Gallorum lingua Barones, vel Varones, dici servos militum, qui utique stultissimi sunt, servos videlicet stultorum. Sed et Tullius lib. 2. de Finib. de Divinat. lib. 2. num. 70. lib. 5. ad Attic. Epist. 11. et lib. 9. Epist. famil. ult. Baronem pro stolido usurpat, ubi non desunt, qui varonem legendum censent, uti apud Lucilium, qui ita rupices et rusticos vocat. Apud Cæsarem lib. 1. de Bello Alexandrino cap. 9. Baronis vocem occurrere quidam putant, licet MSS. Codices fere omnes Berones habeant. Legitur etiam apud Tertullianum ex emendatione Pithœi lib. de Anima cap. 6 :
Quid autem facient tot ac tantæ animæ rupicum et Baronum, quibus alimenta sapientiæ desunt ;alias Barbarorum. Ubi quod hac voce significatum voluerit, haud obscurum est. Nec scio an feliciori conjectura alii Barones, pro Breones, apud Senatorem lib. 1. Epist. 11. restituant, tametsi posterioris hujus vocabuli significatus perinde incertus sit.
Je les deslongerai bien de la où ilz sont avec leur Baron de pere et leur putain de mere.Vide Murator. Antiq. Ital. vol. 2. col. 1150.
Mercenarii,Ab Isidoro hausit Papias :inquit,sunt qui serviunt accepta mercede, iidem et Barones Græco nomine, quod sint fortes in laboribus : Βαρύς enim dicitur gravis, quod sit fortis.
Barones Græce dicti, quod sint fortes in laboribus, i. mercenarii.Et Ebrardus Bethuniensis in Græcismo cap. 8 :
Et cap. 9. ubi vocis Baro notiones omnes enucleat :Est bares fortis, Baroque monstrat idem.
Joannes de Garlandia in Synonymis :A gravitate Baro fertur, quod monstrat imagoEjus ; nam Græce Bares id quod grave signat.Ac proceres vere dicas sic a probitate,Sunt proceres procul a carie virtute cluentes ;Ut plures firmant, vireant quod pluribus est vir,Dicitur, ut credo, magis a virtute virendo.
Denique Glossæ MSS. :Baro, baronis, gravis aut authenticus est vir.
Baro Gr. Lat. vir fortis, unde Barones.Vide Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol. 3. col. 153.
Ubinam est Cæsaris corpus præclarum, ubi apparatus deliciarum, ubi multitudo dominorum, ubi caterva Baronum, ubi acies militum ?Et Serm. 68. ad eosdem :
Dic ubi Imperatores et Reges, ubi Principes aut Barones, ubi aurum et argentum ac ornamenta eorum ?Hæc recentioris cujusdam impostoris, non Augustini, verba sunt. Quibus in locis Barones ii forte fuerint, qui in obsequiis Principum versabantur, ita ut numerosum eorum ac nobilem famulatum indicare voluerit Augustinus. Quemadmodum autem famulos, homines vulgo etiam appellabant, ita Franci ac cæteri Boreales populi, postquam Galliam invasere, vel Italiam, Barones quosvis viros nominarunt. Ita enim in eorum Legibus
Baro, ἀνήρ.Lex Sal. tit. 33. § 1 :
Si quis Baroni viam obstaverit, aut eum impinxerit 600. den. qui faciunt sol. 15. culpabilis judicetur.Lex Ripuar. tit 58. § 12 :
Si quis hominem regium tabularium, tam Baronem quam feminam, de mundeburde Ecclesiæ abstulerit, etc.Lex Aleman. tit. 76 :
Si quis mortaudit Barum vel feminam, etc.Tit. 95 :
Si Barus fuerit qui feminam percusserit.Ita etiam Lex Longob. lib. 1. tit. 9. § 3 :
Si quis homicidium perpetraverit in Barone, libero vel servo, vel ancilla, etc.Rothar. 14. ubi Glossa innuere videtur virgulam post barone tollendam esse. Et tit 13. Rothar. 17. :
Si quis ex Baronibus nostris ad nos venire voluerit, securus veniat ;id est hominibus. Vide V. Cl. Steph. Baluzium in Notis ad Capitul. pag. 999. 1000. Annal. Sangall. Baluzii ap. Pertz. vol. Scriptor. 1. pag. 63 :
Anno 805. perrexit domnus Karolus in Saxonia ad Holdistede et multis Barones et mulieres inde adduxit.Sed et etiamnum Hispani Varones, quosvis viros seu homines vocant. Vetus Poema de Alexandro, apud Bivarium :
Entendio Alexandro luego las volentades,Dixoles : ya Varones quiero, que me oyades.
Ponit Stephanus Chautardus, quod quando Bertrandus venit ad ipsum, in loco ubi fuit rixa, ipse dixit, Barones, illam erbam collegistis in eo, quod est domini episcopi, et non asporlabitis eam.Qua acceptione, Baron dixerunt nostri, de viris etiam supremæ dignitatis potiorisque ordinis. Pactum matrim. inter Hugon. ducem Burg. et Beatricem sororem Theobaldi Navar. reg. et comit. Camp. ann. 1258 in Chartul. Camp. ex Cam. Comput. Paris. ubi prædictus Theobaldus inscribitur noble Baron par la grace de Dieu roi de Navarre, conte de Champagne et de Brie palatin, etc. Charta ann. 1263. ibid. fol. 209. col. 1 :
Nos Guiz, par la grace de Dieu evesques de Langres, faisons savoir à touz cels, qui verront ces présentes Lettres, que nos avons faite tele compaignie antre nous et honorable Baron Thiebaut, par la grace de Dieu roi de Navarre.Alia Guil. episc. Metens. ann. 1267. ibid. fol. 218. v° :
Faisons savoir... que de toutes querelles... antre noble Barron Ferri duc de Lorraigne et margis et nos, etc.Ch. Margar. Tornod. comit. ann. 1292. in Chartul. Pontiniac. pag. 166 :
Pour raison d'une composition eu et faite entre nous et lidiz religieux, ou non de leur église, par très noble Baron Robert duc de Bourgoigne, nostre chier oncle ; etc.Quæ latine sic reddentur ibid. pag. 169 :
Per nobilem virum Robertum, etc.
