« »
 
[]« 1 baculus pastoralis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 515c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BACULUS1
1. BACULUS Pastoralis. Pedum, Cambuta Episcoporum et Abbatum. Carolus Calv. ad Nicolaum PP. de causa Ebonis :
Omnesque Suffragnei, qui eo absente ordinandi fuerant, annulos et Baculos, et suæ confirmationis scripta, more Gallicarum Ecclesiarum, ab eo (Archiepiscopo) acceperunt.
Gervasius Dorobernensis ann. 1183 :
Protestatum est etiam... quod Baculus Pastoralis Episcopi Rofensis defuncti non in occulto ; sed manifeste Cantuariam statim debeat afferri sepulto Episcopo, et in Cantuariensi Ecclesia reservari, donec novus Electus consecretur, et eodem Baculo instituatur.
Baculus Episcopalis, apud Lambert. Schaffnab. ann. 1071. Petr. Damian. lib. 2. Epist. 2 :
Nunquam certe vidisse me memini Pontificales Baculos tam continuo radiantis metalli nitore contectos, sicut erant, qui ab Esculano atque Tranensi gestabantur Episcopis... nec eis profuit, quod Pontifices lignei auratis usi sunt baculis, dum Sacerdotii meritum non nitor efficiat vestium, sed spiritualium norma virtutum.
Vita S. Burchardi Episcopi Wirtziburgensis cap. 1 :
De tanti viri humilitate scribere quippiam omnino superfluum fuerit, cum necdum nomen et officium Episcopale valuisset pompaticum, nisi quod ipsa quæ in loco sepulturæ ejus servatur virga sambucea, semper nobis ad memoriam reducit humilitatis ejus exempla. Unde constat, quanto pretiosior sit coram illo, qui humilia respicit, et alta a longe cognoscit, pastor Burchardus cum sua pastorali virga modernis pastoribus, qui pascentes semetipsos, vix in ipsis Baculis suis aliqua carent pompa.
Hinc apud nostros vulgati versus, qui a Coquillio in Hist. Nivernensi habentur :
Au temps passé du siecle d'or,
Crosse de bois, Evesque d'or.
Maintenant changent les loix,
Crosse d'or, Evesque de bois.
Vide Concil. Tribur. ann. 895. cap. 18. et Stephanum Tornac. Epist. 233. 234.
Formam baculorum pastoralium sic describit Hugo a S. Victore in Speculo Eccles. cap. 6 :
Baculus Pastoralis rectitudine sui rectum regimen significat : quod autem una pars curva est, et altera acuta, monstrat præesse subjectis, et debellare superbos. Unde dictum est :
Curva trahit mites, pars pungit acuta rebelles.
Et iterum :
Curva trahit, quos recta regit, pars ultima pungit.
Et item :
Attrahe per curvum, medio rege, punge per imum.
Virga emendationis index
, apud W. Malmesbur. lib. 1. de Gest. Pontif. Liber 1. Mirac. S. Dionysii cap. 3 :
Videt introire senem Clericum, Pontificalibus vestibus exornatum, ferentemque in manu Baculum a capite arcuatum, in imo reflexum, qualibus antiquiores Pontifices usos fuisse ad Memorias eorum suspensi declarant.
Silvester Giraldus in Topogr. Hiberniæ cap. 33 :
Baculos Sanctorum in superiore parte recurvos, auro, argento vel ære contectos.... in magna reverentia habere.... solent Hiberni.
Vide Honorium August. in Gemma animæ lib. 1. cap. 217. 218. 219. Durandum lib. 3. Ration. cap. 15. et Haëftenum lib. 3. Disquisit. Monast. Disquisit. 5.
Græci perinde βαϰτηρίαν pro pedo Patriarchali usurparunt. Synodus VIII. [] act. 7. ubi de exauctoratione Photii :
Ἄρατε, εἴπε, τὴν βαϰτηρίαν ἐϰ χειρὸς αὐτοῦ, σημεῖον γάρ ἐστιν ἀξίας ποιμαντιϰῆς, ἧς αὐτὸς ἀνάξιος, etc.
