædicta
Concordia posuerunt, et concesserunt inter se prædictus Comes et prædictus Abbas, et
Conventus, de illis mansis et bordariis, in quibus dominus Comes habebat suum Captemium
pro Abbate Milite : ut de illis, in quibus debebat habere unam pro Captemio, pro Abbate
Milite, etc.
Et infra :
Sciendum est quod quidquid habemus apud
Moissacum, et in honoribus S. Petri, totum tenemus de Abbate : et exinde homagium nos
facere debemus ; pro his autem omnibus debemus Captenere, et tutari dominum Abbatem et
conventum et Ecclesiam S. Petri, etc.
Anno vero 1219. præstitum est hominium
al revera Abbat, a Comite Monfortensi ; cujusmodi etiam a Philippo Rege Franc.
qui Comitibus Tolosanis successerat, factum ann. 1284. arguit Charta ejusdem Regis, cujus
hæc sunt :
Cum nobis constet quod ea quæ habemus et tenemus in villa Moissaci et
Provilla, et in honoribus S. Petri Moissaci, pro Abbate Milite, Comites Tolosani a
Monasterio Moissaci in feudum cum homagio tenuerunt, nos etiam recognoscimus nos tenere
in feudum prædicta ab iisdem Abbate et Conventu, etc.
Ex quibus perspicuum fit
Abbates Milites eosdem esse qui
Abbatiarii dicti posterioribus sæculis
apud Beneharnenses, Bigorritanos, et in vicinis Provinciis, qui primitus
Abbates Laici,
Abbats Laics in Consuet.
Beneharn. art. 1. § 30. seu nude
Abbates nuncupantur in Tabulariis Ecclesiarum Luci, S. Savini, et S. Petri
Generensis :
Laici scilicet, qui decimas Ecclesiarum possident, et jure
patronatus in iis gaudent. Horum ædes a quibus hæc jura pendent, ut plurimum Ecclesiis
adnexæ sunt, censenturque nobiles, atque adeo a
talliis et tributis sunt immunes,
perinde ac agri iis attributi, ut qui quondam bonorum Ecclesiæ pars fuerunt. Ejusmodi
Abbatum numerus propemodum infinitus est apud Beneharnenses et Bigorritanos, qui in
Tabulis Monasteriorum Luci, S. Savini, et S. Petri Generensis, passim
Abbatum
appellatione donantur, quod Ecclesiarum Parochialium, quas
Abbatiolas vocabant, et
Fori Navarrenses
Abbadiados, bona possiderent. Hinc etiam patet,
Milites,
Comitum et Ducum exemplo, bona Ecclesiastica invasisse, ea scilicet tempestate, qua bellis
intestinis ac Normannorum irruptionibus tota conflagrabat Gallia, vel certe Ecclesias
ipsas ac Monasteria bonorum suorum protectores illos delegisse, quibus, ut in sui
tuitionem ac protectionem eos obstringerent, partem bonorum Ecclesiasticorum ipsasque
decimas concessere. Epitaphium Gotofredi Episcopi Magalonensis apud Gariellum :
Militibus tulit Ecclesias, Comitesque coegit
Se versis vicibus subdere Præsulibus.
Vide Joan. Sarisber. Epist. 28 : Cujacium lib. 1. Feud. 1 cap ; Catellum in Hist.
Occitan. pag. 627. 628 ; et Marcam in Hist. Beneharn. lib. 11. cap. 28. Nec multum diversi
ab iis.
Abbates Laici, Apud Hibernos et Guallenses, de quibus ita Silvester Giraldus lib. 2. Itiner.
