« Cantores » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 106a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTORES
CANTORES, in Ecclesia iidem, qui Psalmistæ. Amalarius lib. 3. de Eccl. Offic. cap. 5 :
Septem gradus sunt ordinatorum, octavus Cantorum, nonus et decimus Auditorum utriusque sexus.Vide Psalmistæ.
◊ Primitus autem et nascente Ecclesia, in singulis ædibus
sacris non erant psalmodiæ, quia reditus adhuc assignati non erant, quibus possent ali
singula canentium collegia. Ideo Romæ Schola Cantorum instituta fuit, quæ urbi
communis erat, et ad stationes, processiones, singulasque diebus earumdem festis Ecclesias
urbis conveniebat, ibique sacra officia et Missarum solennia, Pontifice vel Presbytero
celebrante, decantabat. Hæc Schola communibus sumptibus victitabat, habebatque magnæ in
urbe dignitatis et existimationis Præfectum, qui Primicerius, interdum Prior
Scholæ Cantorum vocabatur, cujus opera selecti juvenes in cantu, lectione sacrorum
librorum, et optimis moribus instituebantur. Hujus Scholæ initium Hilario PP. adscribere
videtur Anastasius, his verbis :
Hic Constituit in urbe MinistralesAt Joannes Diaconus a S. Gregorio M. eam primum institutam diserte scribit in ejus Vita lib. 2. cap. 6 :(id est, Clericos)qui circumirent constitutas stationes.
Deinde in domum Domini, more sapientissimi Salomonis propter musicæ conjunctionem dulcedinis, antiphonarium centonem, Cantorum studiosissimus, nimis utiliter compilavit : Scholam quoque Cantorum, quæ hactenus eisdem institutionibus in S. Romana Ecclesia modulatur, constituit, eique cum nonnullis prædiis duo habitacula.... fabricavit.Abrogavit quippe usum, qui tum invaluerat, quo ipsi divini altaris ministri et Diaconi Cantorum vices explebant, unde fiebat plerumque, ut in iis, quorum vita probari deberet, modulatio vocis tantum spectaretur. Vide Concil. Roman. ann. 595. Scholam vero Cantorum ex orphanotrophiis fuisse suppletam docemur ex Diurno Romano cap. 7. tit. 19. Vide Gloss. med. Græcit. in Ὄρφανος.
◊ Exhinc in alias Ecclesias derivatæ Scholæ Cantorum. Ledradus
Archiepisc. Lugdun. in Epist. ad Carolum M. :
Per quam, Deo juvante, et mercede vestra annuente, in Lugdunensi Ecclesia est ordo psallendi instauratus, ut juxta vires nostras (secundum ritum sacri Palatii) omni ex parte agi videatur, quidquid ad divinum persolvendum officium ordo exposcit. Nam habeo Scholas Cantorum, ex quibus plerique ita sunt eruditi, ut alios etiam erudire possint.De ejusmodi Cantorum Scholis, ita Domnizo lib. 1. de Vita Mathildis cap. 2 :
Vide Regulam Canonicorum in Concilio Aquisgranensi cap. 137. Willigisi Relatio ann. 976. ap. Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 357 :Post hæc excelsum studuit sibi fingere templum,Divinasque Scholas, canerent quæ dulciter HorasNocte die Christo.
Nullus invito magistro ad correptionem scolarium manum extendat, nisi Cantor, dum cantum hesternum recitant, eos corripiat.Vide Præcentor.