Itemque ego illa ancilla tua, domine et jugalis meus ille, in hoc testamentum promptissima voluntate scribere atque perpetua conservatione rogavi, ut si tu domne et jugalis meus mihi superstes fueris, etc.Philippus cap. 63 :
Se feme appele qui ait Baron, li apiax est de nule valeur, sans l'autorité de son Baron ne se pot mettre en tel cas en cort por appeler.Assisiæ Hierosolymitanæ MSS. cap. 74 :
Feme qui ait Baron, ne peut faire apeau dou murtre, que par l'ottroi de son Baron.Cap. 98 :
Se l'on appelle aucune chose feme qui aura Baron, et il la veut deffendre, il la peut deffendre de son cors ; et se il ne la veut deffendre, elle s'en peut deffendre par un autre Champion, etc.MS. :
Ita apud Littletonem Sect. 14. 15. 291. et alios passim. In Chron. Flandriæ vernaculo cap. 3. 8. 16. 28. 48. 69. 85. 113. etc. Vide Glossarium Saxonicum Somneri in Beorn.L'emperere à sa fille vient,Le senescal par le main tient :Fille, dit-il, soiés haitié,Et courtoise, et bien affaitié,Que vostre Baron vos amain,Je le vous doins en vostre main.
Statutum est etiam quod quilibet Baro, vel alius tenens de Rege, etc.Constit. Sicul. lib. 1. tit. 44 :
Per Comites, Barones, et eos qui a nobis tantum feuda in capite tenent, non qui Comitibus et Baronibus aliis teneantur, etc.Matthæus Paris ann. 1110 :
Si quis Baronum meorum, Comitum, vel aliorum qui de me tenent, mortuus fuerit.Matth. Westmonast. ann. 1244. pag. 317 :
Fecit notificari per totam Angliam, ut Baro quisque terram tenens a Rege in capite, haberet prompta regali præcepto omnia servitia militaria, quæ ei debebantur, tam Episcopi et Abbates, quam laici Barones.Charta Guillelmi Ducis Aquitaniæ in Tabulario Vindocinensi Ch. 83 :
Tunc Barones mei, qui me juvare debuissent, a fidelitate mea recedentes mihi graviter nocere cœperunt, etc.Ex obsequii scilicet ratione, ac feudorum natura. Vide Beslium in Comitib. Pictav. pag. 516. 561. Guillelmus Guiart, dans la Branche aux Royaux lignages :
Cum ergo nobiles qui Regum servitio ascripti sunt, cæteris nobilibus præmineant, indeMil deux cens goissante trois ansSans plus d'incarnation querreFist venir li Rois d'EngleterreDes fiefs qui à luy appartindrentTous les Barons qui terres tindrent.
Ea etiam quæ in Sparnaco de Episcopalibus Capitulis cum inlustribus viris et sapientibus Baronibus vestris observanda delegistis.Hincmarus Epist.. 1. cap. 6 :
Nam si illi boni Barones post mortem Pipini cum duobus fratribus sic sano consilio egerunt, ut pax inter fratres Reges, et inter regni primores ac populum esset.Ubi Barones et primores iidem sunt : quomodo Farones Burgundiæ appellat non uno loco Fredegarius Scholasticus regni istius proceres, siquidem iidem sunt cum Baronibus, quod censent viri eruditi. Aimoin. lib. 5. epist. 4 :
Episcopos, abbates quoque, plures etiam optimates et Barones sui regni gregarios fecit.Hinc marchio Montisferrati Baro Italiæ nuncupatur ab Ottone Frising. lib. 2. cap. 12. Magnates istos Bers, vulgo nostri appellant ; eos vero qui et natalium prærogativa, prædiis ac possessionibus et vassallorum numero alios præcellebant, Hauts Bers, ut est apud Villharduinum n. 23. 51. id est, altos et majoris dignitatis Barones. Guillelmus Guiart ann. 1214 :
:Fust Prince, un Ber, ou Eschancon.
Amauris point li gentis et li Ber.
Or eurent ils affection et devotion d'aller en pélérinage au Baron saint Jacques.Fabul. tom. 2. pag. 182 :
Dame, dist il, et je me veuA Dieu et au Baron saint Leu,Et s'irai au Baron saint Jacques.
Nous parlerons premierement icy ausdites Baronesses dont y a en France, en Bretaigne, et autre part, qui passeront en honneur et puissance moult de Comtesses est-il, quoy-que le nom de Baron ne soit si haut que de Comte. Mais moult est la puissance grande des aucuns Barons, à la cause de leurs Terres, et Seigneurie, et la Noblesse y est, dont leurs femmes tiennent moult grand estat.Talis fuit Codiciacensis Dominus.
Barones omnes, qui Pares Castelli vocantur.Vide Duchesnium in Hist. Monmorenciaca pag. 39. 40. et in voce Pares.
