« »
 
CAPITULUM 1, CAPITULUM 2, CAPITULUM 3, CAPITULUM 4, CAPITULUM 5, CAPITULUM 6, CAPITULUM 7, CAPITULUM 9, CAPITULUM 10, CAPITULUM 11, CAPITULUM 12.
[]« 1 capitulum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 140b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULUM01
1. CAPITULUM, et Capitularia functio, vel temonaria, in leg. 14. et 15. Cod. Th. (11, 16) de Extraordin. etc. pro auri tironici, seu pretii loco tironum exactione. Gregorius M. lib. 1. Ep. 47 :
Sacra Imperialia cucurrerunt, quibus omnia præceperunt gravia nunc Capitula submoveri.
Capitularii, Iidem qui Exactores, in leg. 3. eod. Cod. (6, 35.) de Privileg. eor. qui in sacro Palat. mil. Capitularii horreariorum et tabernariorum, apud Senatorem lib. 10. Epist. 28. qui tributa ab horreariis exigebant. Maxime vero in d. 1. et 1. 7. eod. Cod. (7, 13) de Tiron. Capitularii dicuntur Temonarii, ut et apud Symmachum lib. 9. Epist. 10. capitulariæ et temonariæ functionis exactores. Vid. Marin. Pap. Diplom. pag. 288. not. 3.
[]« 2 capitulum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 140b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULUM02
2. CAPITULUM. Papiæ, dictum quasi alterius sententiæ caput. Capitulum, est brevis multorum complexio, sic dictum, quia breviter capiat totam summam. Capitula[] librorum dicta quod breviter capiant et contineant aliquam sententiam, quasi caput et titulus majoris scripti. Unde Clericorum Capitulum dictum, quod capitula ibi exponantur.
Capitula, et Capitularia, Canonum Ecclesiasticorum, et Legum Regiarum Codices, ita nuncupati, quod per Capitula, seu sectiones digesti distinctique sint :
ϰεφαλαιώδεις τύποι
, apud Theophanem ann. 17. Copronymi. Lupus Ferrariensis Epist. 42 :
Canones eosdem, sive, ut vos vocatis, Capitula... vobis direxi.
Sic Theodulfus Aurelianensis Capitula vocavit librum quem scripsit ad Presbyteros Parochiæ suæ, seu acta synodica, in quibus ad Cleri et populi emendationem præcepta continentur. Eodem titulo donatus liber alter Herardi Turonensis Archiepiscopi ann. 858. de quo hæc Chronicon Andegavense ann. 858 :
Do. Herardus Archiepiscopus generali Synodo in Turonica civitate habita, quædam necessaria sanctorum Canonum Capitula excerpsit, quæ firmius custodienda sanxit.
Neque alia ratione Græci Patres aliquot, Marcus, Diadochus, Nilus, etc. ϰεφάλαια, libros suos inscripserunt, in quibus monita Christiana continentur.
Præsertim vero Regum sanctiones et decreta Capitula et Capitularia appellata, quod perinde per capitula digesta sint. Lex 4. Cod. Th. (9,24.) de Falsa moneta :
Quibus ita emendatis, omnibus Capitulis lex lata servabitur.
Neque tamen universim statuta regalia Capitulorum et Capitularium nomine donata ; sed ea potissimum quæ in publicis Comitis, vel Synodis, vel Conciliis, Episcoporum et populorum consensu, ab ipsis Principibus edebandur, in iis scilicet casibus qui in legibus deerant : unde Capitula a Legibus distinguntur apud Hincmarum Remensem Opusc. 14. cap. 8 :
Habent enim Reges et Reipublicæ ministri Leges, quibus in quacumque provincia degentes regere debent ; habent Capitula Christianorum Regum ac progenitorum suorum, quæ generali consensu fidelium suorum tenere legaliter promulgaverunt.
Et cap. 11 :
Ex Christianorum Regum Constitutionibus per Capitula breviter ac salubriter, si teneantur et exequantur, collecta continentur.
Denique Opusc. 15. cap. 15 :
Quando sperant aliquid lucrari, ad Legem se convertunt : quando vero per Legem non æstimant acquirere, ad Capitula confugiunt.