Cambr. cap. 4 :
Hæc Ecclesia, sicut et aliæ per Hiberniam et Walliam plures,
Abbatem Laicum habet. Usus enim inolevit et prava consuetudo, ut viri in Parochia
potentes tanquam æconomi, seu potius Ecclesiarum Patroni et Defensores a Clero
constituti, postea processu temporis aucta cupidine totum jus sibi usurparent, et terras
omnes cum exteriore possessione sibi impudenter appropriarent, solum altaria cum decimis
et obventionibus Clero relinquentes, et hæc ipsa filiis suis Clericis et cognatis
assignantes. Tales itaque defensores, seu potius Ecclesiarum destructores, Abbates se
vocari fecere, et tam nomen indebitum, quam rem quoque sibi assignari
præsumpsere.
Abbates Mitrati, Quibus Episcopalia ornamenta, id est, Mitram, Sandalia, Chirothecas, ac Annulum
deferendi a Summis Pontificibus indidem jura indulta sunt : quod non Episcopi duntaxat,
quorum privilegiis detrahebatur, gravius tulere, sed ipsi interdum Abbates non probavere :
adeo ut ejusmodi Mitratos acerbius perstrinxerint S. Bernardus Epist. 42 ; Petrus
Blesensis Epist. 90 ; et Thomas Cantipratanus lib. 1. de Apib. cap. 6. Vetus est
Episcoporum querela,
Monachos jura Episcoporum insatiabiliter ambire
, ut est in
Chronico Casin. lib. 4. cap. 80. et tamen incredibile dictu quam late hoc privilegium
indultum legatur. Unde cum offenderentur Episcopi, quod in Conciliis et Synodis Abbates,
quibus jus Mitræ erat, ab Episcopis non distinguerentur, hoc discrimem instituit Clemens
IV. ut in Synodis exemti Mitris aurifrigiatis, sed sine gemmis, laminisque aureis vel
argenteis utantur, non exemti simplicibus albis et planis : in aliis vero locis utrisque
iis uti Mitris liceat, quas Sedis Apostolicæ indulta
permiserint, Viterbii
19 Kal. Septembr. anno 2. Descripta bulla legitur in Tabul. Episcop. Ambian. Fol. 50. v.
et in alio Fol. 11. At in Ordine Præmonstratensi Abbates Mitra aut Chirothecis non
utuntur, ex communi consilio Abbatum ejusdem Ordinis,
ne forsan ex ipsis supercilium
elationis quis assumat, aut sibi videatur sublimis, cum his uti se viderit, quæ
Pontificibus, et majoribus Ecclesiarum Prælatis a Sede Apostolica sunt concessa.
Verba sunt Innocentii III. PP. lib. 1. Epist. p. 118. qui istud Decretum suo firmavit.
Vide Statuta ejusdem Ord. dist. 2. c. 1. dist. 4. cap. 1. Interdum etiam Summi Pontifices
potestatem Legatis suis indulsere jus Mitræ Abbatibus, quos ad id eligerent idoneos,
concedendi, cujus rei exemplum prodit Historia Monasterii S. Nicolai Andegavens. pag. 107.
Vide Goffridum Vindocin. lib. 2. Epist. 27 ; Chronicon. S. Sophiæ Benevent. pag. 689 ; et
Decreta Calomani Regis Hungar. lib. 2. cap. 37.
Abbas Palatii, qui alias
Archicapellanus. Vide in voce
Capellanus. Apud Ughellum
in Archiepiscopis Salernitanis,
Dauferius Archidiaconus et Abbas Capellæ Palatii
subscribit Diploma Amati Archiepisc. Salern. circa ann. 990. pag. 509. 511. Sed hoc loco
Abbas idem valet ac
Curio, Presbyter Ecclesiæ.
Abbas Populi, Genuensibus dictus Prætor, seu Rector Populi Genuensis. In conventionibus initis
inter Carolum Regem Siciliæ et Commune Genuæ anno 1307. in Bibl. Regia, non semel mentio
fit
Nicolai Frambe Abbatis Populi. Joan. Villaneus lib. 9. cap. 93 :
Nel
detto anno i Capitani di Genova et l'Abao del Popolo, et la podesta, etc.