Cantor, qui Scholæ Cantorum præest in Ecclesia, et, ut aiunt, aliis Cantoribus Cantum
imponit :
Qui chorum regit, ut est in Charta ann. 1254. apud Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 460. Leges Alfonsinæ part. 1. tit. 6. l. 5 :
Chantre, tanto quiere dezir como Cantor : y pertenece a su oficio de començar los responsos, y los hymnos, y los otros cantos, que se oujere de cantar : tam bien en las processiones, que se hizieren en el coro, como en las processiones, que se fieren fuera del coro : y el deve mandar a quien lea, o cante, las cosas que fueren de leer, o cantar, e a el deven obedecer los Acolitos, y los Lectores, y los Psalmistas.Honorius Augustod. lib. 1. cap. 6 :
Cantores, qui choros regunt, sunt Apostoli, qui Ecclesias laudes Dei instruxerunt.Idem cap. 74. Cantores ait capita pileolis operuisse, et præ manibus baculos gestasse :
Cantor, qui Cantum inchoat, est tubicina, qui signum ad pugnam dat.... Cantores capita pileolis tegunt, baculos vel tabulas manibus gerunt, quia præliantes caput galeis tegunt, armis bellicis se protegunt.De aliis Cantorum vestibus agit Amalarius lib. 3. de Eccl. Offic. cap. 4. Continuator Aimoini lib. 5. cap. 54 :
Matthæus Præcentor Senonensis, et Albertus Cantor Parisiensis chorum tenuerunt, Cantum in processione imposuerunt.Eckehardus Minimus de Vita Notkeri Balbuli cap. 16. de Chunrado Imp. :
Apud Maguntiam civitatem S. Galli Monacho scholas inibi regente, et procurante etiam Cantoris officium, ut solitum est, in medio choro imponens crebro coronatus et infulatus, adornatusque pretiosissimis indumentis.Vide Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 339. Statut. antiq. Eccles. Francoford. ap. Würdtwein. Subsid. Diplomat. vol. 1. pag. 68. Statut. Eccles. Pinguensis ibid. vol. 2. pag. 341. et 359. Constitut. Eccles. Sverinens. ap. Westphal. Monum. Cimbr. vol. 2. col. 1972. Latomi Histor. Episcop. Megapol. ibid. vol. 4. col. 592.
◊ Observandum porro Romæ ædem fuisse, quæ Schola
Cantorum appellabatur. Guillelmus Bibliothecarius in Stephano VI :
Et in Schola Cantorum, quæ pridem Orphanotrophium vocabatur, Heptateuchum unum obtulit.Vide Jo. Diacon. in Vita Gregor. M. lib. 2. cap. 6.
Cantor, Officium monasticum, de quo Lanfrancus in Decret. pro Ordine S. Benedicti cap.
5 :
Quicunque lecturus aut cantaturus est aliquid in Monasterio, si necesse habet, ab eo, priusquam incipiat, debet auscultare, etc.Adde librum Usuum Ord. Cisterciensis cap. 115. Narrat. de S. Martino Tornac. in Acher. Spicil. tom. 12. pag. 396.
Cantor Scholarum, in Tabulario Conchensis Abbat. Ch. 516.
Cantoratus, Dignitas Cantoris in Ecclesia, apud Guibertum lib. 1. de Vita sua cap. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cantoria, Eadem notione, in Charta anni 1237. inter Instrum. Hist. Meld.
tom. 2. pag. 140. Litteris Philippi V. Fr. Regis ann. 1319. quibus Officium novum, quod
Cantoriam, inquit, volumus appellari, instituit in S. Capella Paris. quam
Cantoriam confert Ægidio de Condeto ejusdem Ecclesiæ Canonico. Occurrit præterea
in Probationibus Hist. Comitatus Ebroic. pag. 10. Bulla Pauli III. PP. tom. 1. Maceriarum
Insulæ Barbaræ pag. 261. Concil. Hispan. tom. 4. pag. 384. Statut. antiq. Eccl. Francoford. ap. Würdtwein. Subsid.
Diplom. tom. 1. pag. 3. Chart. ann. 1323. ibid. tom. 6. pag. 142. Alia c. ann. 1230.
ibid. tom. 10. pag. 8. Vide Cantaria. etc.L. , 1840–1850.
Cantoriæ baculus, in Willigisi Relatione ann. 976. ap. Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 354. Vide
Baculi Cantorum in Baculus.Cantorissa, apud Nic. Trivettum ann. 1237. eadem, quæ Cantrix, de qua voce infra.
Cantrix, Quæ cantum imponit, et cantatricibus præest in Monasteriis Sanctimonialium.
Petrus Abelardus pag. 155 :
Cantrix toti choro providebit et divina disponet officia, et de doctrina cantandi vel legendi magisterium habebit, et de eis, quæ ad scribendum pertinent vel dictandum, etc.Vide Vitam B. Margaretæ Hungaricæ cap. 64. et Revelat. S. Gertrudis lib. 1. cap. 4. lib. 5. cap. 6.
Cantores, Ministelli, joculatores, quos Provinciales nostri Cantadours vulgo vocant.
Galfridus Monemuthensis lib. 1. cap. 22 :
Hic omnes Cantores, quos præcedens ætas habuerat, et in modulis, et in omnibus musicis instrumentis excedebat, ita ut deus joculatorum videretur.Vide Cantilena, Ministelli, Joculator in Joculari.