« »
 
BANNALIS 1, BANNALIS 2, BANNUM 3.
[]« 1 bannalis » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 550a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BANNALIS1
1. BANNALIS, Banno interdictus, prohibitus, idem quod Defensa 3. Charta commun. Clarimont. in Bassign. ann. 1248. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 600. art. 13 :
Retinemus eciam nobis quod currus, qui in nemore Bannali inventus fuerit, persolvet dix sols.
Et pag. 601. art. 16 :
In nemore vero non Bannali, homines Clarimontis usuarium suum habebunt.
Charta ann. 1301. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 80 :
Quæ riparia Bannalis est et extitit ab antiquo, nec in ea quis piscari potest vel debet, nec de cætero poterit. Bois baynauble,
in Libert. Castrivill. ann. 1286. apud D. Bouquet tom. 1. Jur. publ. Franc. pag. 411. Bagnaut, ibid. pag. 413. Pro homine vero, qui intra bannum alicujus jurisdictionis commanet, vide in Bannum 3. Qui banno domini sui subditus, est Baunaule dicitur, in Ch. Joan. comit. de Roucy ann. 1338. ex Chartul. S. Vincent. Laudun. :
Item s'il advenoit que aucun Baunaule desdis molins estoit trouvé alant moulre à autres molins, etc.
Vide supra in Bandius et Banearius.
[]« 2 bannalis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 550a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BANNALIS2
2. BANNALIS, Bannaria, etc. Vide post Bannum 3.
[]« 3 bannum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 558c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BANNUM3
3. BANNUM, Districtus, jurisdictio, justitia : ambitus intra quem potestas porrigitur mulctam et proscriptionem bonorum indicendi, vel bannum promulgandi. Charta Adalberonis Episcopi Metensis apud Meurissium pag. 308 :
Bannum vero eidem loco tali tradimus conditione, ut si quis super eandem terram fur vel sanguinis effusor deprehensus fuerit, per officiales loci discutiatur.
Acta S. Forannani Abb. Walciodorensis num. 20 :
Pagum Florinensem cum integro suo Banno, et dominicatum beneficium ex eodem Banno liberaliter trado.
Chronicon Mosomense :
De mea mensula unam villam, Odontem nomine, cum omni Banno suo subtraho.
Charta Willelmi Lucemburgensis Comitis ann. 1081 :
Curtem quæ dicitur Pris, cum Banno et familia, et omnibus reditibus eis concedo.
Alia Henrici Comitis Lucemburg. ann. 1182 :
Si denique annale mercatum super Bannum ipsius loci stabilitum fuerit, teloneum, vel alios mercati reditus accipient.
Chart. ann. 1309. ap. Kopp. Origin. Confœder. Helvet. pag. 97 :
Bona nostra sita in villis et Bannis, sive districtibus, etc.
Aliam ann. 1263. ibid. pag. 17. Charta ann. 1256. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 510 :
Item si quis captus in gastina vel in Banno, vel in aliis jurisdictionibus dominorum fuerit, vel alias condempnatus.
Versus antiqui de Vicelino Episcopo Bremensi :
Et dotes auxit, et honores accumulavit,
Villam cum decimis, Bannum cum parochianis
Pastori primo condonavit Vicelino.
Infra :
Bishorst cum Bannis, Bannos cum parochianis,
Cum Wicstetensi decima Bannum dedit illi, etc.
Vita S. Ludani peregrini n. 4 :
Tandem ad quandam ulmum seu arborem pervenit in diœcesi Argentiensium in Banno villæ Northus, secus fluvium, etc.
Gobelinus Persona in Cosmodromio ætate 6. cap. 52 : de Meinewerco Episcopo Paderbornensi :
Panem album in quotidiana distributione Canonicis consuetum dandum de Banno Ecclesiarum, hoc est, de jurisdictione, primus ibidem ordinavit.
Charta Milonis Abb. S. Remigii Rem. ann. 1206. in Tabul. Campan. :
Nobiscum partientur in eadem villa in omnibus modis et commodis, videlicet in Banno et justitia, et boscho, et plano, et assisia. Bannum et justitia de Sarmaise,
in alia Bernardi Abbat. S. Eugendi ann. 1187. ibid. Bannum aquæ, in Chron. Laurisham. pag. 87 :
Bannum et jurisdictio Archiepiscopi Remensis,
in Reg. Olim fol. 29. Occurrit eod. sensu non semel apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1131. 1132. et 1133. in Hist. Mediani Monasterii pag. 281. in Bulla Innocentii II. Papæ, et alibi. Charta Caroli Flandriarum Comitis :
Comitatus vero totius terræ S. Salvini ad [] Abbatem pertinet. Scilicet Ban, latro, trof.