Raymondinus de Casali Abbas Populi Januensium,
in quadam Epistola ann. 1320. ex Archivo S. Victoris Massil. Altera ejusdem Archivi
Epistola ann. 1329 ;
Magnæ nobilitatis et discretionis viris amicis suis carissimis
DD. Capitaneo, Vicario et Abbati populi civitatis Januæ
. Rymer. tom. 4. pag. 702 :
Rex viris providis et discretis, Potestati, Capitaneis, Abbati populi, et
Anxianis civitatis et communitatis de Janua, salutem, etc.
Sed et observat Octavius Ferrarius in originibus Linguæ Italiæ, Brixiæ Decurionum
primores, et Mediolani Collegiorum et sodalitiorum, imo mercatorum atque opificum
præfectos, Abbates etiamnum appellari.
Abbate del Collegio, apud Dandem in Purgat.
cant. 26. Eadem nomenclatura præterea donatus is qui Peræensibus seu Galatinis
ὁμοφύλοις imperitabat, eo a Rep. Genuensi legatus seu
Consul missus. Pachymeres lib. 13. cap. 27 :
Γενουΐται μὲν
οὗν οἱ ϰατὰ πόλιν ἄρτι πρώτως παρὰ τοῦ σφῶν συνεδρίου Ἀϐϐᾶν δεξάμενοι· δηλοῖ δὲ ἡ φωνὴ
τὸν ἡγούμενον. Ἔχει δ᾽ οὗτος τὴν τοῦ δήμου προστασιαν, ὡς παρὰ Ρωμαίοις ὁ Πραίτωρ τοῦ
δήμου πάλαί.
Ita forte Genuenses Rectores suos appellarunt, quia præcipuæ
nobilitatis viros
Antianos, seu
γέροντας
vocabant, quomodo apud Suidam
δημογέροντες, ὁι τοῦ δήμου
ἐντιμότατοι olim dicti. Hesychius,
γέροντες
ἒντιμοι. In Mediolanensium etiam statutis crebra est mentio
Abbatum Collegii
notariorum et artificum, qui scilicet certo tempore electi præerant toti collegio,
de quorum officio agitur in 1. parte cap. 344. 345. Aquis Sextiis etiamnum quotannis eligitur
Abbas populi, qui cum
pompa intersit processioni illi per totam Provinciam celebri, quæ fit die festo SS.
Corporis Christi.
P. Carpentier, 1766.
◊ Plures quandoque, ut scribit
Muratorius
tom. 4 Antiq. Ital. med. ævi, col. 131. fuerunt
Abbates populi, ad
quos delata est interdum præcipua reipublicæ potestas ; quod Genuæ potissimum et Placentiæ
fuit in usu. Chron. Estense ad ann. 1307. apud eumd. tom. 15. Script. Ital. col. 356 :
Dom. Albertus Scotus cum suis sequacibus intraverunt burgum de Valdetaro, et
similiter in rocham Bardæ ; et ex hoc rumor magnus fuit in civitate Placentiæ ; et
incontinenti ad defensionem eorum fecerunt duos Abbates, qui regere deberent dictam
civitatem et populum.
Hanc vero dignitatem plebeiis nonnunquam hominibus
collatam fuisse discimus ex Alb. Mussato, lib. 5. cap. 1. Hist. Aug. ubi de Henrico VII
proficiscente Genuam :
Abbas, scilicet plebeius vir, more patriæ populi præfectus,
cum Potestate et primoribus civitatis plebeque tota, obviam processit.
Ubi tamen
plebeius vir fortean appellatur, quod plebeiis hominibus seu populo præesset.
Abbas Præbendarum, Charta Fundationis duarum Præbendarum in Ecclesia Folliacensi ad Corbeiam ann.
1211. in Spicilegio Acheriano tom. 13. pag. 333. sic inscribitur :
Radulfus Dei
gratia Archidiaconus Pontivensis, et dictus Abbas Præbendarum Sancti Matthæi apud
Corbeiam, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbas Scholaris, Litterarii gymnasii primarius Præfectus, Gymnasiarchus, Gall.