Hoc libenter confirmaverunt... et alii Barones eorum.
Rici homines, qui scilicet pluralitate vassallorum decorantur, cum quibus in exercitum pergunt, cum a Rege evocantur. Quo sensu etiam Franci Barones appellant, qui vexilla in præliis educunt, et cum, vassallis suis, præeuntibus iisdem vexillis in præliis pro Rege pugnant, uti pluribus docuimus in Dissertat. 9. ad Joinvillam pag. 190. 191. Exstat Charta Caroli Pulcri Regis Franciæ et Navarræ, qua Alphonsum de Hispania Baronem et Ricum hominem Navarræ creat : et ut Baronis et Rici hominis statum manutenere possit, eidem de gratia speciali 60. militias in regno suo Navarræ concedit, modo consueto tenendas et possidendas. Varones majores, in Testamento Ranimiri Regis Aragonum æræ 1099. apud Martinezium lib. 2. cap. 38. Gasse vetus Poëta, de Theobaldo I. Comite Carnotensi :
Alio loco :Thibaut fut né de France un des plus haus Barons,Moult avoit par la terre chasteaux et fors maisons.
Moult i ot riches hom, grant fu la Baronie.
Unus ex Baronibus Edwardi Regis, Tostius nomine. Barones Regis Franciæ,apud Westmonast. ann. 1140. Idem. ann. 1264 :
Fulco filius Warini Baro Regis occisorum in numerofuit.
Comites vel Barones non amerciabantur nisi per Pares suos, et secundum modum delicti, et hoc per Barones de Scacario, vel coram ipso Rege.Horum prærogativam et auctoritatem sic prædicat Niger liber Scacarii parte 1. cap. 4 :
IllicEx quibus conficitur Barones Scacarii desumptos ex Curia, hoc est, majori nobilitate, delectosque arbitrio Principis ; uti factitatum constat in Gallia, in Parlamentis, in quibus non considebant omnes qui nude a Rege pendebant, sed ex iis delecti, tam ex Baronibus quam ex Clero, seu ex Prælatis, qui ratione Regalium Regi nude erant obnoxii. Qui autem primitus ad nutum Barones Scacarii erant, ii postmodum facti sunt perpetui, et ascripti eidem Curiæ, quod sub Henrico III. vel Edwardo I. factitatum putat Spelmannus. Atque ii titulum hunc honorificum non diutius retinent, nisi quandiu in suo officio permanent. Unde autem Barones Scacarii dici cœperint, ita scribit Fleta lib. 2. cap. 26 :(in Scacario)residet Capitalis Domini Regis justitia, primus post Regem in Regno ratione fori : et majores quique de Regno qui familiarius Regiis secretis assistunt : ut quod fuerit sub tantorum præsentia constitutum, vel terminatum, inviolabili jure subsistat. Verum quidam ex officio, quidam ex sola jussione Principis resident. Ex officio principaliter residet, immo præsidet primus in Regno, Capitalis scilicet Justitia. Huic autem assident, ex sola Jussione Principis, momentanea scilicet et mobili auctoritate, quidam qui majores et discretiores videntur in Regno, sive de Clero sint, sive de Curia ; assident inquam, ad dicenda jura, et dubia determinanda, quæ frequenter ex incidentibus quæ stionibus oriuntur. Non enim in ratiociniis, sed in multiplicibus judiciis excellens Scacarii scientia consistit.
Justitiarii ibidemScribit Matthæus Paris ann. 1244. pag. 433. statuisse eumdem Henricum Regem,(in Scacario)commorantes Barones esse dicimus, eo quod suis locis Barones sedere solebant, dum Comes Nortfolciæ et Marescallus Angliæ locum habuit in sedili, tanquam Capitalis Justitiarius Regis Angliæ, Rege in Regno suo non existente, cujus locum occupat hodie Thesaurarius, sed officium tamen occupare non potest. In lineaque ejus sedet Cancellarius de Scacario, juxta quem Barones, de quibus intuitu provectioris ætatis venerabilior esse videtur, propter quod sub ejus testimonio fieri debent brevia, etc.
ut duo Justitiarii eligerentur in Banco, et duo ibidem Barones in Scacario constituerentur. Vide Matth. Westmon. pag. 385. 408. 429. Nicolaum Trivettum ann. 1264. Will. Thorn. pag. 1957. 2006. Cowellum, etc. Capitalium vero Baronum Scacarii catalogum contexuit Henricus Spelmannus, ex quo cuivis haurire licet.
Item vrai est qu'en ce Royaume, ainsi que on dit communément, a 4. Baronies notables et principales du Royaume, lesquelles sont Coucy, Craon, Sully, et Beaujeu. Item qu'entre les autres la Baronnie de Coucy qui est composée de trois Chastellenies, Coucy, la Fere, et Marle, est une des plus anciennes et des plus notables Baronnies de ce Royaume.Le Grand Coutumier de France pag. 182. Edit. 1598. lib. 2. cap. 27. de Saisine en fief habet :
Nota qu'au Royaume de France ne souloit avoir que trois Baronies ; c'est à sçavoir Bourbon, Coucy, et Beaujeu.Deinde addit :
Montpeiller est Baronie, et fût par acquisition qu'elle vint au Roy.Denique adjungit :
Et veulent dire aucuns, que tout homme qui a haulte justice et ressort, se peut nommer Baron.Quod hic de Borbonio dicitur, intelligendum est, quamdiu ad Archembaldi familiam pertinuit : et antequam Robertus S. Ludovici filius ea donaretur Baronia : de qua consulere potes Tillium in suo Recueil des Rois de France pag. 153. Montmorenciaci Dominos, Primos Franciæ Barones vocitatos, pluribus probat Duchesnius lib. 1. Hist. hujus Familiæ cap. 5. Hinc factum est ut Joannes le Coq quæst. 214. initio scripserit unicam fuisse in Gallia Baroniam, nempe Montmorenciacam.