In Synodo Suessionensi ann. 853. cap. 44 :
Capitula Synodalia Caroli Magni, etc.
Erant igitur Capitula legum appendices et additamenta, eaque in Synodis sancita. Eginhardus ann. 819 :
Legibus etiam Capitula quædam necessaria, quia deerant, conscripta atque addita sunt.
Capitul. ann. 821. cap. ult. :
Capitula quæ præterito anno Legi Salicæ per omnium consensum addenda esse censuimus, jam non ulterius Capitula, sed tantum Lex dicantur, et pro Lege teneantur.
Annales Francor. Bertiniani ann. 864 :
Capitula etiam ad 37. consilio fidelium suorum, more prædecessorum ac progenitorum suorum Regum, constituit, et ut legalia per omne regnum suum observari præcepit.
Capitula Caroli Calvi tit. 39. cap. 7. 8. ap. Carisiac. ann. 873. :
Per Capitula avi et patris nostri, quæ Franci pro Lege tenenda judicaverunt, et fideles nostri in generali placito nostro conservanda decreverunt.
Aimoinus lib. 5. cap. 35 :
Placitum generale habuit, ubi per Capitula qualiter regnum Franciæ filius suus Ludovicus... regeret... ordinavit.
Fragm. Hist. Franc. tom. 3. Hist. [] Franc. pag. 334. de Ludovico Pio :
Adjecit præterea quædam sæcularibus legibus Capitula, quæ nunc usque pernecessaria comprobantur.
Vide Leon. Ost. lib. 1. cap. 18. Conf. Savinii Histor. Jur. Rom. med. tempor. vol. 1. cap. 3. § 47. Atque ejusmod. Regia Capitula digessit Ansegisus Abbas Lobiensis. Adso de Miraculis S. Waldeberti n. 12. de eod. Ansegiso :
Capitula Regum Francorum, quæ diversis fuerunt acta Conciliis, excepit, et uno volumine continere fecit ;
in quatuor scilicet libris. Sigebertus ann. 827 :
Ansegisus Abbas Lobiensis edicta Imperatorum Caroli Magni et Ludovici filii ejus ad Ecclesiasticam legem pertinentia in duobus libellis digessit. Idem eorumdem Edicta ad mundanam legem pertinentia in duobus æque libellis digessit.
Postmodum Benedictus Moguntiacensis Ecclesiæ Levita eadem Capitula, partim etiam alia a se aliunde collecta in septem libros distinxit, quæ Joannes Tillius Meldensis Episcopus, deinde Pithœus et Lindenbrogius publicarunt. Exhinc Caroli Calvi et aliquot aliorum Regum edita sunt a Sirmondo Capitula, atque adeo ab aliis viris eruditis, quæ universa cum MSS. Codicibus collata, et non minima accessione aucta ac locupletata, notisque illustrata, in unum corpus tandem compegit vir doctissimus Stephanus Baluzius, hoc ipso quo scribimus anno. Vide quæ annotarunt idem Pithœus post Præfationem ad eadem Capitula, Antonius Augustinus de Emendat. Gratiani lib. 2. dial. 11. Innocentius Cironius in Notis ad 5. Compilat. Decretal. lib. 1. tit. 1. cap. 2. idemque Baluzius in erudita illa quam Capitularibus Regum Francorum præmisit Præfatione.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capitula Novitiarum, Novarum Constitutionum Synodalium decreta. Acta SS. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 741. ex Capitulis Novitiarum :
Item Capitula Novitiarum de his, in quibus præceptum Regulæ et Constitutiones novellorum Conciliorum auctius nos considerare et promtius exercere jussio imperialis ammonet.
[]« 3 capitulum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 141a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULUM03
3. CAPITULUM, Brevis Lectio, quæ in divino officio, loco Lectionis legitur. Radulphus Tungrensis de Canon. observ. propos. 13 :
Sicut ad vigilias noctis leguntur Lectiones magnæ, ita ad Laudes et Vesperas, et ad quinque parvas Horas, dicuntur parvæ Lectiones, quas Benedictus appellat in sua Regula Lectiones ; communi tamen usu sæculi appellantur Capitula.
Idem Radulphus propos. 8 :
In Lectionibus tam majoribus quæ nocturnis vigiliis leguntur, quam parvulis, quæ dicuntur ad alias Horas, et Capitula appellantur, laudem Dei agimus et pronunciamus.
