ALBERGA,
Albergum,
Albergia,
Albergium,
Albergata,
unum idemque sonant, scilicet Jus
gisti ac
procurationis, seu divertendi in
domum vassalii et in ea hospitandi : vel præstatio, quæ pro ejusmodi procurationibus
domino exsolvitur.
Albergariæ, in Breviloquo,
sunt procurationes, quas certæ
villæ debent dominis suis ad eos venientibus. Mox :
Albergariæ sunt census
seu pactiones, quæ debentur pro comestionibus.
Qua notione vox hæc accipitur in
cap.
Præterea, Ext.
de Jure patron. scilicet pro jure procurationis, seu
gisti, vel hospitii, quo domini gaudebant in vassalorum suorum domibus et
albergis, quod
usualis et consuetudinaria hospitatio dicitur in Charta Ludovici
Regis Fr. ann. 1111. apud Loisellum in Hist. Bellovacensi pag. 271. Charta Henrici Imp.
ann. 1081. apud Ughellum tom. 3. pag. 419 :
Albercariam in proprietate alicujus
absque voluntate illius, cujus proprietas est, non faciemus in ista civitate,
etc.
Vide eundem tom. 4. pag. 816. et Puricellum in Monumentis Basilicæ Ambrosianæ
pag. 232. 233. 235. 259. 931. 932. Petrum Mariam Campum in Regesto part. 2. Hist. Eccl.
Placentinæ Ch. 4. præterea V. Cl. Dion. Salvagnium Boissium de 7. Delphinatus miraculis
pag. 131. Vide
Hereberga. Omnia quæ ad hæc vocabula pertinent in prima Cangiani
glossarii editione leguntur in voce
Hereberga, quæ
quanquam origini proprior, quippe apud Germanos antiquos sonans heri-pergâ (Vide Grimmii
Gramm. vol. II. pag. 486), editorum tamen Cangio posteriorum vestigia deserere nobis non
licuit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Vocem
Alberga, ab Occitanis accepimus quod enim nostri
procurationem aut
gistum vocabant, ii
Albergam dictitare soliti, apud quos idem sonat ac
collecta annua.
Albergam nobilium distingunt iidem Occitani et
Albergam
ignobilium, ut liquet ex Charta ann. 1103 :
Vicarius nec alius pro eo, mandabit
Albergas in toto Montepessulano, præter Albergos Militum.
Et ex alia ann. 1306 :
Item quinquaginta Albergas militum, quas faciunt homines dicti loci pro
cxl. libris et x. solidis annui et perpetui redditus.
Verum alibi inusitatum prorsus ut nobiles
Albergæ obnoxii essent. Vide D.
Brussel Tract. de Usu Feud. tom. 1. pag. 566. Distinctio inter
Albergas nobiles et ignobiles,
minus recte colligitur ex Chartis eo loci laudatis ; nam
ibi de hospitiis
a vicario militibus assignandis, aut de pecunia eadem de causa exigenda
agitur.
Alberga, Jus itidem
gisti ac procurationis. Concilium Avenionense ann. 1209. c. 5 :
Prohibemus, ut Albergas, procurationes, exactiones seu tallias aliquas ab ipsis
de cætero laici exigant.
Quædam Editiones habent
Arbergarias. Pactum
inter Abbatem Galliacensem et Raimundum Comitem Tolosan. ann. 1231 :
Et cum ipse
haberet de jure in Monasterio de Galliaco Albergam cum 20. equis, in eleemosynam donat
Abbati, etc.
Testamentum Berengarii Comitis Provinciæ ann. 1238. apud Ruffium
pag. 108 :
Item relinquimus omnes Albergas vel earum redemptiones totius Comitatus
Provinciæ, pro debitis nostris omnibus, quæ declarari possent, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Alberga, Præstatio quæ pro ejusmodi procurationibus domino persolvitur. Consuetud. MS.
urbis Tholos. ex Biblioth. D. Abbatis
de Crozat fol. 29 :
Infra quos
terminos supradictos.... nec solvunt Albergam, nec lignagium, nec fromatgium, nec
ovagium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Alberga, pro Hospitio accipitur in Instrum. ann. 1243. tom. 1. Gall. Christ. pag. 68 :
Nos Raimundus.... donamus et assignamus in perpetuum pro anniversario nostro....
trecentos solidos annuales regales coronatos, in Alberga nostræ villæ inferioris
Aquasensis.