- 1. Delphinus in Alvernia.
- 2. Guido de Donna Petra.
- 3. Guillelmus de Belli Joco.
- 4. Iterus de Tociaco.
- 5. Archembaldus de Soliaco.
- 6. Odo de Dolis.
- 7. Dominus Castri Radulphi.
- 8. Dominus Montis Falconis.
- 9. Dominus Virsonis.
- 10. Dominus S. Aniani.
- 11. Dominus Exoldunensis.
- 12. Vicecomes S. Susannæ.
- 13. Guillelmus de Rupibus.
- 14. Robertus de Perenaio.
- 15. Jubellus de Meduana.
- 16. Amalricus de Credone.
- 17. Guido de Laval.
- 18. Vicecomes Thoarcensis.
- 19. Guillelmus de Malleon.
- 20. Gaufredus de Lezignen.
- 21. Gaufredus de Castro Eraudi.
- 22. Dominus Castelli.
- 23. Dominus Montis fortis Amalrici.
- 24. Dominus Montis Morenciaci.
- 25. Dominus de Rupe.
- 26. Dominus Livriati et Novi Mercati.
- 27. Dominus Nigellæ.
- 28. Dominus Cociaci.
- 29. Dominus S. Walerici.
- 30. Dominus Piquiniensis.
- 31. Petrus Ambianensis.
- 32. Rogerus de Roseto.
- 33. Advocatus Betunæ.
- 34. Buticularius Silvanect.
- 35. Balduinus de Albing.
- 36. Aymardus de Pict.
- 37. Bernardus de Anduisia.
- 38. Vicecomes Turenæ.
- 39. Guillelm. de Montepessul.
- 40. Fulco Paganellus Constab. Norm.
- 41. Radulphus Tesson.
- 42. Dominus de Orbec, et Longevil.
- 43. Dominus Oliaci.
- 44. Vicecomes Castriduni.
- 45. Vicecomes Lemovic.
- 46. Vicecomes Broc.
- 47. Archembaldus de Combort.
- 48. Nevilon de Vantador.
- 49. Gaufridus Martians.
- 50. Renaudus de Pontibus.
- 51. Gifardus de Diderone.
- 52. Gaufredus de Ranco.
- 53. Gaufredus de Tonaio.
- 54. Haymericus de Rocaforte.
- 55. Guillermus Mainguot.
- 56. Guillermus de Mauscio.
- 57. Vicecomes de Cona.
- 58. Pontius de Mirabel.
- 59. Dominus de Altoforti.
- 3. Guichardus de Bellojoco.
- 9. Dominus Virsonii.
- 14. Robertus de Petronaio.
- 16. Mauricius de Creone.
- 21. Vicecomes castri Eraut.
- 30. Vicedominus Pinquingniaci.
- 35. Balduinus de Albiniaco.
- 40. Fulco Paganellus distinguitur a Constabulario Normanniæ.
- 43. Dominus Osiaci.
- 49. Galfredus Marciaus.
- 51. Gifardus de Didonne.
- 52. Galfredus de Rancore.
- 53. Galfredus de Tanaio.
- 55. Guillelmus Mencot.
- 56. Guillelmus de Manseio.
- 59. Dominus de Altoforti desideratur in Reg. laudato.
Concesserunt ante Barones Ramesiensis Ecclesiæ... quidquid fecerunt in Capitulo apud Ramsey.Ita ibi non semel. Constitut. Siculæ lib. 3. tit. 22 :
Post mortem Baronis, vel Militis qui a Comite vel Barone alio Baroniam aliquam vel feudum tenuerit, etc.Gervasius Dorobernensis ann. 1183 :
Protestatum est etiam... quod Electus Rofensis ante consecrationem suam homagium D. Cantuariensi Archiepiscopo debeat facere statim post electionem suam super Baronia quam tenet de eo.Charta Willelmi Talemontensis castri Domini :
Et convocans omnes Barones meos, quos de diversis regionibus adduxeram, quosque in honore meo placitaveram, etc.Infra, Optimates dicuntur.
Audivit quod dominus Barralis dixit :..... Barones, ego præcipio vobis tanquam baillonos terræ meæ, quod si aliquis homo impediret vel faceret contrastum Artiguæ in herbis, etc.De Baronibus in Germania vide Waitzii Indic. ad Pert. Leg. vol. 2. Eichh. Histor. Jur. Germ. § 445. Hullmanni Hist. Ordin. etc.
Quod per hundredum colligerentur, et sigillis Baronum Comitatus sigillarentur, etc.Leges Henrici I. cap. 30 :
Regis judices sunt Barones Comitatus, qui liberas in eis terras habent, per quos debent causæ singulorum alterna prosecutione tractari.Hinc brevia Regia. ad ejusmodi Barones perinde ac ad Justitiarios et Vicecomites diriguntur.