Chef des Écoles,
Principal, Recteur. Annal. Bened. tom. 4. p. 48. ex epistola inter Gerbertinas
cxlii :
Qua de re Adalbero Archiepiscopus et Gerbertus Scholaris
Abbas... una congratulabantur.
Vide Willegisi relationem de
homicidio scholaris, ann. 976. ap. Gudenum in Cod. Dipl. tom. 1. p.
356.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbas Secularis, Idem omnino qui
Abbas Laicus. Tabular. Brivatense ann. 1276. fol. 174 :
Petrum de Monteacuto Abbatem Secularem in Ecclesia Brivatensi, etc.
Hujusmodi Abbatem habuere Sithenses Monachi Fridogisum Caroli Magni consanguineum, de quo
Iperius in Chron. S. Bertini tom. 3. Anecd. Marten. col. 505 :
Fridogisus hujus
loci Abbas undecimus...... Canonicus Secularis et Abbas S. Martini Turonensis... quia
secularis erat cum Canonicis secularibus vivere præelegit in Monasterio S.
Audomari.
In actis capitul. S. Martini Turon. Rex Galliarum ejusdem Ecclesiæ Abbas
esse legitur :
Dominus noster Rex, qui caput et Abbas ejusdem Ecclesiæ
exsistit.
Abbas secundarius, Dictus præpositus Monasterii, seu, ut hodie eum vocant,
Prior, quod vices
ageret Abbatis primarii. Regula S. Benedicti cap. 65. de Præpositis :
Qui
æstimantes se secundos esse Abbates, assumentes sibi tyrannidem, scandala
nutriunt.
Sidonius lib. 7. Epist. 17 :
Quæso ut Abbas sit Frater Auxanius
supra Congregationem, tu vero et supra Abbatem.
Vide Savaronem.
Abbates denique dictos, licet improprie, Decanos rurales, scribit Joan. de Deo in
Pœnitentiario lib. 5. c. 11.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbas superbus, Pica Brasiliæ, Ramphastus, Rhinoceros, avis volucris Indica ingentis rostri. Vide
Hofmann V.
Pica Brasiliæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbasia, Abbatissa. Charta anni 303. ex Bullario Fontanellensi fol. 114 :
Alicia
permissione divina Monasterii S. Salvatoris Ebroicensis humilis Abbasia totusque ejusdem
loci conventus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbatatus, Dignitas et officium
Abbatis, ut Episcopatus Episcopi. Statuta
Ord. Cisterc. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 1573. C :
Si autem gratum sit
memorato Principi, quod idem frater Johannes Abbatatui ejusdem Villeriensis monasterii
cedat... præfatus serenissimus Princeps nominet quemcumque Monachum ad regimen vel
Abbatatum sæpe dicti Monasterii.
Iterum occurrit ibidem col. 1585. B. et 1592.
D. necnon inter Acta SS. April. t. 1. pag. 803. C. ubi pro Abbatia ipsa integroque illius
dominio accipitur :
Præsentibus illustri Joanne Alzina dicti Monasterii et
Abbatiatus vigilantissimo gubernatore.
Vide
Abbatia 4.
Abbatia, Monasterium cui præest Abbas, vel Abbatissa. Vox nota.
2. Abbatia, ipsum Abbatis
regimen ac gubernatio, Dignitas abbatialis. Concilium Meldense ann. 845. cap. 10 :
Talis Abbatia, quæ Paternitas Latino nomine dicitur, funditus removeatur.
Historia Beccensis MS. pag. 53 :
Ipse D.
Anselmus ante Abbatiam et in Abbatia positus, etc.
Acher. Spicil. tom. 7. pag.
