« »
 
CLUSA 1, CLUSA 2, CLUSA 3, EXCLUSA.
[]« 1 clusa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 379a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLUSA1
1. CLUSA, Idem quod Clausura, Angustus montium aditus. Charta Aistulfi Regis Longobard. ann. 753. apud Ughellum tom. 2. pag. 107 :
In quibuslibet locis et civitatibus seu Clusis regni nostri.
Eginhart. ann. 817 :
Omnes aditus, id est, Clusas, quibus in Italiam intratur, impositis firmavit præsidiis.
Luitprandus lib. 1. cap. 2 :
Quibusdam namque difficillimis separata (Hungaria) a nobis erat interpositionibus, quas Clusas nominat vulgus.
Eadem habet cap. 5. ut et Adelbodus Trajectensis Episc. de Gestis S. Henrici Imp. pag. 459. Trans Danubium pulsi ac ingenti vallo Circumclusi, apud Widukind. lib. 1. cap. 19. Lambertus Schafnab. ann. 1077 :
Omnes vias, omnesque aditus, qui ad Italiam mittunt, quos vulgato nomine Clusas vocant, appositis custodibus anticipasse, etc.
Luitprand. lib. 1. cap. 8. (18.) :
Præceperat enim rex (Italiæ Hugo) Clusarum custodibus ne quempiam transire permitterent.
Benedicti S. Andreæ Mon. Chronic. cap. 28 :
Clauserunt Langobardi Clusas, et custodierunt vie Galliarum.
Chron. Hildesheimense ann. 1133 :
Cum ad locum quemdam pervenisset, qui propter situs angustiam Clus, quasi præclusus vocatur : quippe ex una parte excelsissimo monte adjacente, ex altera parte profundissimo flumine currente, via in medio 4. seu 5. itinerantium simul spatio patente.
Ditmarus lib. 6 :
Montem Clusis superpositum occupabat.
Superest etiamnum castrum Clusæ nomine in præruptis et altis Rhodano imminentibus saxis positum, de quo Historia Episcopor. Autisiod. cap. 54. et Rhellicanus ad Cæsaris lib. 1. de Bello-Gall. illud idem quod Ennodius Clusuras vocat. Francorum clusæ in Alpibus, in Chronic. Salernit. cap. 4. Utuntur præterea hac voce Nicolaus I. PP. Ep. 27. Anastasius in Stephano III. PP. pag. 84. 86. Annales Francor. ann. 755. 773. Fredegarius, Hincmar. Opusc. 9. cap. 6. Arnoldus Lubec. lib. 7. cap. 20. Edit. Lindenbrogii, Rolandinus in Chron. lib. 4. cap. 13. Milo in Vita S. Amandi Episc. Traject. num. 6. Metropol. Salisburgensis tom. 2. pag. 208. Chron. Petri IV. Reg. Arag. lib. 3. cap. 22. etc. Vide Claustra montium et Claustra Italiæ in Claustrum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Non solum angusti montium aditus olim dictæ sunt Clusæ, sed quandoque etiam munitiones et fossæ quibus castra circumdabantur aliaque loca opportuna. Id conjicere est ex Anastasio in aliis ævi medii Scriptoribus ; ait ille locis indicatis :
Subito aperiens Clusas super eos diluculo cum plurimis exercitibus irruit... Ipsi vero Franci introeuntes Clusas cunctum fossatum Longobardorum... abstulerunt.
Chronic. Salernit. cap. 6 :
Pipinus... Clusas funditus eorundem evertit Langobardorum.
Quare subscribimus Pithœo Subseciv. lib. 1. cap. 14. dicenti :
Imperatores Romani habuerunt in limitibus τὰ ἐχυρώματα quæ ipsi clusuras appellant. Posteriorum temporum Scriptores, ut Luitprandus, Ado, Sigebertus, cœterique fere ejus ordinis, Clausas, Clusas et Interpositiones vocant.
Id quidem ab Hadriano institutum videtur, de quo Ælius Spartianus sic scribit :
Per ea tempora et alias frequenter in plurimis locis in quibus Barbari non fluminibus, sed limitibus dividuntur, stipitibus magnis in modum muralis sepis funditus jactis atque connexis, Barbaros separavit. Hæ Clusæ propugnaculis quibusdam munitæ fuerunt, quæ Castra et [] Castella dicuntur, unde et Castellanus miles alicubi nuncupatur.
Vide Martinium in voce Clusura.
Clausa, in Chronico Franc. edito a Lambecio lib. 2. Commentar. de Biblioth. Cæsarea pag. 372.
[]« 2 clusa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 379b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLUSA2
2. CLUSA, Agger, quo concluduntur aquæ, Gall. Ecluse. Charta ann. 1171. inter Instrumenta tom. 4. Gall. Christ. col. 21 :
Eo quoque tenore et sub ea conditione concessa est fratribus Cisterciensibus ipsa possessio, ut... neque piscationem habeant aque ; sed ipsam aquam, si voluerint, per domum vel circa eam divertant, sine aliqua tamen elevatione alicujus Cluse, vel quolibet aque retinaculo.
Vide Exclusa.