Quod ea acceptione occurrere possit,
non equidem dubito : verum in loco hic citato, jus procurationis, in præstationes
pecuniarias conversum, intelligendum esse prorsus existimo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Albergagium, De militibus hospitio receptis dicitur, in Epist. Geraldi Archiep. ad Angl. Regem
ann. 1235. tom. 2. Gall. Christ. inter Instr. pag. 290 :
Cappellani aliæque personæ
Ecclesiasticæ tam gravibus tamque frequentibus Albergagiis adeo prægravantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Albergamentum, Emphiteusis, census, præstatio annua, eadem cum illa quæ pro
Alberga
seu jure hospitii solvitur. Charta ann. 1340. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 150 :
Albergamus et in Albergamentum perpetuum tradimus et concedimus.... Banneriam
nostram, etc.
Ibidem tom. 2. pag. 133 :
Portum, (Clasii super
Dracum)
cum usu, juribus et pertinentiis universis ipsius Albergamus, et in
emphiteosim ac Albergamentum damus et concedimus.
Iterum occurrit pag. 134.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1336. in Reg.
Caroli IV. ex Cam. Comput. Paris. fol. 151 :
Albergamus in Albergamentum et in
emphiteosim perpetuam pro se et suis, nomine dom. nostri regis, concedimus ut ipse in
dicto flumine (Rhodani)
infra terminos villæ de Grignen, sitæ juxta dictum
flumen, unum vel plura molendina habere et tenere possit et valeat.
Albergaria, pro hospitio sumitur non semel apud Ottonem Morenam in Hist. Rerum Laudensium
pag. 9. 11. In Charta ann. 1289. pro Regno Lusitaniæ, apud Odoricum Raynaldum hoc ann.
num. 22. sumitur pro xenodochio :
Hospitalia sive Albergarias pauperum usibus
deputatas.
Hujus significationis exempla plurima
exstant in Elucid. tom. 1. p. 68. sqq. Donatio D. Urraccæ æræ 1200 :
Ut vos et
filii vestri et nepotes fideliter Deo serviatis pro animabus vestris et nostris in
ipsa Albergaria, videlicet colligendo et recipiendo ibi pauperes et erogando illis
helemosinas, etc.
Alia æræ 1250 :
Ut Fratres semper
provideant dictæ Albergariæ de fructibus ipsorum decem casalium, duntaxat in igne et
lectisterniis ad opus supervenientium pauperum competenter.
etc.
Chron. Parmense ad ann. 1282 apud Murat. tom. 9. col.
800 :
Et ibi diu steterunt (Brixienses milites)
et trumbaverunt, et
nemo exivit ad eos ; et sic redierunt ad Albergarias suas sani et salvi.
Antiquit. Navarræ Jos. Moret. p. 534 :
Quod est in illa Alfondega ad opus
Albergariæ seu Confratriæ... quod solare circumdatur ab Oriente singulis domibus,
videlicet Ennecio Rege. Albergaria
Hispanice dicitur a Moreto
Alvergue de
los peregrinos.
Albergata, Jus
gisti ac procurationis,
Dreit d'aubergada, in Foris Beneharn.
tit. 1. art. 17. 19. et in Consuetud. Aquensi tit. 9. art. 13. 18. Tabularium Abbat.
Conchensis in Ruthenis Ch. 561 :
Nec aliam exactionem, neque procurationem, neque
hospitalitatem, quæ vulgo dicitur Albergata, etc.
Libertates villæ Riomensis in
Arvernis, concessæ ab Alfonso Comite Pictav. ann. 1270. in Regesto Constabulariæ Burdegal.
fol. 92 :
Faciunt annuatim Domino Regi unam Albergatam, vel dant Præposito 70. sol.
Burdegal.
Infra :
Tenentur facere Albergatam et dare comestionem
Præposito.
Albergia, Jus
gisti. Charta Mathildis Comitissæ, apud Ughellum tom. 7. Ital. sacr.
p. 1592 :
Per Albergiam, foderum, placitum, etc.
Albergia, apud Milites Hospital. S. Joan. Hieros. vocantur domus, in quibus Fratres Ordinis
per nationes una comedunt et congregantur. Statuta ejusd. Ordin. tit. 19. § 3.
Albergium, Jus etiam
gisti ac procurationis. Charta ann. 1270. in Hist. Episcop.
Cadurcensium pag. 126 :
Quæ quidem decem libræ, et quod Albergium debent annuatim
solvi et præstari dicto Episcopo.., ratione decimarum dictarum, etc.
Charta
Raimundi Comitis Tolosani ann. 1224. ex Regesto 19. Archivi Regii :
Retento tamen
jure nostro, quod in prædictis Castris et villis habemus, videlicet cavalcatis et illa
summa pecuniæ, quæ consuevit dari pro Albergo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Albergius, Fructus ex
Alberga proveniens. Instrum. ann. 1167. tom. 1. Gall. Christ.
pag. 67 :
Omnes Ecclesias præfatas, et omnes usaticos et Albergios
confirmo.
Albergum, interdum est Familia, domus. Charta de Electione Consulum Montispessuli ann.