Talliantur cives Londinenses, quos Barones consuevimus appellare, quasi servi ultimæ conditionis.Matth. Paris eodem anno, de iisdem :
Quos propter civitatis dignitatem et civium antiquam libertatem Barones consuevimus appellare.Ann. 1258 :
Londinum destinati convocarunt totius civitatis cives, quos Barones vocant.Charta Henrici III. de Libertatib. London. :
Barones civitatis London eligant sibi singulis annis de seipsis Majorem.Eorum istud erat privilegium ut de nulla re responderent extra civitatem, præterquam de tenutis et contractibus forinsecis, ut auctor est Bracton. lib. 5. Tr. 5. cap. 14. Atque inde forte Baroniarum nomen datum domibus quas Barones Londinenses incolebant, in Placito ann. 14. Edw. 1. apud Spelmannum : nec scio etiam an eadem de causa Heroes Londonienses dicantur apud Ingulphum pag. 877. Id Porro privilegium magnarum civitatum et villarum exemptarum Burgensibus adscribit etiam auctor Fletæ lib. 2. cap. 54. § 8. lib. 6. cap. 37. § 15. quarum perinde incolæ Baronum titulo gaudebant. Nam Eboraci, Cestriæ, Warvici, Fevershami, et aliarum civitatum regiis privilegiis insignium cives, eadem Baronum appellatione donatos observat Spelmannus.
Quod si infra urbemVide Thomasserium Consuet. Bituric. part. 1. cap. 46. pag. 63. et Loisellum Tract. des Seigneuries cap. 7. num. 44. Scribit præterea Henr. Lebretus in Histor. Montalbanensi pag. 225. Consules, ejusdem urbis Barones se inscribere.(Bituricensem)aliquid forifecerint, pro laude Baronum ipsius civitatis emendabunt.
Nam primarii urbis, quos nunc Barones, tunc capitaneos appellabant.
Iste quoque Joannes fuit primus Rex Angliæ, qui unquam dotavit 5. portus Angliæ de libertatibus et consuetudinibus, quas usque ad moderna tempora clamant tenere pro sequela navigii, ad quod eodem tempore se perpetuo Regi Joanni obligaverunt, et hæredes suos invenire, quando et quo tempore guerræ Rex habeat necessitatem de eis, videlicet 5. portus antedicti rationaliter præmuniti, quoties Rex mandaverit eis, octoginta naves defensabiles propriis suis expensis per 40. dies, et capient deinceps stipendia a Rege ; et hæc fuit causa principalis hujus dotationis propter magnam necessitatem quam habuit de navigio ad passagium suum in Normanniam, quam illo tempore perdidit, ut ante dictum est, causa cujus dotationis adhuc clamant liberiores esse præ cæteris partibus omnibus Regni Angliæ.
Vide Auctorem Fletæ lib. 1. cap. 22. § 8.Hastingus debet invenire 21. naves, in qualibet navi 21. homines, cum sarcone qui dicitur, ad quem pertinent tanquam membra unus vicus in Seford, Peveneselle, Hedneye, Wincheleye, Rye, Hamme, Wekesborne, Crenethe, et Forthclype.
Romene debet invenire 5. naves in qualibet navi 24. homines, cum sarcone, ut supra. Ad quem pertinent Bromhelle, Lyde, Of marstone, Dengemares, et vicus Romenhale.
Hethe debet invenires 5. naves, in qualibet navi 21. homines, cum sarcone, ut supra. Ad quem pertinet Westmethe.
Dovoria debet invenire 21. naves, in qualibet navi 21. homines, cum sarcone, ut supra. Ad quem pertinet Folkstan, Feversham, Mergate.
Sandwicus debet invenire 5. naves in qualibet navi 21. homines, cum sarcone, ut supra. Ad quem pertinet Fordwicus, Recolver, Serre et Dale.
Summa navium 57. hominum in eisdem 1188. Summa sarconum in eisdem 57.
Servitium quod Barones quinque portuum præscriptorum recognoscunt facere ad submonitionem Regis per annum, si contigerit per 15. dies ad custum eorum proprium : ita quod primus dies computatur a die quo velæ navium erexerunt, usque partes ad quas tendere debent, vel ulterius, quando Rex voluerit ad custum ejus.
Inter quosF. idem quod Barensis.(regnicolas)quidam Barolanus præcipue nomine Gezolinus de Marra, cujus progenitores de montibus Amalfiæ traxerunt originem, ad tractatus rerum domesticarum regalium familiaris admittitur.
Capitur Comes Lancastriæ, Barones, et Baronetti Commilitones ejus, et Milites 95.Walsinghamus eod. ann :
Capti sunt et in custodia detenti Barones et Baronetti 22. Milites 68. etc.Statutum Ricard. II. ann. 5 :
Soit il Erchevesque, Evesque, Abbé, Prior, Duc, Counte, Baron, Baronet, Chivaler de Countée, Cittizien de Citté, etc.Ita apud Henricum Knyghton. ann. 1296. At Spelmannus in Rotulis Parlamentariis MSS. iis locis, ubi Baronettos habent libri impressi, Banneretos scribi et ex MSS. restituendum monet. Sed vix cum illo censuerim Baronnettos, Barones seu magnates esse qui de aliis quam de Rege, terras suas tenent. Ut ut sit, constat ann. 1611. Jacobum Magnæ Britanniæ Regem novum Baronettorum Ordinem creasse, quem inter Barones Regni et Equestres classes constituit, diplomate quod descripsit Spelmannus. Hi jus non habent sedendi inter Proceres in superiori Camera Parlamenti, sed tantum in inferiori.