P. Carpentier, 1766.
Joan. Hering. de Molend. quæst. 19. parag. 3 :
Clusa, est fistula sive canalis excipiens claudensque aquam profluentem et ad molas deferens, illarumque gyrationem efficiens.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cluxa, Eadem notione. Chron. Mutinense ad ann. 1325. apud Murator. tom. 11. col. 110 :
Merlos pontis de Reno, ac ipsum pontem in tribus locis frangendo nec non Cluxam Reni qua labitur ad civitatem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Clusa, Piscaria, seu locus in fluvio ubi pisces concluduntur. Charta Girbert. pro Rotardo Abbat. apud Stephanotium tom. 3. Antiquit. Pictav. MSS. pag. 328 :
Et in fluvium Viennæ cedimus tibi unam Clusam vel piscatoriam cum omnibus mysteriis a se pertinentibus.
[]« 3 clusa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 379b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLUSA3
3. CLUSA, Cellula in qua degit Monachus inclusus, Gall. Reclus. Georg. Christian. tom. 1. Rerum Mogunt. pag. 123. et 124. ex Chronico Mariani :
In Monasterio autem erat Paternus nomine, Monachus Scotus multisque annis inclusus... in sua Clusa ambiens martyrium, combustus est... solutus de Clusa in Fulda ad Moguntiam veni.
Etiam in qua plures sanctimoniales inclusæ degebant. Charta ann. 1344. ap. Schannat. Episc. Wormat. tom. 1. pag. 66 :
Dominabus conversis inclusis, habitantibus in Clusa sua juxta capellam S. Sylvestri.
Vide Clusorium post Inclusi.
[]« Exclusa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 345c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/EXCLUSA
EXCLUSA, ex Gall. Escluse, Clusa, Locus ubi concluduntur aquæ. Conclusio aquarum, in Lege Wisigoth. lib. 8. tit. 4. § 30. Gregorius Turon. de Vitis Patrum cap. 18 :
Defixisque per flumen palis, aggregatis lapidum magnorum acervis Exclusam fecit, etc.
Fortunatus lib. 10. Poem. 12 :
Inde per Exclusas cauta rate pergimus undas,
  Ne veluti piscem me quoque nassa levet.
Synodus Metensis ann. 753. cap. 4 :
Ut ipsos per nullam occasionem ad pontes et ad Exclusas, aut navigio detineatis.
Charta Henrici III. Regis Angl. in Monastico Anglic. tom. 1 :
Et ripam Savernæ in foresta sua ad tenendam Exclusam piscariæ vel molendini de Ettona.
Alia Humberti I. Comitis Sabaudiæ apud Guichenonum :
Donamus Exclusam ad capiendos pisces factam, et in aqua quæ vocatur Lisa, positam.
Tabularium Dervense :
Faciebat proclamationem de firmamento cujusdam molendini, quod dicunt Exclusam.
Vide Probat. Histor. de Chasteauvillain pag. 5. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Eclusa, in Charta Th. Abbatis S. Germani a Pratis pro manumissione hominum de Antogniaco ann. 1248. e Tabulario ejusdem Abbatiæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exclusus. Capitul. Pipini Regis ann. 755. in Synodo Vernensi cap. 26 :
Et de peregrinis similiter constituimus.... ut ipsos per nullam occasionem ad pontes vel Exclusos aut navigatio detineatis.
Capitular. ejusd. Regis ann. 757. cap. 6 :
Ad pontes et ad Exclusos aut navigio non teneatis.
Baluzius in indice ad calcem tomi 1. Capitul. utrobique legit Exclusæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exclusatorium. Tabular. S. Cypriani Pictav. fol. xlv. in Hist. MS. pag. 269 :
Damus illis viam per terram nostram ad omnia transeuntia et ripam per terram nostram, concedimus illis ad Exclusatoria jactare sine ulla contradictione.
Clusa, Eadem notione, apud Lambert. Ardens. pag. 143.
Sclusa, in Lege Salica tit. 24. § 3 :
Si quis Sclusam de farinario alieno ruperit, etc.
Statuta Corbeiensa Adalardi lib. 1. cap. 7 :
Omne materiamen quod ad illud molinum emendandum pertinet, adducere, Sclusam emendare, molas adducere, etc.
Adde Capitulare ann. 813. cap. 35. Pithœus in Glossario Legis Salicæ ex Anonymo in Pipino :
Astulphus Rex Langobardorum supradictam justitiam vetando Sclusas Longobardorum petiit.
[] Aimoinus vocat Clausuras : quæ sunt montium aditus augusti, ut dictum est suo loco.
Slusa, in Charta anni 1136. in Hist. Guinensi pag. 91. ex Flandrico Sluyse.
Exclusagium. Pensitatio quæ a domino feudi exigitur pro jure habendi exclusam. Charta Ranulfi Meschines in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 398 :
Dedi in puram Eleemosynam... Exclusagium et stagnum de piscaria et molendino de Wederhalle.
Alia Henrici III. R. Angl. ibid. pag. 587 :
Et duo Molendina in eodem manerio cum aquis, Exclusagiis, et cum tota moltura ejusdem manerii.
Adde tom. 2. pag. 8. et vide Escluviamentum.
Slusagium. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 868 :
Ex dono Richardi filii Lucæ, Slusagium unum super terram suam, ad molendinum Monachorum fulloricum.
Exclusator, Cui competit pensitatio ex facultate habendi exclusam alicui concessa. Vetus Notitia in Tabulario Eccl. S. Laudi Andeg. :
Hæc est convenientia inter Sanctimoniales Ecclesiæ Caritatis et S. Laudi Canonicos de supradicto ductili, ut æqualiter mittant Canonici et Sanctimoniales quæcumque necessaria fuerint ad ædificationem ductilis... et æqualiter accipiant omnes profectus, qui inde exituri sunt de piscibus, excepto quarto pisce Comitis, et quarto pisce Exclusatorum.