Adde Pachimerem lib. 2. cap. 15.
Baculo pastorali non utitur Pontifex Romanus, tum propter historiam, tum etiam propter mysticam rationem,
inquit Innocentius III. PP. in Actis ejusdem pag. 64. et lib. 1. Decret. cap. de Sacros. unct. § fin.
pro eo quod B. Petrus Apostolus baculum suum misit Euchario primo Episcopo Trevirensi, quem una cum Valerio et Materno ad prædicandum Evangelium genti Theutonicæ destinavit : cui successit in Episcopatu Maternus, qui per baculum sancti Petri de morte fuerat suscitatus. Quem baculum usque hodie cum magna veneratione Treverensis servat Ecclesia,
ait idem Pontifex. lib. 1. Myster. Missæ cap. 62. Ferulam tamen ei adscribunt Scriptores. Vide Ferula.
Baculos Pastorales habere Abbates, iisque investiri solitos, palam est. Ordericus Vital. lib. 8 :
Per Baculum Pastoralem, ut eo tempore moris erat, Cœnobii curam... commisit.
At in libro Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 1. secus esse in eo Monasterio dicitur :
Sciendum quoque est, quod nostra consuetudo Abbatibus nostris Baculum nullo modo concedit.
Mox :
Nec aliqua eum persona præter Priorem claustri post benedictionem Episcopi in sede sua ponere debet, maxime cum Baculo careat ; unde nec ad eum pertinet Concilia sive Curias Regum vel Principum frequentare.
P. Carpentier, 1766.
Charta Fulconis comit. in Hist. S. Nicolai Andegav. pag. 49 :
Baculum justitiæ et misericordiæ, qui crocia dicitur, in manu Natalis S. Nicolai abbatis, pro confirmatione doni, pono.
P. Carpentier, 1766.
Sed et nonnumquam baculum abbates auctoritatis suæ insigne, ut reges sceptrum ab altari sumebant. Fundat. monast. Segus. ann. 1029. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 343 :
Et ita constitutum a nobis sit, ut unus ex monachis ejusdem monasterii ponat Baculum super idem altare ipsius basilicæ principale ; qui electus est, illud accipiat, etc.
Chartul. Molism. :
Dux Theodoricus... locum Castenensem... cupiens pio affectu amplificare terrenis simul et spiritalibus incrementis, præsente et favente Tullensium pontifice Pibone et clero ejus, impetravit a supradicto abbate (Roberto Molism.) dari sibi tot monachos, qui secundum possibilitatem loci ordinem tenerent, et inter eos unum, qui ceteris pastor et abbas ordinaretur. Statutum est etiam ab eisdem, ut electus Baculum pastoralem in eodem loco S. Petri ab altari, nemine dante, reciperet.
P. Carpentier, 1766.
Baculos abbatissis quoque fuisse concessos, et quidem ante complura sæcula discimus ex Charta ann. 915. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 525 :
Nos omnes congregatio ancillarum Dei ex ipso monasterio pari consensu et bona voluntas ordinum adque elegimus nobis, et præesse abbatissa Atruilda... Itaque regulam et Ferulam de manibus nostris in manum tuam, quæ supra Atruilda, dedimus adque tradimus.
Eadem habentur in Ch. ann. 960. ibid. col. 535. Vide Ferula 3.
Baculi et annuli controversia, inter Regnum et Sacerdotium, seu de investituris Ecclesiarum, apud Will. Tyrium lib. 12. cap. 25.
Baculus Choralis, quem defert Abbas in Choro, seu cambuta, in Vitis Abbatum S. Albani pag. 92. et tom. 2. [] Concilior. Angliæ, de modo constituendi Abbatis exempti, sub ann. 1235. cap. ult.