1210 :
Veruntamen in istis 12. Consulibus non ponetur nisi unus solus de uno
Albergo.
Charta ann. 1309. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 86 :
Item Albergum Joannis Odonis de S. Yllario, item tria Alberga de Filloneres...
debent domino corvatas quater in anno.
Parvum Chartul. S. Victoris Massil.
fol. 27. verso :
Raymondus Bereng. Barchin. Comes dat Abbati S. Victoris in
compensatione ville de Macerel... Albergum seu Boage, quod habebat in castello ejusdem
Abbatis... ann. 1136. Indict. iv.
Ibid. fol. 119. eodem ann. idem Comes
cedit Abbati S. Victoris permutationis vicissitudine Arbergum sive Boaje, quod
habebat in castello ejusdem Abbatis
.
Albergum, Jus perinde
gisti ac procurationis. Charta Raimundi Comitis Tolosani ann.
1229. in Regesto Tolosano fol. 121. pro hominio Episcopi Carpentoratensis :
Ita
quod in civitate Carpentoratensi et locis proximis non habemus, nec habere debemus
Albergum, nec aliquid pro Albergo.
Ita in Hist. Episcopor. Lodevensium pag. 78.
Charta ann. 1133. ex parvo Chartul. S. Victoris
Massil. fol. 135 :
Item quod dictus W. (de Turriis)
et heredes
teneantur facere Alber
gum D. Abbati et Priori majori S. Victoris, cum venerint in prædicta
valle, semel in anno, non diffinito numero personarum et equitaturarum.
Ibid.
fol. 130 :
Item habeat singulis annis duo Alberga, unum in hieme, aliud in æstate
cum xx. bestiis ad plus.
Diploma ann. 1213 :
Habent prædicti Ademarus
et successores ejus.... singulis annis in prædicta villa Albergum unum cum xl.
equitaturis et sessoribus earum, et xl. peditibus qui easdem
custodiant.
◊ Hinc facere
Albergum, vel
Albergam domino
capitali venienti cum certo Militum numero dicuntur vassalli, in Chartis Occitanis maxime,
quod
prandium vocat Tabularium Eccles. Cadurcensis :
Galricus Vicecomes S.
Cirici fecit pignoram Raimundo Raterii in villa, quæ dicitur Crem, videlicet unum
prandium cum centum Militibus per 300. solidos Aquitanenses.
Charta hominii,
facti ab Oliverio et Bernardo
de Penne Raymundo Comiti Tolosano ann. 1218. in
Regesto Tolosano pag. 36 :
Pro recognitione etiam ejusdem Castri vobis et
successoribus vestris perpetuo faciemus Albergam singulis annis ad 20. Milites in capite
castri.
Alia ann. 1231. ibid. fol. 39 :
Dictus Comes habebit Albergam cum
decem equitaturis et equitantibus tantum.
Tabularium Eccl. Uticensis ann. 1244 :
Profitemur, nos debere facere singulis annis semel in anno tibi et dictæ
Ecclesiæ... Albergam ad 3. Milites, et ad octavam partem unius Militis.
Charta
Tedisii Agathensis Episcopi, ann. 1215. in 30. Regesto Tabularii Regii n. 39 :
Salva etiam Alberga 30. Militum in ipso Castro eidem Comiti annuatim.
Alia Rixovendis Dominæ de Terminis ann. 1208. ibid. 61 :
Nos tenebamus in feudum
Albergam duorum Militum in unoquoque measo et casalatico.
Mox :
In quibus
measis, masatis vetulis manent homines, Albergam duorum Militum, vel servitium, quod
solent facere pro ipsis Albergis, etc.
Hæc charta a Cangio in prima
Glossarii editione bis memoratur, secunda quidem vice ex Regesto Carcasson. fol. 19. ubi
dicitur Rixovendis filiæ Raym. Dom.
de Termes. Quippe ejusmodi
Albergæ conversæ sunt in præstationes pecuniarias. Charta ann. 1306. in 9. Regesto
Philippi Pulcri Ch. 14. ex Tabulario Regio :
Item 50. Albergas Militum, quas
faciunt homines dicti loci pro 140. libr. et 10. solid. annui et perpetui reditus.
Charta ann. 1342. in Reg. 74.
Chartoph. reg. ch. 238 :
Pensiones denariorum, quæ Albergæ etiam nomine
nuncupantur sive nominantur, etc.
Verum non in pecuniarias modo, sed et in
annonarias præstationes conversæ sunt interdum
Albergæ. Charta Philippi VI. ann.
1340. in Reg. 73. ch. 139 :
Concedimus... Albergam, quam habemus in villa de
Portello prope Tholosam per duas leucas vel circa, quæ communiter anno quolibet valere
potest quatuor vigenti quartones bladi, medietatem frumenti et medietatem
avenæ.