Vide Consuetud. Sedanensem art. 305. et Lotharing. tit. 15. art. 1. Ita Bancage sumitur in Consuetudine Lodunensi art. 7. 8. pro Banno, seu districtu domini Feudalis. Chronic. S. Martini Colon. ap. Pertz. vol. Script. 2. pag. 215. lin. 11 :
Condonavit curtes dominicatas... cum piscatione Reni in tractibus et justicia, quæ dicitur Ban.
Chart. ann. 1121. ap. Haltaus. col. 93 :
Cum spirituali regimine, id est Banno.
Vide Bandia, Bandum 2. et Bannia 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannum Generale. Hist. Novientensis Monast. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1131 :
In Oleswilre curtis dominica cum omnibus consequentiis suis, agris videlicet ac vineis, cum decima ipsius allodii, communionem vero Banni generalis usque Eggenbach et Yllam fluvium, usum vero lignorum et pascuam porcorum in Westerholz habere debet.
Similia leguntur col. sequenti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Baniorum Decimæ et Terragii, in Charta ann. 1238. pag. 316. Historiæ Mediani Monasterii.
Bannum Monetarum. Regestum Parlamenti Paris. sign. B. fol. 40. inter Aresta ann. 1277 :
Pronuntiatum fuit per judicium, quod dicti Templarii emendas pro transgressione Banni Monetarum ab hominibus suis in Normannia non haberent.
Bannum Regale, vel Bannus Regalis, Bannus Imperii, in Speculo Saxon. lib. 1. art. 59. § 2. 3. 5. 6. lib. 3. art. 64. § 6. 7. 9. 13. jurisdictio Regia, Imperialis, judicium quod auctoritate Regia exercetur. Sub Imperiali Banno cognoscere, judicare, lib. 1. art. 59. lib. 2. art. 12. lib. 3. art. 69. 70. auctoritate Imperiali judicium exercere. Investituram Banni a Rege impetrare, postulare, lib. 1. art. 59. id est, facultatem judicandi, § 5. Bannum confertur sine dominio, lib. 3. art. 64. § 9. id est, facultas judicii exercendi. Bannum a Regia manu habere, vel suscipere, in Tabulis S. Maximini Trevirensis ann. 1065. apud Duchesnium in Hist. Luxemburg. et in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 277. et alibi non semel. Bannum de manu Imperatoris recipere, in Histor. Mediani monast. pag. 260. ex Diplomate Henrici IV. Imp. ann. 1114. Charta Ottonis M. pro Ecclesia Magdeburgensi ann. 965. apud Meibomium :
Bannum nostræ Regiæ vel Imperatoris dignitatis in urbe Magdeburg .... opus construendæ urbi a circumjacentibus illarum partium incolis nostro Regio vel Imperatorio juri debitum Ecclesiæ in eadem civitate constructæ, sanctoque Mauricio in jus perpetuum liberaliter offerimus.
Albertus Stadensis ann. 1144 :
Investitus est ergo Hartwicus Præpositus et Fridericus Palatinus sororius suus suscepit pannum, (leg. Bannum) a Rege Conrado, et statutum est ut esset coadjutor suus, et judicaret pro eo in placitis principalibus.
Imperium merum, Jurisdictio superior et criminalis, Germanis Halsgericht, Blutbann et Bann, Bannum ϰατ᾽ ἐξοχήν. Interdum tamen differunt Halsgericht et Bann ita, ut Halsgericht, i. e. cognitionem in causis criminalibus quis habeat, qui executionem in iisdem h. e. Bannum specialissime dictum, Bannum regale, Bannum imperii, Germ. den Kœnigsbann nondum habet, ut ostendit Schilter. ex Diplom. Ruperti Imp. in comm. ad Jus Feudal. Alemann. cap. 42. § 13. Jus Argentorat. lib. 1. cap. 2 :
Habet autem potestatem cogendi et constringendi judicatos, quod vocant Bannum, non ab Episcopo sed ab [] Advocato. Illa vero potestas spectat ad sanguinis effusionem, suspendendorum, decollandorum, truncandorum et hujusmodi, pro qualite delictorum, quam ecclesiastica persona nec habere, nec dare debet. Unde postquam Episcopus Advocatum posuerit, Imperator ei Bannum, i. gladii vindictam in hujusmodi dampnandos et omnem potestatem stringendi dare debet.