Uxor Baronis, vel virago, scilicet Baronis habens animum.Jo. de Janua, et Glossar. MS. Montis S. Eligii Atrebat. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 313. col. 2. A. in Ordinatione Humberti II. super numero et ordine mensarum :
Item volumus et ordinamus quod dominæ de Anton. et Dominæ Burguæ et aliis Baronissis in hospitio cum domina Dalphina pro se solum comedentibus serviatur singulis diebus, tam in prandio, quam in cœna, per omnia sicut de Baronibus, etc.
Archiepiscopi et Episcopi... habent possessiones suas de domino Rege, sicut Baroniam, et inde respondent ministris et Justitiis Regis.Constit. Siculæ lib. 1. tit. 39. § 2 :
De Comitatibus, videlicet Baroniis, civitatibus castris et magnis feudis, quæ in quaternionibus doanæ nostræ Baronum inveniuntur inscripta.Adde tit. 41. lib. 3. tit. 4. Baroniæ vero a castro quod intra illius fines constructum est, nomen assumunt, ut est in Constit. Sicul. lib. 3. tit. 14. § 1.
Qui a marchié, Chastellerie ou paage, et lige estage, il tient en Baronie, etc.Hominium Joannis Avennensis Comitis Hannoniensis præstitum Philippo Pulcro ann. 1290. mense Sept. :
Et sciendum est quod prædictam terram tenebimus ab eodem et successoribus suis in Baronia, et eidem faciemus servitium cum quinque Militibus pro eadem, sicut alii Barones dicti Regni.Charta ejusdem Regis pro Ludovico fratre :
Teneremur eidem fratri nostro assidere in terra cum nobilitate et Baronia 15. millia librarum parvorum Turonensium annui reditus,.... quæ omnia sibi in Comitatu et Baronia assignamus et assidemus.In alia Joannis Regis ann. 1342. dicitur Comes Rociacensis tenere
à une foy et hommage et en Baronnie les terres de Blazon, de Chimelier, et de Mirebeau en Anjou.
Tenebunt in feodum ligium a dicto Duce, et ejus hæredibus in Baronia et Comitatu ad unum feodum et unum homagium... dictos Baroniam et Comitatum Cabilonensem,... ita tamen quod in prædictis quæ dicto Duci remanent, dicti Comes et Comitissa, et eorum hæredes nihil juris et Baroniæ vel dominii de cætero poterunt reclamare.Testamentum Hugonis Ducis Burgund. ann. 1272. ibid. pag. 78 :
Civitatem Cabilonensem cum pertinentiis.... Baroniam Comitatus Cabilonensis, etc.
Dominus Robertus Bertran tenet feudum a domino rege per Baroniam ; et debet domino regi servicium suum, scilicet quinque militum.Et fol. 197 :
Henricus de Bellafago tenet feudum suum a domino rege per Baroniam, scilicet per servicium duorum militum.
feodis et tertia parte unius feodi Militis, quolibet feodo computato ad 20. libratas, quæ faciunt in toto 400. marcas, in Modo tenendi Parliamentum, cap. de Laïcis ; uti
Comitatus 20. feodis unius Militis, quolibet perinde feodo computato ad 20. libratas, quæ faciunt 400. libratas in toto.Apud Normannos videtur constitisse servitio quinque Militum. Regestum Philippi Aug. Herouvallianum fol. 167 :
Ricardus de Harcourt tenet honorem S. Salvatoris de Domino Rege per servitium 4. Militum : sed debebat quinque, quando Baronia erat integra.Fol. seq. :
Guillelmus de Hommet Constabularius Normanniæ tenet de domino Rege honorem de Hommeto per servitium 5. Militum, et habet in eadem Baronia 22. feoda Militum ad servitium suum proprium, etc.
Baronia ad Episcopatum pertinente privari meruit multo tempore.Idem ann. 1253. pag. 352 :
Conventus tam de Baronia, quam de possessionibus Ecclesiæ, etc.Pag. 275. de Electo Dunelmensi :
Susceptus a Rege, homagium ei de Baronia perficiens, etc.Adde pag. 430. Matthæus Paris ann. 1240 :
Rex precibus amicabilibus mitigatus D. Episcopo Cestrensi Rogero.... Baroniam suam in pace benigne restituit.Item ann. 1257 :
Ut Episcopi et Abbates decimam suam darent de baronis suis plenarie.Articuli Episcoporum Angliæ in Addit. ad eumdem Paris pag. 131 :
Distringuntur Episcopi per Baronias suas, etc.Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 280 :
Dicunt quod dictus Abbas et prædecessores sui nunquam tenuerunt in Baronia, sed per servitium unius Militis, et tenuerunt Abbatiam illam de domino Rege in Capite.Adde pag. 299. Ea vero Regalia non unica, sed pluribus Baroniis constabant : tot enim erant Baroniæ, quot majora prædia. Thomas Stubbs in Episcopis Eboracensibus :
Rex iratus tres Baronias Archiepiscopatui Eboracensi ex antiquo collatas, et eidem annexas.... seisiri fecit.Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 210 :
Pro Abbate Baroniam unam, et pro singulis Monachis qui cum Abbate contra dictum Regem processerant, singula feoda Militum arripuit.Chart. Frider. II. Imper. ann. 1215. apud Pertz. vol. Leg. 2. pag. 226 :
Omne jus quod habemus in civitate Sorana cum rocca Sorelle, etc..... in Baronias sacrosancte Romane ecclesie,.... imperpetuum concedimus et donamus.