492 :
Defuncto Luipone (Pseudo-abbate)
per quem ante Abbatiam et in
Abbatia navis Ecclesiæ nostræ onerosa peccatis nostris in gravissimas syrtes
defluxerat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
3.
Abbatia, Ecclesia Parochialis, maxime illa quæ
Curatum habebat
primitivum, qui non semel vocatur
Abbas in veteribus instrumentis : hinc
in antiquis Foris Navarræ lib. 1 et 2 Parœcias vocant
Abbadiados. Pari ratione
Ecclesiæ parochiales etiam dictæ sunt
Monasteria ; unde antiqua vox Gallica
Le
Monstier, quæ de qualibet Ecclesia intelligitur. Charta Richardi III. Norman. Ducis
apud Acherium, tom. 7. Spicil. pag. 200 :
Concedo Abbatiam quæ appellatur Porthail,
quæ sita est juxta aquam Jorfluctum cum portu, etc.
Tabularium Ecclesiæ Aptensis
fol. 3 :
Offero Domino Deo omnipotenti et Ecclesiæ S. Mariæ sedis Aptensis, cujus
beneficiis utor, hoc est Abbatiam S. Martini cum ædificiis ibi eminentibus, cum mansis
Equitum et pagensium... Est namque ipsa Abbatia in Comitatu Aptensi fere millibus sex
disparata a civitate.
Charta Lotharii Regis pro Monasterio S. Eligii Noviom.
circa annum 980 :
Abbatia quoque S. Stephani juxta prædictum Cœnobium sita cum
terris, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Abbatiæ nuncupantur
præterea
reditus ecclesiæ parrochialis ab Abbatia dependentes : quod et de prædiis
aliisque bonis, quæ nunc
Prioratus appellantur, intelligendum est, ut in
Abbatia
4. Charta Roric. episc. Laudun. ann. 15. Lothar. reg. ex Chartul. S. Vinc. Laudun. :
Concessimus igitur præfato Reinoni canonico et sancto loco Vincentii supradictam
terram, hoc est, dimidiam Abbatiam S. Hilarii, et ecclesiam ejus cum altari ex integro,
salvo ecclesiastico jure, synodorum scilicet et graduum sacerdotum.
Charta
Ludovic. VI. reg. Franc. ann. 1112. ex Chartul. Maurigniac. :
Ecclesiam ergo B.
Martini de Veteribus Stampis, in qua decem adhuc canonici morabantur.... et omnem
Abbatiam ejusdem Ecclesiæ, quæ nostra propria fuit, monasterio Sanctæ Trinitatis...
donavimus.
Bulla Adr. IV. PP. in Chartul. Campan. fol. 14. v°. col. 2 :
Ecclesiam S. Clementis, quæ vocatur Abbatia, curam decaniæ, præbendam S. Petri,
etc.
Charta Jac. reg. Aragon. ann. 1229. ex Bibl. reg. :
Nemo... atemptet
monasterium Crassense, vel aliquid de Abbatiis sive prioratibus ejusdem, de honoribus
vel hominibus suis, sive possessionibus vel rebus eorum alicubi impedire, capere,
etc.
Vide infra
Abbassia et
Abbatia terra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
4.
Abbatia, Dominium et possessiones
ad Abbatiam
pertinentes. Chronicon S. Trudonis apud Acherium Spicil. tom. 7. pag. 358 :
Nec
minus interea in ædificandis per Abbatiam Ecclesiis... fideliter operam dabat...
Ecclesiæ quas per Abbatiam novas ædificavit... sunt hæ... Prima major nostra Ecclesia ;
secunda S. Mariæ semper Virginis in oppido nostro ; tertia S. Gengulfi Martyris in
eodem ; quarta etc.
Mabill. Annal. Bened. tom. 4. pag. 184 :
Nam dum
Abbatiam, id est, Abbatiæ possessiones perlustrare vellet, etc.
P. Carpentier, 1766.
5.