Interdum autem et quidem sub imperio Regum Francorum Bannus regis ponitur pro causæ cognitione extraordinaria. Adel. De Banno Regis conf. Eichhornii Histor. Jur. German. § 158. num. 2. Triplex præsertim erat : 1° Magistratus regii ut Missi, comites, advocati regales, etc. jus dicebant sub Banno regis. 2° Herebannus. 3° Bannus foresti sive venatorius. Vide his voc. et mox Bannum venarium. Cognitionem criminalem, seu ut est in Chart. Otton. III. Imp. ann. 985.
Capitis Bannum ob capitale factum
, semper a solo rege profectam esse, scribit Haltausius Glossar. col. 174. 1111. Jus provinc. Alem. cap. 74. § 2 : Qui Bannum non habet a rege, ille non potest aliquem condemnare nisi ad fustigationem (ze hute und ze hare). Carol. IV. Imperat. Chart. ann. 1358. in Schaten. Annal. Paderborn. vol. 2. pag. 341 :
Non potest in causis criminalibus, quæ capitis et membrorum plexionem exigunt exercere judicia, nisi jurisdictio hujusmodi a Romana Imperatoria potestate suscipiatur.
Injussu regis Bannum exercenti horrendam pœnam denuntiat Jus Feud. Alem. cap. 42. § 2. Charta Frider. I. Imper. ann. 1166. in Lunig. Spicil. Sec. Tom. 1. pag. 1859 :
Comes... Bannum et potestatem judicandi a manu Dom. Imperatoris accipiat.
Bannum Synodale, f. Jurisdictio temporalis per Synodos exercenda. Walthramus Episcop. Naumburgensis de Investitura Episcopor. Apud Ludewig. Reliq. MSS. vol. 12. pag. 440. ;
Postquam autem a Silvestro per Christianos Reges et Imperatores dotatæ, ditatæ, et exaltatæ sunt Ecclesiæ in fundis et aliis mobilibus, et jura civitatum in teloneis, monetis, villicis et scabinis, Comitatibus, Advocatiis, Synodalibus Bannis per Reges delegata sunt Episcopis, etc.
Vide infra Banniti.
P. Carpentier, 1766.
De promulgatione statutorum synodalium, vel de synodi convocatione malim intelligere. De synodi convocatione intelligit Haltausius Glossar. German. col. 1678. qui vertit Send-Bann.
Bannum Bestiarum, in Charta Henrici Imp. ann. 1008. apud Chapeavillum, in Statutis Arelat. MSS. art. 37. et Barthol. Fisenium in Hist. Leodiensi pag. 273. quem consule, si tanti est. Vide etiam infra, Feræ bannitæ in Fera, Apri femina.
P. Carpentier, 1766.
Bannum Venarium, Quo venatio interdicitur. Bulla Alex. PP. III. ann. 1179. in Chartul. Bosonis villæ :
Jus bannense... in pascuis et silvis, in aquarum decursibus,... excepto Banno venario, abbati et fratribus... concessit.
Vide Feræ bannitæ in Fera 3. Vide supra Bannum violatum et Specul. Saxon. lib. 1. art. 61. Haltaus. Glossar. German. col. 2113. voce Wildbann. Eichhorn. hist. Jur. Germ. § 199. et infra Foresta. Constit. Frider. I. Imp. ann. 1156. ap. Pertz. vol. 2. Leg. pag. 100 :
Cuncta etiam secularia judicia, bannum silvestrium et ferinarum, piscinæ et nemora in ducatu Austriæ, debent jure feodali a duce Austriæ dependere.
Bannum Viæ Regiæ, Jurisdictio quæ in viis majoribus, quas Regias vocant, [] ad dominum superiorem spectat, in Charta Adalberonis Episcopi Metensis apud Meurissium pag. 307. et 308.