De his Capitulis fit mentio in Concilio Agathensi can. 21. apud Vigilium PP. Epist. 2. etc. Capitula Dominicalia, quæ Dominicis diebus canuntur, in Statut. Guigonis pro Ordine Cartusiensi. Vide Lecticulæ.
Capitella, Breviora capitula. Concilium Agathense can. 30 :
Post hymnos Capitella de psalmis dicuntur.
Regula S. Aureliani cap. 55 :
Hymnus, Jam surgit, Hora Tertia, et Capitulum, deinde Kyrie eleison,
(dicantur.) Occurrit ibi pluries, et in ejusdem Regula ad Virgines. Gregorius Turonens. lib. 9. cap. 6 :
Et ingressus in oratorium, me postposito, ipse Capitellum unum, atque alterum, ac tertium dicit.
Utitur et lib. de Vitis Patrum cap. 6. Vide Capitellum 6.
[]« 4 capitulum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 141b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULUM04
4. CAPITULUM, Locus in quem conveniunt Monachi et Canonici, sic dictum, inquit Papias, quod Capitula ibi legantur :
Capitula librorum dicta, quod breviter capiant et contineant aliquam sententiam, sive quasi caput et titulus majoris scripti. Unde Clericorum Capitulum dictum, quod Capitula ibi exponantur :
nempe Regulæ. Notum enim mane post Primam recitatam, antequam Fratres exeant ad laborem, jam olim aliquod Regulæ Capitulum iis fuisse prælectum ; cujus moris meminerunt Fuldenses Monachi in Libello supplici Carolo Magno porrecto apud Browerum lib. 3. Antiq. Fuldens. cap. 12. et Smaragdus in præfat. in Diadoch. Monach. Concilium Aquisgran. can. 69 :
Ut ad Capitulum primitus Martyrologium legatur.
Cap. 70 :
Ut ad Capitulum lectio tradatur.
Amalarius lib. 4. de Eccles. offic. cap. 2 :
Mos inolevit ut per Monasteria Deo devota legatur lectio in Capitulo.
Helinandus Monach. Frigidimontis :
In toto corpore Ecclesiæ, præter illum ubi altare constituitur, nullus locus est sanctior Capitulo, nullus reverentia dignior, nullus diabolo remotior, nullus Deo proximior. Ibi enim perdit diabolus quidquid alibi lucratur. Ibi Deo restaurat obedientia quicquid alibi illi subtraxit vel negligentia vel contemptus.
Vita S. Benedicti Anian. n. 30 :
Fratribus vero sibi subjectis omni hora, in nocturnis scilicet, in Capitulo, in refectorio, pabula vitæ præbebat. Capitulum post Nonam,
memoratur in Capitulis Sangallens. circa ann. 817. editis, apud Mabill. in Actis SS. Benedict. sec. 4. part. 1. pag. 742. Domus Capituli apud Eckeardum Jun. de Casib. S. Galli cap. 11. et 16. et in Statutis Ordinis de Sempringham pag. 724. Ordo Romanus :
In conventu Fratrum, qui apud quosdam Capitulum nuncupatur.
Jacobus Hemricurtius in Speculo Hasbanico pag. 11 :
Rasson qui est ensevelis en Capitele des Freres mineurs a Liege.
P. Carpentier, 1766.
Ea erat erga Capitulum in quibusdam monasteriis reverentia, ut in eo omni tempore lampas arderet. Charta ann. 1200. ex Bibl. reg. cot. 19 :
Ergo Rogerus de Portis dedi abbatiæ S. Mariæ de Noa..... omnes penitus arbores, sive nuces sive fructus alios proferentes..... ad ministrandum omni tempore lumen unius lampadis in Capitulo ipsorum. Cappitle,
in Chartul. 21. Corb. ad ann. 1404. fol. 199. v°.
Capitulum Conversorum, quod ab Abbate pro Conversis tenetur, de quo agunt Institutiones Capituli generalis Ord. Cisterciensis distinc. 14. cap. 10.