Abbatia, monachorum ex aliquo monasterio delectus ad institutionem
alterius novæ abbatiæ. Epist. S. Bern. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 738 :
Si forte ad opus fratrum nostrorum naves adduxerint et requisierint Abbatiam,
quam missuri eramus, nuntius vester habeat nos excusatos in hæc verba : Fratres quidem
parati erant, et Abbatia ordinata : sed dominus Aleanus nuntius domini regis Siciliæ
dixit, quia rex non requirebat nisi duos fratres, qui præcederent alios ad videndum
locum : cum autem placuerit domino regi, significabit nobis voluntatem suam de tota
Abbatia simul mittenda.
P. Carpentier, 1766.
Abbassia, pro
Abbatia, eadem notione qua supra num. 3. Charta ann. 1032. inter
Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 176 :
Donamus aliquid de alode nostro,...... hoc
est, Abbassiam S. Eusebii cum suis cellis, vel cum omnibus adjacentiis suis.
L. Favre, 1883–1887.
Abbatia Apostolicalis, quæ Sedi Apostolicæ sine medio subjecta est. Charta Henr. I. reg. Franc. ann.
1058. ex Tabul. Fossat. :
Usque in ævum Apostolicalis atque regalis Abbatia
existat.
Vide supra
Abbates
exemti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbatia Canonialis. Sic dicta quod hujus Abbas esset Canonicus : Nova Gal. Christ. tom. 4. col. 177.
D :
Ego Johannes Borbonius Vicarius et Administrator Lugdun. Ecclesiæ, etc.
Deinceps Deo dante non tollam de vestra communi possessione (Canonicos Lugdunenses
alloquitur)
me sciente, Abbatias Canoniales, quas nunc Canonici tenent.
Vide
Abbas Canonicorum.
Sa Rosa de Viterbo vol. 1. pag. 31. voce
Abbade Conego
exempla affert monasteriorum capitulis ecclesiasticis incorporatorum sub conditione ut
inter canonicos quidam Abbatis nomen gereret titulo monasterii
exstincti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbatia sempiterna. Sumitur juxta Lobinellum in Glossario Historiæ suæ Britannicæ ut et
Monachia pro
feudo jure morticinii donato, Gall.
Fief amorti. Pag.
219. tom. 2. ejusd. Hist :
Hoel Comes dedit S. Catuodo villam Dargoth in Abbatia
Sempiterna ;
pag. 250 :
Rudast, filius Orscandi Venetensis Episcopi dedit
S. Catuodo in Abbatia Sempiterna villam in prospectu maris, etc.
Lud. le
Pelletier Epitome fundationis S. Nicolai Andegav. pag. 23 :
Hoellus Nannetensis
Comes dedit insulam in Ligeri fluvio Denaralis nomine, Deo et S. Nicolao, in præsentia
Hamonis Abbatis in Abbatia Sempiterna pro salute animæ suæ.
Chartularium
Monasterii Kemperlegiensis :
In Oceano Britanniæ.... bellam habebat insulam nomine
Britannico Guedel appellatam ; quam olim Normannorum rabies devastaverat, et ejus
colonos inde exulaverat. Hanc itaque.... in Perpetuam Monachis Abbatiam tribuit.
P. Carpentier, 1766.
Abbatia Terra. Dominium et possessiones ad abbatiam pertinentes. Chron. Sublac. apud Murator.
tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 1041 :
Pontificali itaque præcepto reconfirmavit
(Leo IX. PP.)
monasterio Sublacum et totam Abbatiam terram, etc.
Vide supra
Abbatia 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbatialis, Ad Abbatem pertinens, ut
Abbatissalis, ad
Abbatissam spectans.
Rymer. tom. XIV. pag. 32 :
Nominibus ad dignitatibus Abbatialibus et Abbatissalibus
seu aliorum dignitatum etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbatiani, Abbatibus subditi, addicti, ut
Episcopani Episcopis, apud Guibertum lib.