Baculi Pœnitentium, quibus, inquit Honorius Augustod. lib. 3. cap. 77. eorum peregrinatio innuitur ; quia se a regno Dei alienant : unde cum Ecclesiæ reconciliabantur, eos deponebant. Ordo Romanus :
Cum Sacerdos susceperit pœnitentem, si Laïcus est, dimisso Baculo, quisquis vero ille est, sive Laïcus, seu Monachus suppliciter se inclinet ante Sacerdotem.
Baculi Cantorum, quos ii in Ecclesia deferebant. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 24 :
Ex legis præcepto Baculos manibus tenebant, qui Paschalem agnum edentes ad patriam tendebant. Secundum hunc morem Cantores in officio Missæ Baculos tenere noscuntur, dum verus Paschalis agnus benedicitur.
Adde cap. 74. Hinc forte manavit, ut Cantores et Præcentores in Ecclesiis, dum sacrum peragitur officium, baculos argenteos teneant.
Cum Baculis ædem sacram ingredi Sacerdotes, cum ad sacras Liturgias celebrandas accederent, sanxit Zacharias. Micrologus cap. 2 :
Zacharias vir Apostolicus... constituit, ut Sacerdotes ad celebranda Missarum solennia cum Baculo intrarent, nec velato capite altari astarent.
Sed eos deponebant, dum Evangelium recitabatur. Ordo quippe Romanus ait, cum Evangelium a Diacono in Missa recitatur,
Baculos omnium deponi de manibus, et in ipsa hora neque coronam, neque aliud operimentum super capita eorum haberi.
Amalarius lib. 3. de Eccles. Offic. cap. 18. de Lectione Evangelii :
Usque ad istud officium Baculis sustentabamur, modo ut oportet servos ante dominum stare, humiliter stamus, deponentes Baculos e manibus.
Adde ejusdem Eclogas de Officio Missæ. Hildebertus Cenoman. de celebratione Missæ, ubi de Evangelio :
Inde sinistrorsum Domini sacra verba leguntur,
  Plebs Baculos ponit, stat, retegitque caput.
Infra :
Ut sis attentus, patiens, erectus in hostem,
  Et caput et Baculus, et status ipse docent.
Quippe caput retegens attente audire moneris ;
  Parcere, cum baculum projicis, instrueris.
Adde veterem Exposit. Missæ, Honorium Augustod. lib. 1. cap. 34. Hugonem a S. Victore in Spec. Eccl. cap. 7. etc. Neque tamen usquequaque id semper obtinuisse observare est ex Chrodegango in Regula Canonicorum Metensium cap. 7 :
Illud in timore curavimus, secundum quod Romana Ecclesia tenet, et nostra Synodus judicavit, ut Clerus noster in Ecclesia, quando ad opus divinum adsistit, nisi infirmitate cogente, Baculos in Ecclesia manibus non teneant.
Baculi Episcopales frangebantur in eorum degradationibus. Chronicon Novaliciense lib. 6. de Abbate exauctorato :
Detestabilem Sarabaitam cepit, Baculum fregit, atque superbum de sede deposuit.
Vita sancti Theodardi Episcopi Narbonens. apud Catellum :
Truncatis in conspectu omnium, ac penitus scissis Episcopalibus indumentis, Baculisque eorum super eorum capita confractis,... ab omni Clericatus honore dejecti sunt.
Henricus Huntindon. lib. 6. pag. 365 :
Leo PP. tenuit Synodum apud Verzolei, ubi Wulf Episcopus Dorsestriæ interfuit, et pæne fractus est Baculus ejus Episcopalis, nisi [] majus pretium dedisset : nesciebat enim officium suum, sicut Episcopum deceret.
Florentius Wigorn. pag. 656 :
Plurimos Abbates Baculis privatos deposuit de sedibus.
Vide Degradatio.
Baculus Fractus. Bracton. lib. 3. Tract. 2. cap. 33. § 1. de Utlagatis et felonibus :
Qui sic convicti secum portant judicium, sicut finaliter condemnati nullum habent appellum versus aliquem fidelem nec infidelem : quia omnino frangitur eorum Baculus.