Charta Austorgii de Petra Militis, diœcesis
Mimatensis ann. 1242 :
Ita nomen, quod pro feudo debet dictus Chanillac dare Domino
Astorgio quolibet anno Alberc ad 5. Chevaliers, cum Dom. A. vel alius pro ipso
petierit.
Alia ann. 1171. apud Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 142 :
Ut faciatis inde mihi et successoribus meis hominium, et singulis annis ad
commonitionem meam vel meorum Albergam decem Militum.
Vide eundem pag. 222. 255.
262. 269. 307. In Charta Guillelmi D. Montispessulani ann. 1185.
albergum tribus,
4.
etc. militibus,
sæpe occurrit. Alia Jacobi Regis Arag. ann. 1260 :
Et velitis facere nobis et nostris, et dare Albergam quolibet anno ad 4. Milites,
quando a nobis... fueritis requisiti.
Charta Wil. de Montispess. ann. 1103 :
Vicarius nec alius pro eo mandabit Albergos in toto Montepess. præter Albergos
Militum.
Charta Ademari Comitis Valentinensis ann. 1188. apud Jacob. Sponium in
Itinerario tom. 3. pag, 15 :
Ut nullo deinceps tempore a me vel ab alio successorum
meorum violentas sive injustas exactiones pensare cogantur, fidejussores sive obsides
præter suam voluntatem non fiant, salvis legibus et justitiis meis, bannis, et
expeditionibus, et Ospitio centum Militum, etc.
Denique hæc inedita perinde
Charta :
Anno ab Incarnat. Dom. 1202. mense Aprili, ego Guillelma filia quondam
Guillelmi de S. Michaele... et ego Raymundus de Insula maritus dictæ Guillelmæ per nos
et nostros bona fide et sine dolo cum hac carta vendimus et in perpetuum tradimus et
concedimus tibi Guillelmo domino Montispessulani, filio quondam Mathildis Comitissæ, et
tuis,.... videlicet Albergum duobus Militibus et tertiæ partis alterius Militis, et
dominium, et consilium, et laudimium, et totum hoc, quidquid sit vel esse potest, quod
nos habebamus vel habere visi sumus in toto honore, quem Bertrandus de Monte Mirato a
nobis tenebat in termino de Palude.
Vide Historiam Episcoporum Lodovensium pag.
201.
Arberg. Tabularium Conchense in Ruthenis Ch. 97 :
Et 2. sestaria de civada et 2.
gallinas, et Arberg.
Arbergaria, idem quod
Albergaria, Jus
gisti. Charta Raimundi Burgundiæ Comitis apud Perardum pag. 198 :
Perdonavi
omnibus in terra, quam Sancto dedi, manentibus, Arbergarias, corvatas, expeditiones,
ostisias, etc.
Alia Guillelmi III. Comitis Arverniæ, qua Ecclesiæ Claromontensi
concedit
quamdam partem occidentalem ipsius civitatis, Arbergarias scilicet, et omnem
districtum, et omnes malas captiones
. Quo loco perperam Savaro in Orig. Clarom. pag.
317. 1. Edit. ita appellatam ejusdem urbis partem putavit. Vide Beslium in Comitib.
Pictav. pag. 467. et 504. Biblioth. Cluniac. pag. 1444. Perardum in Chartis Burgundicis,
pag. 198. etc.
P. Carpentier, 1766.
Alberghagium, Jus
gisti seu
procurationis, idem quod
Alberga. Libert. Montisfer. ann. 1291. in Reg. 181. Chartoph. reg. ch. 154 :
Item dominus, domina, bajulus seu aliquis (ex)
eis habebunt infra
dictum mandamentum... Alberghagium.
P. Carpentier, 1766.
Albergada, Præstatio nomine
albergæ soluta. Homag. duci Aquit. præstita ann. 1273. in
Reg. Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 24. r° :
Nec debet exercitum, nec
cavalgatam, nec Albergadam.
Libert. villæ de Granata ann. 1291. tom. 4. Ordinat.
reg. Franc. pag. 19. art. 1 :
Quod per dom. nostrum Francorum regem vel successores
suos non fiat in dicta villa tallia, Albergada, questa, etc.
P. Carpentier, 1766.
Alberguata, Eadem notione. Charta ann. 1299. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 110. r°.
col. 1 :
Item in eadem parrochia loco de Faurges et de Boyard lxvj. sol. Morlan. et
a quolibet habitante Alberguatam quolibet anno in prædicto festo beati Martini yemalis.
Quæ Alberguatæ tempore pacis poterant valere, sicut per eos fuit extimatum, l. sol. et
vj. den. Morlanenses.