3. de vita sua cap. 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbatiare, et
Abbatiari, Abbatis vel Abbatissæ munus obire, Abbatiæ præesse.
Spicileg. Acher. tom. 5. pag. 45 :
Fratres ejus Ecclesiæ elegerunt Stephanum, qui
cœpit Abbatiari anno Dominicæ Incarn. 1023.
Guibertus lib. 1. de vita sua cap.
7. Item, Chronicon Episcoporum Elbigensium non semel. Vide
Abbatisare quod idem
sonat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbatiarii, Apud Beneharnenses et Bigorritanos. Iidem qui
Abbates milites, seu
Abbates Laici, quos vide.
P. Carpentier, 1766.
Abbaticius, ut
Abbatialis. Jure abbaticio, id est Abbatis potestate et dignitate.
Chron. Centul. tom. 6. Collect. Histor. Franc. pag. 229 :
Post ejus
(Angilberti)
sanctum transitum, filius ejus Nithardus..... Centulensibus
jure Abbaticio prælatus est.
1. Abbatiola, Capella, Sacellum,
Ecclesiola, Ecclesia minor, seu
Minus, ut vulgo loquimur,
Beneficium.
Capitula Caroli C. ann. 853. cap. 3 :
Missi inquirant de Capellis et Abbatiolis ex
casis Dei in beneficium datis.
Charta ann. 903, apud Perardum in Burgundicis :
Fulberti videlicet Abbatis ipsius Abbatiolæ S. Joannis.
Chronicon Corbeiæ
novæ :
Dominus Liudwicus Imp. tradidit Monasterio locum Huxeri, cum omnibus finibus
suis, Evesburg et Meppiam Abbatiolas, et cætera prædia in Aquilone.
Charta
Leonis IX. PP. apud Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 356 :
Præterea vero
Ecclesiam, immo Abbatiolam S. Felicis ipsi loco adjacentem, etc.
Vide Monachum
Sangall. lib. 1. cap. 14 ; Fulcuinum de Gest. Abbat. Lobiens. cap. 28 ; Doubletum in Hist.
Sandionys. pag. 465. 779 ; Annales Noviomenses Vassorii p. 693. etc. Observavimus supra in
veteribus Foris Navarræ lib. 1. et 2,
Curas appellari
Abbadiados. Eo nomine, ait Mabillonius pag. 315. tom. 3. Annal. Bened.
olim insigniebantur Ecclesiæ in quibus unus aut alter Clericus erat. Vide
Abbatia
3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
2.
Abbatiola, Parvula Abbatia, in qua scilicet pauci Monachi, et res
modica, apud Acherium Spicil. tom. 2. pag. 236.
Abbatisare, Abbatem agere. Liber de Morimundensis Cœnobii in agro Mediolanensi desolatione :
In hac autem (Abbatia)
eodem tempore Abbatizabat vir venerabilis
dominus Florius.
Chronicon Casauriense lib. 4 :
Et exclusum judicio,
iterum coegit Abbatisare.
Cæsarius lib. 6. Mirac. cap. 10 :
Quæ hodie
Abbatisat in jam dicto Cœnobio.
Utitur et lib. 7. cap. 40 ; ut et Laurentius
Leodiensis in Episcop. Vird. pag. 343 ; Chronicon aulæ Regiæ cap. 9 ; Matth. Paris. ann.
1257. Chronicon Savigniacense ; vetus Charta apud
Brandaonem lib. 15. Monarch. Lusit. etc.
P. Carpentier, 1766.
Abbatizare, abbatem agere, abbatiæ præesse, in vita S. Giraldi de Salis apud Marten. tom. 6.
Ampl. Collect. col. 999 :
Cum enim Bernardus Abbatizaverit anno Domini millesimo
centesimo decimo quarto etc.