Adde Fletam lib. 1. cap. 38. § 16.
Baculus Jesu, summæ apud Hibernos venerationis, per quem vulgari opinione sanctus Patricius venenosos ab insula vermes ejecit. Vide Silvestrum Giraldum in Topog. Hibern. dist. 3. cap. 34. et lib. 2. de Hibern. expugn. cap. 18.
Baculi Regii in signum salvæ gardiæ appositi, in Aresto Parlam. Paris. 2. Jan. ann. 1321. et in Præcepto Philippi V. Franc. Regis tom. 1. Ordinat. Regum Franc. pag. 670. et seq. Vide Brandones.
P. Carpentier, 1766.
Baculorum erectio et appositio, supremi dominii et jurisdictionis, vel protectionis et tutelæ symbolum fuit. Charta ann. 1333. ex Bibl. reg. :
Invenit quendam Baculum sive pal, signis regio et dicti dom. archiepiscopi signatum.
Pactum inter Aymer. de Narbona et abbat. de Quadraginta ann. 1317. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 433 :
Item quod pro dicta compulsione dictus abbas et sui, per se seu gentes suas, possit.... Baculos, signatos signi dicti dom. abbatis et ejus monasterii, appendere liminibus hostiorum prædictorum.
Stat. Massil. lib. 1. cap. 33 :
Statuimus quod Baculi, signati signo communis Massiliæ, teneantur in curiis Massiliæ, et quod quilibet cui a suo adversario vel alio ostensus fuerit Baculus ille, statim incontinenti teneatur venire ad curiam.
Adde Statuta Avenion. ann. 1243. cap. 28. Lit. salvægardiæ ann. 1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 447 :
In signum ejusdem (salvægardiæ) pennuncellos seu Baculos nostros regios in locis, domibus et bonis eorum communibus apponi faciant, ne aliquis possit se de ignorancia excusare.
Vide Pennones et Vexillum.
Baculus Præposituræ, Præpositi officium et ejusdem officii emolumentum. Charta ann. 1320. in Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 404 :
Sequitur valor et æstimatio terræ de Charniaco.... Item Baculus præposituræ et emendæ xxv. lib. Turon.... Item alta justitia dictæ villæ, bassa justitia in Baculo præposituræ superius computata, xj. lib. viij. sol. vij. den. cum obolo.
P. Carpentier, 1766.
Baculus Confratriæ, Vexillum, in quo patronus piæ alicujus societatis depictus est, vel fustis quo illius imago defertur. Lit. remiss. ann. 1353. in Reg. 81. Chartoph. reg. ch. 857 :
In die festivitatis SS. Sacramenti Charlotus Berengarii et Johanninus le Page in villa Paris. quia festivitas Baculi parrochiæ SS. Sacramenti celebratur, tripudiare iverunt.
Vide Mercur. Franc. mensis Aug. ann. 1733. pag. 1770. et infra Baderius 2.
P. Carpentier, 1766.
Baculus Pastoris, Virga, seu jus exscindendi virgas, quæ pastori vel bubulco necessariæ sunt. Charta ann. 1205. ex Lib. albo episc. Carnot :
Dictus Nevelo concessit hominibus de Deconfectura.... Baculum pastoris de omni arbore, excepta quercu.
P. Carpentier, 1766.
Baculus Cornutus, in furculas divisus. Consuet. Norman. part. 2. cap. 2. ex Cod. reg. 4651. :
Ad diem autem duelli assignatam debent esse pugiles in curia [] et justitiario se offerre,.... cum scutis et Baculis cornutis.
Ejusmodi vero baculi prohibentur in Constit. Sicul. lib. 2. tit. 37. § 1. Vide in Campiones.
P. Carpentier, 1766.
Baculus Invasibilis, Quo equis alterum invadere potest, in Stat. synod. Claromont. ann. 1537.