Bannum Scabinatus. Speculum Saxonicum lib. 3. art. 29 :
Liber, seu idoneus, Scabinis Bannum sui scabinatus, id est, locum ubi natus est Scabino dignus, ostendere, aut suos progenitores quatuor nominare non oportet, nisi suo æquali in generatione duellum fuerit injungendum.
Vide Haltaus. Glossar. voce Handgemal, col. 805.
L. Henschel, 1840–1850.
Bannus urbalis, Territorium civitatis et jurisdictionem municipalem ipsam significat. German. Burgbann, Saxon. Weichbild. Chart. Otton. II. Imp. pro Monasterio Gandersh. ann. 980. apud Meibom. tom. 2. pag. 469 :
Urbalem Bannum, quem vulgariter Burchbann vocant, confirmamus. Et insuper Urbales Bannos, unum in Seburg alterum in Grene ; in jus præfatæ ecclesiæ et abbatissæ..... concessimus, ut præscriptorum locorum Bannos sub suo jure perpetim teneant, etc.
Imp. Rupert. in Confirm. Privil. civit. Colon. ann. 1401 :
Cum Banno Urbis et Bannileuca, quæ vulgariter Burchban et Banmile nuncupantur.
Adel. V. Bannileuca.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannum Obligare. Hist. Mediani Monast. pag. 289. in Excerptis e Johanne a Bayono de Abbatibus ejus Monast. :
Maherius autem certus de Sententia Bannum Bodonis cœnobii Duci Friderico fratri suo titulo pignoris Obligare simulavit, quod illo tempore ad jus pertinebat Episcopale.
L. Henschel, 1840–1850.
Bannum confirmationis. Judicis auctoritas pro firmanda traditione interposita. Chart. Henrici Archiep. Mogunt. ann. 1144. ap. Scheid. de Nobil. pag. 307 :
His itaque Banno confirmatis... Ekehardus una cum Abbate Heinrico et Dudone Advocato, ad legitimum placitum Herimanni comitis venit, et ut donationem suam ecclesiæ stabiliret, ut juris est, cunctis qui aderant audientibus, comitem rogavit. Accepto itaque Banno Confirmationis a comite Abbas, etc.
Judex enim qui dominium fundi legitime resignati transfert, novo domino pacem ac securitatem Banno i. e. interdicto interposito confirmat. Chart. Otton. I. Imp. ann. 961. in Lunig. Spicil. Eccles. Cont. III. pag. 107 :
Ut in tali Banno, talique justitia omnia protecta ac patrocinata..... S. Emmerammo permaneant.
Chart. Alberti March. Aquilonalis ann. 1156. in Thuringia sacra pag. 330 :
Verum quia donaciones ipse ut rate sint voluntatis mee pendent ad nutum, ita manum eciam consensus mei porrigo, et ut perpetuo stabiles et inconvulse permaneant Bannis eas regalibus astringo et decreti presentis astipulacione communio.
Chart. Comit. de Regenstein ann. 1256. in Becmanni Histor. Anhalt. tom. 1. pag. 550 :
Sub Banno regio cum sentenciis, ut moris est, dicte proprietati firmam pacem indigitans.
Charta ann. 1342. in Johannis Rer. Mogunt. vol. 2. pag. 278 :
Firmans et stabiliens per Bannum suum judicialem et pacem, ut moris est, eosdem dominos, Conr. et Wilh... ut nullus omnino hominum ex nunc et deinceps ab ipsa Magunt. ecclesia evincere valeat, etc.
Qui sub regis et imperatoris autoritate jus dicebant regali Banno traditiones firmabant ; plura vide apud Haltaus. Glossar. German. col. 1111. voce Kœnigsbann. Adde Jus Vratislav. ann. 1261. § 23. ap. Gaupp.
Bannalis, qui intra Bannum, seu districtum alicujus jurisdictionis, justitiæ, vel dominii commanet. Homines banni, in veteri Stylo Parlamenti Parisiensis. [] Cives qui sub banno sunt, apud Ivonem Carnot. Epist. 133. Charta Willelmi Comitis Luxemb. ann. 1083 :
Dominus autem hujus castri nullum gravamen eis inferat, nec de placitis, vel de hominibus eorum se intromittat, nullamque pretii existimationem a Bannalibus eorum exigat, nec homines eorum hospitando vastet. Si Bannalis eorum pacem fregerit, vel latrocinium fecerit, extraneus quoque si super Bannum eorum fugerit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannales Cruces. Vide Cruces Bannales.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannalem Facere est, uti conjicio, Rem alicujus Banno, jurisdictioni seu ditioni subjicere. Hist. Mediani monasterii pag. 269. in Excerptis e Joanne e Bayono de Abbatibus hujus Monasterii :
Duos quoque modios vini de redditu sylvæ eidem dedit cellæ. Rivulum Moherium eis Bannalem Fecit, in Mozella communem et æqualem piscationem secum concessit.