Capitula Ruralia, in Provinciali Cantuar. Eccles. lib. 1. tit. 2. lib. 5. tit. 17. in Constit. Ottonis Legati Eccles. Roman. in Anglia tit. 7. et in Concilio Redingensi ann. 1279. can. 5. dicuntur Conventus Curionum ruralium, qui ab Episcopis, Archidiaconis, aut Decanis [] ruralibus subinde coguntur, in quibus de rebus Ecclesiasticis suarum parochiarum pertractare solent. Vide Kalendæ.
Capitulum, ut ait Lindwodus,
quandoque ponitur pro collectione plurium, et non communiter viventium : sed ob tractatus communes inter se habendos ad aliquem locum confluentium. Exemplum patet in Capitulis generalibus Monachorum et aliorum Regularium, etc.
Capitulum, proprie loquendo, inquit Lindwodus, dicitur respectu
Ecclesiæ Cathedralis, ut Conventus respectu Ecclesiæ inferioris, ubi est collectio viventium in communi.
Capitulares, Canonici, apud Ericum Upsaliensem lib. 5. Hist. Suecicæ pag. 180. et alibi, qui Capituli jus habent, ut loquuntur, qui ont droit d'entrer au Chapitre.
[]« 5 capitulum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 141c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULUM05
5. CAPITULUM, Domus urbis publica, in qua Ædiles seu Scabini jus dicunt, aut coeunt, Hostel, vel Maison de Ville. Joan. Hocsemius in Henrico Gueldrensi [] Episcopo Leodiensi cap. 5 :
Cumque pro vini assisa cives fuissent in Capitulo congregati.
In Adolpho a Marka cap. 5 :
Partem terræ Militum... cum Rectoribus civitatis ad Capitulum congregavit.
Observat Catellus lib. 1. Hist. Tolosanæ cap. 1. pag. 33. et 34. Curiam Tolosanam Capitulum in veteribus Tabulis appellari. Usatica Tolosana ann. 1202. statuunt reos puniendos cognitione D. Comitis, et suæ Curiæ, scilicet Capituli. Cui quidem Capitulo præerat Vicarius. Unde in sententiis hæc passim leguntur, Vicarius et Capitulum judicaverunt. Qui vero ei assidebant,
Capitulares et Capitularii appellabantur ; qui iidem sunt quos hac tempestate capitoux vocant, olim Capitoliers, ut est apud Honoratum Bonnet en l'arbre des batailles 4. parte cap. 125. et in Litteris Philippi VI. Franc. Regis ann. 1345. tom. 2. Ordinat. pag. 230. Liber albus Senescalliæ Tolosæ, de electione Capitularium Tolosæ,
Qui semel Capitularius fuerit, ad idem officium nullatenus admittatur, nisi 6. annis dicti sui Capitulatus computandis.
Tres solum annos habent Litteræ Philippi III. ann. 1283. in quibus ii Capitularii Consules appellantur ; at passim Capitularii nominantur in Litteris Philippi IV. et Philippi VI. apud D. de Lauriere tom. 2. Ordinat. pag. 107. et seqq. Adagium est apud Tolosanos :
Cil de noblesse a grand titoul,
Qui de Tolose est Capitoul.
P. Carpentier, 1766.
Olim Capitoliers, Capituleurs et Capitulliers. Placit. comit. Tolos. ann. 1158. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 569 :
S. Petri W. S. Petri de Rovis. S. Bernardi Adalberti, qui tunc erant Capitularii. Capitulares Tholosæ,
in Lit. ann. 1358. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 188. Lit. ann. 1346. in vol. 2. arest. parlam. Paris. :
Les Capituleurs de la ville de Thoulouze, etc. Capitulliers
et Cappituliers, in Lit. ann. 1347. ex Reg. 68. Chartoph. reg. ch. 213. et in aliis ann. 1409. ex Reg. 163. ch. 301 :
Pons de Marlas chevalier
et Capitolier de Thoulouse, in Ch. ann. 1350. ex Reg. 78. ch. 114. Vide supra Capitulatores.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capitulatus, Dignitas Capitularii, in Litteris Regum nostrorum jam laudatis, et apud Lafallium in Probat. Hist. Tolos. pag. 85. 88. 90. etc.