Abbatissæ, Præfectæ Monasteriis Virginum, seu Sanctimonialium,
Matres Monasteriorum,
uti a quibusdam vocantur,
Matres Monacharum, apud Joannem de Janua :
Abbatissæ, quæ Sanctimonialibus præesse videntur,
in concilio Parisiensi
ann. 829. lib. 3. cap. 18. Earum illæ subiere locum, quas
Diaconissas appellabant, quæ in sacris Liturgiis ac Synaxibus, sequiori sexui
præibant, ut suis locis docemus. Prohibentur vero Abbatissæ
foras evagari, aut inter
villas residere, suisque voluptatibus deservire
, in Epist. Ludovici Pii ad Sicharium
Archiepisc. Burdegalensem. *Vide
Mater. Vox
Abbatissa legitur in inscriptione anni 569
apud Murat. 429. 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbatissalis. Vide
Abbatialis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbatissas etiam dictas reperimus lenas et meretricum magistras in Computis ann. 1414 et
1426. Quam improprie vero, ut nomen quod illis tantum competit quæ virtutis, modestiæ et
castitatis Magistræ sunt, iis tribuatur quæ omnis flagitii Auctores existunt.
P. Carpentier, 1766.
◊ Antiquior est hæc ipsa
acceptione nomenclatura, ut colligitur ex Comput. ann. 1400. inter Probat. tom. 3. Hist.
Nem. pag. 153. col. 1 :
Abbatissæ levium mulierum pro vino, decem solidos
Turon.
Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 162. Chartoph. reg. ch. 395 :
Rogaminibus eorum applaudendo... ad lupanar accessit, et domum Abbatissæ ipsi
tres subintraverunt, dictaque nova meretrice in eadem domo non reperta, etc.
Aliæ ann. 1451. ex. Reg. 181. ch. 31 :
Le suppliant fut requis à aller querir une
jeune femme au bourdeau de la ville de Thoulouse, que l'Abbeesse ou maistresse lors
dudit bourdeau avoit promis de bailler.
Sed et earum domus nomine
Abbatiæ
designabatur. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 137. ch. 81 :
Oye la supplication qui
faite nous a esté de la partie des filles de joye du bordel de nostre ville de
Thoulouse, dit la grant Abbaye, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbatissiatus, us, Munus et dignitas Abbatissæ. Apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. Col.
1544. C :
In Abbatissiatu Coloniensi præsentationis tuæ.... rationem
habuimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbaticium, Munus Abbatis. Chartular. Monasterii de Landevenec fol. 151 :
Et ideo
propria jussit ordinare ad Abbaticium supradicti sancti etc.
Idem habetur apud
Lobinel. tom. 2. Hist. Britann. pag. 79. Britonibus
Abbati, vel
Abbati, unde
Abbatitium duci videtur, est domus Abbatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbaticulus, Diminut.
Abbatis, in Vita S. Bernardi tom. 2. col. 1195. A, Edit. 1690.
Abbatiuncula, in Charta Caroli Simplicis Reg. Franc. apud Baldricum Noviom. lib. 1. Chron.
Camerac. cap. 67.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbatus, Abbas. Charta Verberti et uxoris ejus Plectrudis pro Monast. S. Martialis
Lemovic. :
Aut si fuerit ullus omo aut ulla persona potente qui ista condonatione
inquietatem tradere voluisset, aut ad servientes Beatum Martialem tollere voluisset
neque Monachus, neque Laicus, neque Abbatus venissent in memoriam apud Dominum sit ista
condonatio etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Hæc prorsus delenda sunt ;
legendum quippe
Albatus pro
Abbatus, quo nomine Clericus significatur :
sicque aperta est hujusce loci notio. Vide in
Alba 3.
P. Carpentier, 1766.
Abbazium, Abbatis munus, vel ipsa Abbatia. Charta ann. 909. tom. 1. Hist. Trevir. Joan.
Nic. ab
Hontheim pag. 257. col. 2 :
Acta est autem hæc precuria traditio
publice Treveris in monasterio S. Maximini, adstante Eberhardo ipsum Abbazium
tenente.