Bannum Leugæ, Bannileuca, Banleuca, Banleuga, Modus agri, cujus finibus loci, seu oppidi, vel Monasterii alicujus immunitas, vel Jurisdictio terminatur ; sic dictus, quod ut plurimum intra leucæ spatium, plus minus quaquaversus porrigatur. Bannum enim, ut supra annotatum, est jurisdictio seu districtus, intra quem jus ponendi Bannum protenditur. Banlieue, Gallis : vox frequens in plerisque Consuetudinibus Galliæ municipalibus. Siculus Flaccus de Condition. agrorum :
Compluribus locis certos dederunt fines, intra quos jurisdictionem habere debent.
Mox :
Fines lege dati.
Charta Caroli Simplicis Regis Franc. apud Baldricum lib. 1. Chronici Camerac. cap. 67 :
Et circum ista loca quantum unius Leucæ tetenderit spatium, neque Comes, neque ulla judiciaria potestas freda exercendi potestatem habeat.
Alia Willelmi I. Regis Angl. apud Seldenum ad Eadmerum :
Volo itaque et firmiter præcipio, quatenus Ecclesia illa, cum Leuga circumquaque adjacente, libera sit ab omni dominatione et oppressione Episcoporum. Leuga civitatis,
in Charta Communiæ Bituricensis ann. 1201. Leuca bannata, in Libertatibus MSS. villæ S. Desiderii in Campania. Locus refertur in voce Cloeria. Vita Balduini Lutzemb. Archiep. Trevir. lib. 2. cap. 4 :
Quam nundinarum libertatem Trevirenses saltem circumquaque proximam per Leucam, ut dicitur, eis Bannitam observare et defendere recusarunt. Bannum leugæ,
apud Ivonem Carnotens. Epist. 101. Gervasius Dorobern. ann. 1163 :
De Comite Clarensi homagium castelli de Tunebregge cum adjacenti Leuga petebat.
Monasticum Anglicanum tom. 1. pag. 316 :
Ecclesiam itaque suam de Bello... cum Leuga et omnibus maneriis suis vel possessionibus ad eam pertinentibus ab omni consuetudine terrenæ servitutis liberam et quietam in perpetuum esse constituit.
Adde pag. 313. col. 1. Vide Wichbild, et supra suo loco Banlauca.
Bannileuga. Charta Friderici Archiep. Colon. ann. 1128. apud Chapeavillum in Notis ad Ægidium Aureæ Vallis Monachum cap. 2 :
Ad hoc etiam accedit quod omnia privilegia, tam Bannileugæ, quam electionis Abbatum, etc.
Tabularium Vindocinense Thuani Charta 349. ann. 1080 :
Duxit eum Hildradus Prior in Auditorium, rogans illum, ut Vicarium suum venire faceret in curiam S. Trinitatis, sicut est consuetudo, ad recipiendam emendationem de duobus hominibus Monachorum qui Bannileugam suam infregerant, quia habebant de cunctis hominibus[] suis districtum, ut vulgo dicitur.
Charta Conradi II. pro Monasterio Stabulensi apud Miræum tom. 1. pag. 689. col. 1 :
Terminos Bannileugæ, sicut in antiquis privilegiis continentur, rata possessione confirmamus.
Banleuca. Vetus Charta de Ecclesia Ramesiensi :
Cui et fundum cum campis, nemoribus, aquis, paludibus copiosæ circumcinctum dedit,... Banleucam eam appellavit, cujus metæ et bundæ hæ sunt, etc.
Banleuca Lexoviensis, apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 761. Chartul. Divion. pag. 1 :
Infra Banleucam Divionis alter alteri recte secundum suam opinionem auxiliabitur.
P. Carpentier, 1766.
Banleugium, Modus agri, cujus finibus loci alicujus jurisdictio terminatur, Gall. Banlieu. Charta ann. 1265. ex Chartul. S. Petri Carnot :
Quod dictæ quadrigæ habebant liberum conductum seu transitum, cum solo conductu eorumdem abbatis et conventus, per totam civitatem et Banleugium Carnot.