Sedes illa Archiepiscopalis, in qua nunc Pontificalis honoris consecrationem recepistis,.... plenissimam habet jurisdictionem, quam vos Baroniam vocatis, tam infra terminos Imperii, quam Regni Francorum.Regestum Parlamenti B. continens Aresta ann. 1282. S. Martini fol. 63 :
Cum Episcopus Constanticus nobis conquestus fuisset, quod cum in villa sua de S. Laudo, quam tenet a nobis per Baroniam, tempore mortis prædecessoris qui essent pilloricum, scala et pala, quæ consumptæ sunt, etc.Et fol. 79. fit mentio Baroniæ et jurisdictionis Episcopi Dolensis, et Baroniæ Archiepiscopi Remensis ; in 1. Regesto fol. 146. Baroniæ Episcopi Belvacensis, et in Charta Ludovici Reg. mens. Decemb. 1233. in Charta ann. 1307. Baroniæ Ecclesiæ Lugdunensis ; in Regesto Chartophylacii Regii 17. Baroniæ et temporalitatis episcopatus Lingonensis, etc. Ratione igitur harum Baroniarum, Barones interdum Episcopi appellantur. Appendix ad Gregorii Tur. Histor :
Burgundiæ Barones, tam Episcopi, quam cæteri Leudes, etc.Nam non modo propter regalia, ut alii Barones, servitiis omnibus feudalibus obnoxii erant, sed etiam in Comitiis publicis seu Parlamentis sedere iis jus erat, cujus apud nostros usus infinita prostant exempla apud Tillium et alios. In Anglia vero Episcopos in Parlamentis publicis, eo nomine locum et sedem habere constat. Concilium Clarendoniæ habitum ann. 1164. art. 11. apud Gervasium Dorobern. :
Archiepiscopi, Episcopi, et universæ personæ regni, qui de Rege tenent in capite, habent possessiones suas de Rege, sicut Baroniam, et inde respondent Justitiariis et ministris Regis : et sequuntur et faciunt omnes rectitudines et consuetudines regias, et sicut cæteri debent interesse judiciis Curiæ Regis cum Baronibus, quousque perveniatur in judicio ad diminutionem membrorum vel mortem.
Dictus episcopusIta et Abbas S. Michaelis in periculo maris Baro dicitur, in Scacar. apud Cadom. ann. 1234. ex Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 27. r°. col. 2.(Catalaunensis)cum sit Baro et par Franciæ, et homo ligius domini Regis. etc.
Més voirs est qu'il ne doit pas estre contraint au vendre, s'il ne li plaist, més l'escange soffisant ne pot il refuser.
Bers si a toutes justices en sa terre, ne li Rois ne puet mettre ban en la terre au Baron sans son assentement.Et cap. seq. dicitur Baro habere justitiam murtri, raptus, et incisionis, seu mulieris gravidæ vulneratæ :
Bers si a en sa terre murtre et rat et encis.Et cap. 4. quod inscribitur, des cas de haute justice de Baronie, hi casus recensentur, traison, rat, arson, murtre, encis, et tous crimes où il i a peril de perdre vie ou membre, la ou l'en fesoit bataille. Id est, proditio, raptus, incendium, murtrum, incisio, et crimina omnia in quibus mors aut membrorum mutilatio indicuntur, et quorum probatio per duellum decernitur.
Baronnie ne part mie entre freres se leur pere ne leur a fait partie, més li ainznez doit faire avenant bienfet au puisné, et si doit les filles marier.Charta Willelmi Comitis Forcalquerii ann. 1211 :
Fuitque arbitrium CuriæPetrus de Vineis lib. 6. Ep. 25. de Concessione castri :(Regis Franciæ)ad usus et consuetudines Franciæ hactenus approbatas : tale scilicet quod non audierant neque viderant, quod Baronia aliqua esset divisa pro hærede femina, in qua hæres masculus haberetur : sed hæres femina maritagium accipiebat a patre vel matre sua, vel fratribus suis, etc.
Quod castrum ipsum a nobis et hæredibus nostris in Capitaniam teneat, et immedietate a nostra curia recognoscat : vivens jure Francorum, in eo videlicet, quod major natu exclusis minoribus fratribus et cohæredibus in castro ipso succedat.Inquisitio facta anno circiter 1340. quam post Menagium integram exhibet V. Cl. tom. 1. Glossarii pag. 143. et seqq. :
Car li usage de Toraine et d'Anjou et del Maine sont tel que nule Baronie ne se démembre, ains revient tout temps à l'ainzné à tenir et à exploiter par raison d'ainzneesse, et ainsi par toutes les terres et par toutes les appartenances de cestes trois Baillies: quod pluribus exemplis in eadem charta relatis comprobatur. Atque hinc est etiam quod Ingelranus Codiciacensis dominus, ut refert Guillelmus de Nangiaco in Vita S. Ludovici, coram rege respondere coactus fuerit licet
petens per Pares Franciæ si posset, secundum consuetudinem Baroniæ judicari,.... quod nimirum terram in Baronia non tenebat, quia terra de Bovis, et de Gorneyo, quæ a terra de Couciaco per fraternitatis partitionem decisa fuerat, illud dominium Baroniæ importabat.His consona habent Consuetudines nostræ municipales a nobis laudatæ ad eadem Stabilimenta S. Ludovici. Vide Curia Baronum.
Item judicatum fuit tres aut quatuor barones sufficere ad judicandum de placito ipsius abbatis(S. Michaelis)qui Baro est.
Attornatus non potest fieri per litteras, nisi magnus Baro hoc faciat de voluntate regis, et per litteras ipsius regis.
