«
2 cota » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 596c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/COTA2
2. COTA, Tugurium, latibulum, a Saxon. Cote, spelunca, latibulum. Cambro-Brit. ex Johanne Davies,
Cwt. Hinc
rusticorum mansiunculæ, quæ nostris
Bordariæ, ita appellatæ sunt, a qua voce
sequentes deducuntur. Vide Haultaus.
Glossar. col. 1125. vocibus
Kot et sequentibus, Mœser. Histor. Osnabr. sect. 1. §
2. not. b. et § 38. not. a. supra
Cossatus.
P. Carpentier, 1766.
◊ Cotin, eodem
intellectu, in Poem.
de Vacces MS. :
A un pastour s'accompaingna,
En son Cotin o lui entra.
Cotagium, Tenementum villanum, rusticum,
villenagium, Borderie. Tabul. S. Dionysii
ann. 1236 :
Super quodam censu, quem ipsi dicebant esse Cotagium, etc.
Ingulphus et Charta Witlasii Regis Mercior. tom. 1. Monastici Anglic. pag. 167 :
Tres bovatas terræ, unam mansionem, et tria Cotagia.
Vetus Charta tom. 1.
ejusdem Monastici pag. 306 :
Istos servos meos et omnia bona et catalla eorum, cum
omnibus Cotagiis meis situatis in Orientali parte fluminis, etc.
Charta alia
pag. 427 :
Et dicunt quod prædicta 34. messuagia valent per annum ultra reditum
resolutum 11. sol. 3. den. et non plus, quia non sunt nisi Cotagia.
Vide tom. 2.
pag. 196. 279. 293. 401. 461. Edw. Cokum ad Littlet. sect. 69. et Dugdalum in Antiquitat.
Warwic. pag. 665. Lobinellum in Hist. Britan. tom. 2.
pag. 162. Codicem MS. reddituum Episcopatus Autissiod. Testamentum Rotherami Episc.
Eborac. ann. 1498. in Libro nigro Scaccarii pag. 672.
Cotage, in Charta Gallica tom. 1. Monast. Anglic. pag. 903.
Cotagius Census, in Charta ann. 1233. apud Gallandum de Franco alodio pag. 89.
Cens
cottier, apud Philippum de Bellomanerio cap. 23. Idem qui
Surcens, nempe census
qui præter
rectum censum prædio imponitur. Vide
Census crescens.
Cotarius,
Cottarius, Coterius,
Cotæ habitator,
Bordarius,
mansionarius, nostris. Domesdei tit. Midlesex. :
S. Petrus. Unus Cotarius de 5.
acris qui reddunt per annum 40. sol. pro horis suis.
Alibi, ex Monast. Anglic.
tom. 3 pag. 305 :
Ibidem 12. bordi, et 16. Cottarii, 11. servi, etc.
Apud
Seldenum in Præfat ad Eadmeri Histor. pag. 15 :
Hic subscribitur inquisitio
terrarum, etc. Deinde quo modo vocatur mansio, quis tenuit eam tempore Reg. Edwardi,
quis modo tenet, quot hidæ, quot carrucatæ in dominio, quot hominum, quot villani, quot
Cottarii, quot servi, quot liberi homines, quot sochemani, etc.
Charta Alexandri
Conventrensis Episc. tom. 2. Monastici Anglic. pag. 266 :
Decimam 8. acrarum, quas
Cotarii dicti Prioris tenebant.
Charta Aliciæ Comitissæ Augi, ibidem pag. 976 :
Ipsos nativos cum omni sequela sua... et 6. Coterios in Hoton, videlicet Rogerum
qui tenet 2. Coterios, Willelmum, etc.
Consuetudines Brageraci art. 99 :
Item si
Cotarius de dictis fructibus accipiat, sive sint de vineis, sive de hortis, sive de
die, sive de nocte, eo quia tenetur eos custodire, ut supra dictum est, puniatur... De
inventione vero et perceptione dictorum fructuum contra dictum Cotarium, stabitur et
credetur Domino seu Dominis fundorum per suum juramentum, et nuncio
suo cum una alia persona.
Vide
Coterius, Custos
agrorum, hortorum, etc. Vide tom. 2. Monast. Angl. pag. 480. et
Knyghton. ann. 1340. Kennettum in Glossar. ad calcem
Antiquitat. Ambrosden. Testamentum J.
de Nevill, apud
Madox Formul.
Anglic. pag. 428 :
Omnibus tenentibus meis, videlicet Husbandis, Cotiers et
Bond.
Tenans Cottiers, in Consuetud. Ambianensi art. 42. 43. Pontivensi art. 72. 93.
Monstroliensi art. 5. 8. Fulliensi art. 1. Audomarensi art. 18.
Hommes Cottiers, in
Artesiensi art. 1. Bononiensi art. 46. 52. 55. Cameracensi tit. 5. art. 2. etc. Vide
Coteria.
Cotlanda,
Cotlandum, Idem quod
Cotagium, Terra
cotalis, ex Cot
et Land, terra Ch. Roberti de Albineio tom. 1. Monastici Anglic. pag. 325 :
Item
una virgata terræ, cum dimidia unius Cotlandi tota, sicut fuerat Walteri.
Alia
tom. 2. pag. 128 :
Vendiderunt... scilicet unam waram, et 2. Cotlandas cum dominio
et prato quod ei in matrimonio dederamus.
Infra
scribitur
Cotelanda.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cothlanda, apud Thomam
Madox Formularis Anglicani pag. 277 :
Pro una virgata
terræ et una Cothlanda, quas idem Radulphus et Robertus tenuerunt de præfato Willelmo de
Buckingham.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cotselda. Chartular. SS. Trinit. Cadom. fol. 49 :
Semer pro una Cotselda quaque
hebdomada duobus diebus debet operari, Robertus pro una Cotselda ejusdem servitii
est.
Et fol. 50 :
Hernaldus pro una Cotselda, sicut alius
Cotseldus.
Cotsethlanda. Liber Ramesiensis sect. 265 :
Dedit prædictus Abbas prædicto Hugoni...
unam Cotsethlandam cum libero servitio.
Et mox :
Et insuper 60.
sterlingorum solid. Cotsethlandam.
Cotseti, Cotarii. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 30 :
Willani vero vel Cotseti,
vel Perdingi, vel qui sunt hujusmodi viles vel inopes personæ, non sunt inter Legum
judices numerandi.
Adde cap. 81. Vide
Coscez et
Cossatus.
Cotmanni,
Cotarum possessores, qui alias
Cotarii, Gens de cote. Domesdei apud
Spelman. : 8
bordarii et Cotmanni cum 2. carucis. Vide
Coterelli.