Banlevia. In Tabulario Vindocin. Charta 105 :
Suo tempore nemo ausus fuerat infra Banleviam vinum vendere.
Banlieva, in Charta Philippi Augusti ann. 1185. apud Morinum cap. 5. Hist. Vastinens.
Banleva, apud Arnulfum Lexoviensem Ep. 3. ex iis, quæ habentur tom. 13. Spicilegii Acheriani.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banleya, in Promptuario Ecclesiæ Tricassinæ Camusati fol. 178. verso, ex Charta Manassis Episcopi :
Notum facimus... quod de contentione habita inter nos et capitulum nostrum, scilicet de archidiaconatu Ecclesiæ Trecensis, de potestate interdicendi Ecclesias, in quibus in Banleya Trecensi stationes habet Ecclesia nostra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bauleuca. Edictum Philippi Augusti ann. 1207. tom. 2. Ordinat. Reg. Franc. pag. 412 :
Concedimus insuper quod ipsi (Rotomagenses) habeant Communiam et Banleucam suam ad metas quas Richardus quondam Rex Angliæ eis concessit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bauliva, Charta ejusdem Philippi apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1103 :
De Duellis quæ judicantur in curia Thesaurarii, si pugnaturos Baulivam exire contigerit pro duello faciendo, et pax inde facta fuerit, Comes inde habebit septem solidos et dimidium de præsenti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banliva, in Charta Ludovici VII. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 16. n. 9 :
Regratarii non emant victualia infra Banlivam, ut vendant Aureliis.
Et n. 10.
Pps (i. e. Præpositus) et forestarii non capiant quadrigas infra Banlivam
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannale Dominium, simili, ut videtur, notione. Hist. Mediani monasterii pag. 325. in Charta ann. 1258 :
Possidente nostro monasterio una cum Ecclesia in Hohenburg et viris nobilibus G. et E. dominis de Landesperc et B. milite dicto Oberenkirchen dominium Bannale, quod vulgariter dicitur Banwardum in inferiori Ehenheim, ex quo dominio nobis proportionaliter tertia pars manipulorum, qui percipi consueverant, ratione dicti dominii debebantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannalis Leuca, in Actis SS. Aprilis tom. 1. pag. 438.
Banleuga, pro mulcta quæ imponi solet iis qui infra Banleugam delictum aliquod perpetrant. Vetus Charta apud Beslium in Hist. Comit. Pictav. :
Si homo sanctæ Crucis... eventu hominem occiderit aut vulneraverit, si in castello, sive foris castellum, in toto meo honore Bannum non reddat, neque Banleugam, [] neque aliquam aliam consuetudinem, nisi solummodo S. Cruci et ejus Abbati.
Tabularium Vindocinense fol. 209. in Charta Gaufredi de Pruliaco Comitis Vindocin. ann. 1097 :
Quod si homines Monasterii S. Trinitatis in burgo Monachorum, et in terris ipsorum, et infra Banleugam se verberarent, vel sibi invicem aliquid forfacerent Banleugam Comiti emendarent.
Goffridus Vindocin. lib. 2. Epist. 16 :
Ejus castello et castelli Banleugæ divinum Officium abstulistis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banlia, Eadem notione, in Charta an. circiter 984. inter Instrum. tomi 2. novæ Gall. Christ. col. 46 :
Concedimus igitur habere eos omnes consuetudines omnium satisfactionum hominum omnium ibidem morantium, v. g. si quislibet fecerit homicidium, adulterium, furtum... omnem emendationem forisfacti et Banliam habebunt manachi ibidem Deo et B. Martino servientes, atque omnia vadimonia legum.
Quæ omnia iis competunt, quos dicimus habere Haute, moyenne et basse justice, id est, quorum potestas in subditos et delinquentes plena est et integra. Vide Barlia.
Bannilocus, Idem quod Banleuca, in Chartis Philippi Alsatii et Balduini Comitum Flandriæ ann. 1183. et 1202. apud Miræum in Donat. Belgic. lib. 2. cap. 60. et 78. Qua voce redditur vernacula Banlieu, qua passim utuntur eadem notione Stylus Leodiensis cap. 18. 23. 26. 28. Consuetudo Cameracensis tit. 5. art. 2. tit. 25. art. 3. 4. 7. Valentianensis art. 8. 31. 33. 34. 40. 59. 65. 66. 69. 73. et Namurcensis art. 28. 86.