Dominus Oliverius Paganelli miles petebat septem homines liberos et quittos de foagio ; ratione cujusdam terræ, quam habuit a rege Angliæ, super quo exhibebat cartam : baillivo dicente e contrario, quod tres debet habere tantummodo, cum non sit Baro. Audita carta sua et confessione sua, quod non tenebat tanquam baro ; determinatum est quod non habebit septem homines liberos de foagio, sed tres tantummodo.
Quam terram debent assignare ad pretium factum rationabiliter, quantum valere potest ad Baronem, non ad assisiam terræ.
idem Johannes et hæredes masculi de corpore suo exeuntes statum Baronis obtineant, ac Domini de Beauchampe, et Barones de Kidesminster nuncupentur.
Postulationibus Cleri, et assensu Baroniæ, toti regno pacem constituimus.Infra :
In pacem istam juraverunt Dux Burgundiæ,.... et reliqua Baronia quæ aderat.Henricus de Knyghton :
Et obsederunt Athelstanum cum Baronia sua in civitate. Vacce,Vetus Poëta Gallicus :
Jo. Villaneus lib. 6. cap. 37 :Moult i ot riches hom, grant fu la Baronnie.
Con tutta la Baronia di Francia.lib. 7. cap. 21 :
Il Re Carlo con tutta sua Baronia entro in Fiorenza.Cap. 26 :
Col fiore di sua Baronia.
Illustris Rex et totum Francorum Baronagium.Adde pag. 605. 634. Matth. Westmonaster. ann. 1238 :
Rex Henricus sine consilio Baronagii sui maritum Richardum de Clare, etc.Walsinghamus in Edw. I :
Hoc anno Rex de consilio Baronagii Walliam intravit.Apud Johannem Villaneum lib. 7. cap. 10. Baronnaggio, idem sonat ac Baronis dignitas.
Dominus Rex de consilio Barnagii sui, etc.Ann. 1244 :
Supposuit se dispositioni et censuræ Regum Francorum et Anglorum, ac Barnagii regnorum eorumdem.Adde pag. 501. 445. 659. et Guil. Prinneum in Libertatib. Angl. tom. 2. pag. 618. . MS :
MS :Mont fu grant le Barnage que Rou out amené.
Le Roman de Guillaume au Court-nez MS :Li jors approche, et li Barnage vint,Haute est la feste que l'Empereur tint.
Guillelmus Guiart. MS. ann. 1179 :De l'ost de France amenray tel Barnage.
Alibi :Fist assembler tout son Barnage.
Et anno 1248 :A grant ost et à grant BarnageLa refu par lui le veageDe S. Jaques si aquités,Qu'il i prist cent et sis cités.
Sed et sæpe vox Barnage, pro nobilitate generis et natalium usurpatur. Le Roman de Garin :Le Roi monte et tout son Barnage,Et se rengent és sablonieres.
Le Lucidaire MS :Moult fu pruz et Chevalier gentil,De haut Barnage, et de moult riche pris.
Interdum pro ipsa animi magnitudine. Vetus Poëta MS :S'a grant joie, et ses grans Barnages,Verra-on tourner à hontage.
Ita ber pro generosus, magnanimus. :Que conquis ot li Ber par son Barnage grant.
Infra :Sor le chancel monta Hunaut le Ber.
Le Roman de Florimon MS :Hé Hunaut sire, franc Chevalier et Ber.
Vide supra Barnagium 1.Florimons fu gentis et Ber.
Omnes ut ei concedamus coram nobis et consiliariis nostris vetustatem suæ stirpis, et similiter Baronatus sui originem ab antecessoribus suis probare.
Deus omnipotens nobis donet, ut vestram fidelitatem et vestrum adjutorium, quæ semper contra nos cum omni Barnatu demonstrastis, vobis sic merere possimus, sicut antecessores nostri vestris antecessoribus in bene meruerunt, etc.Ubi vir magnus Sirmondus ad Capitul. pag. 43. Barnatum hoc loco interpretatur fidem et observantiam, quæ Barones et Regis vassallos in primis decet. Sed vix est ut assentiar, cum potius videantur, cum omnibus Baronibus, hæc verba sonare : nam ita Barné usurparunt nostri. Philippus Mouskes ex Bibl. Regia :
Vetus Poëma MS. de Vulpe Rege coronato :Cilderis fut lues couronnés,Car loet la tout li Barnés.
MS :Par son maintiens, dont li renonsEstoit ja par tout si alés,Que meismes tout li BarnésPrisent del tout si sa maniere.
MS :Le sert li Cuens o molt riche Barné.
Alibi :Et commanda à son riche Barné ;Communément fussent trestuit armé.
Rursum :Nul le regarde de France li Barné.
Lors si irai à mon riche Barné.
Ad honorem autem et exaltationem ipsius monasteriiAlia Yvonis episc. ann. 1114. ex Tabul. episc. Carnot. :(Tironensis)ipsum regia nostra munificentia omnibus, tam aliis castellanicis quam Baronicalibus insigniis, juribus et prærogativis in perpetuum dotamus et insignimus.
Ipsi monachi Tironenses.... acquisitum sive dono, sive emptione, vel alias, in manu mortua libere in perpetuum teneant et possideant a.... dominio et superioritate, tam castellanicis, Baronitalibus, quam aliis quibusvis... liberum et quittum.
Damus autem universis Vicecapitaneis, Locatenentibus, Baronibus, Baronulis, Dominis, Nobilibus, Militibus, Magistris, Marinariis, Hominibus ad arma, etc.Et pag. 364 :
Baronum, Baronulorum, Dominorum, etc.Similiter infra pluribus in locis.