Capitalarii videntur interdum appellari nuntii, ministri, famuli. Vitalis Episcopus Oscensis :
Cives autem sunt omnes qui in civitatibus commorantur, vel in villis æquipollentibus civitati. Ex quibus illi dicuntur Burgenses, qui licet Capitalarios habeant et ministros, per quos ducunt sua officia exercenda, tamen ipsa manibus suis non exercent.
Iidem sunt
Captalarii, in Charta Jacobi Reg. Aragon. ann. 1230. pro civibus et mercatoribus Barcinon. :
Emfranquimus, francos, liberos, ingenuos et immunes facimus vos omnes probos homines, cives, et habitatores Barcinon. et singulos præsentes pariter et futuros, et nuncios ac Captalarios vestros per totum regnum Majoricarum, etc.
Occurrit etiam in Consuetudinibus Barcinon. MSS. Consuetudines Monspelienses MSS. cap. 91 :
Captalerius non debet præstare leidam vel cuppas, nisi pro ea parte pro qua pertinet ad eum lucrum jam Curiæ acquisitum.
Vernacula sic habent :
Captalier non deu donar leidas, ni copas, si non per aquella parte, per laqual azel perten lo captal, o per aquella part, per [] laqal partem azel lo gazanch que a dona.
Alibi :
Si aliquis privatus vel extraneus, Captularius, vel debitor accipiat fugam a villa Montispelerii, etc.
Capmany :
Captalarius, Sirviente.
Capitularius Scholæ Negotiatorum, in Charta Petri Ravennatis ann. 953. apud Hieron. Rubeum in Hist. Ravenn. lib. 5. id est Caput vel Capitaneus.
Capitolarius, Capitularius. Charta Abbanis Patricii fundatoris Monasterii Novalicensis in valle Segusina, ex Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ :
Et colonicas infra ipsa valle Briantina et Aquisiana, quem de Vindegunde conquisimus, unde Bardinus Capitolarius est.
Infra :
Similiter libertus nostros in valle Aquisiana, qui ad parentes nostros aspexerunt, seu et in ipso pago Brigantino commanere videntur, unde Vitalis Capitularius est, ad memorata Ecclesia hæredem meam ut aspiciant et impensionem faciant volo ac jubeo.
Ubi videntur Capitularii accipi pro dominis seu possessoribus.
[]« 6 capitulum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 142b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULUM06
6. CAPITULUM, Capitulare. Capitis tegumentum muliebre. Isidorus lib. 19. Orig. cap. 31. et ex eo Papias : Capitulum, est quod vulgo Capitulare dicunt. Glossæ veteres, cap. de vestimentis : Capitulare, ϰεφαλοδέσμον. Addit. ad Matth. Paris pag. 115 :
Nec habeant Capitulum de floribus
, id est, sertum ; Gallis Chappellet.
[]« 7 capitulum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 142b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULUM07
7. CAPITULUM, Idem, ut videtur, quod Capitium 2. ut ibidem dictum est.
[]« 9 capitulum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 142b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULUM09
9. CAPITULUM, Pactionis caput, articulus. Transact. ann. 1501. ex schedis Pr. de Mazaugues :
Transactionem, conventionem, concordiam, appointamentum, Capitula et pacta fecerunt.
Vide supra Capitulare 4.
[]« 10 capitulum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 142b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULUM10
10. CAPITULUM. Conventus, synodus. Charta Odonis Camerac. episc. ann. 1113. ex Tabul. ejusd. eccl. :
Altare de Solemia... ecclesiæ pretiosorum martyrum Dionysii, Rustici et Eleutherii de Francia... concessimus, ea quidem ratione ut... presbiter altari prælibato cantaturus, cura de manu episcopi recepta, episcopi et ministrorum suorum Capitula adeat et de synodalibus respondeat.
[]« 11 capitulum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 142b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULUM11
11. CAPITULUM, Muri fastigium, Gall. Chaperon. Charta ann. 1214. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Chron. imper. Leon. Urbevet. pag. 218 :
Salvo quod non faciant præjudicium superiori Capitulo murorum.
[]« 12 capitulum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 142b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULUM12
12. CAPITULUM passim in regestis saltem recentioribus ecclesiæ Carnotensis, teste D. Courbon du Terney, pro Mandatum seu Charta, qua expensa pecunia restituenda jubetur.