L. Henschel, 1840–1850.
Bannitum Miliare, Idem quod Banleuca. Constit. Frider. II. Imp. ann. 1232. ap. Schilter. in Glossar. pag. 81 : Item in civitatibus nostris novis Bannitum Miliare deponatur. Adel. Est apud Pertz. vol. leg. 2. pag. 291. lin. 44. ibid. pag. 282 : lin. 30. De hoc districtu circa urbes, in quo artes urbanas exercere nemini licuit, vide Eichhorn. Histor. Jur. German. § 312. not. i. Mittermaier. Princip. Jur. German. § 140. not. 4.
Bannaria, Districtus, jurisdictio. Exstat Charta ann. 1133. in Tabul. Abbat. Bonævallis, qua Ursio de Mellaio confirmat omnia placita totius Bannariæ Bonævallis et aliarum villarum circumjacentium, etc. Infra :
Concessi itaque ut omnia totius Bannariæ placita in Bonavalle fiant, nec alibi nisi in Bonavalle de quacunque submonitione pulsatus aliquo modo respondeat, excepta deductione belli vel ferri calidi, si forte emerserint : quæ duo tantum cum adjudicata fuerint in Bonavalle, inde Mellaicum ducentur, et in Mellaico illa tantum duo in mea curia finientur.
Vide hanc vocem suo loco.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Banneria, Eadem notione. Instrum. ann. 1390. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 32 :
Nobilis Humbertus de Boczosello.... vendidit.... Guillelmo Episcopo Gratianopol... quidquid juris... habebat et habere poterat... in parochiis de Murianeta... sive essent Banneriæ, banna majora, minuta sive mediocria, et aliæ servitutes.
Banniri Judicium dicitur in Wichbild Magdeburgensi art. 16. § 1. et 3. cum illud peragitur. German. Hegen. Vide Grimmii Antiq. Juris pag. 851. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bannitum Judicium, Congregatum judicium, apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 484 :
Notum facimus universis quod Petrus Polonus noster concivis, coram nobis in Bannito judicio presencialiter constitutus... curiam suam in platea quæ Czichenergasse dicitur situatam, eo jure quod ipse eam possidebat... Nicolao [] de Aureomonte Abbati Monasterii S. Bernhardi in Grissow necnon totius Conventus universitati ibidem dedit.
Banniti, in Speculo Saxonico lib. 1. art. 2. § 2. 3. 4. art. 3. § 2. dicuntur liberi homines, qui jura sua ac lites disceptant in Episcoporum Synodis, et in Comitum Judiciis.
Libertas, inquit illius auctor, est etiam tripertita, quorum primi Episcoporum Synodum quærere solent, et hi Banniti dicuntur
. Et mox :
Simili modo et sæcularia judicia quærere solent, scilicet Banniti Comitum, etc.
Art. 6. § 3. agitur de eorum testimoniis, et lib. 3. art. 18. Judex non nisi in legitimo loco judiciali sub imperii banno de Bannitorum criminibus cognoscere potest, lib. 1. art. 59. § 1. Adde art. 63. § 1. art. 67. § 3. lib. 2. art. 3. § 2. art. 12. § 1. 4. et lib. 3. art. 45. § 73. ubi de Bannitorum prærogativa. Banniti, id est, digni scabinatu, lib. 2. art. 12. § 1. Banniti seu scabini, lib. 3. art. 26. § 2. Banniti seu loco scabinali idonei, 45. § 3. Textus German. Specul. Saxon. habet lib. 1. artic. 2 :
Scepenbare lüde, die der biscope senet süken sollen....
§ 2.
Tu geliker wies solen se wertlik gerichte süken. De scepenen des greven ding over achtein weken under koniges Banne
. Forte banniti, quia banno i. e. jurisdictione, erant præditi. Adel. Quia neque judices, neque partes erant nisi in judiciis sub Banno Regis institutis. De his vide Eichhorn. Histor. Jur. Germ. 337. et Gauppii Miscellan. Jur. Germ. cap. 4. Dicuntur etiam Synodales homines.
Bannitorium, Locus causarum, alias Auditorium, in Breviloquo.