«
13 dominus » (par L.
Henschel, 1840–1850), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 174b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINUS13
13. DOMINUS, Is cujus negotium gerit procurator et cujus nomine defensor exstitit, apud JC.
Romanos. Ita etiam apud Anglos ; Glanvilla lib.
xi. cap. 3 :
Cum quis
ita loco alterius positus in curia de placito illo respondet... nunquid
potest Dominus suus eum pro beneplacito inde removere, ita quod alium faciat
procuratorem.... Obtinet autem, quod Dominus talem procuratorem possit a qualibet parte
litis amovere, etc.
Subditos suos feodales domini vulgo procuratores
constituebant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dominus Cultellorum, Princeps
Assasinorum : de quibus supra. Jacobus de Vitriaco Hist. Orient.
l. 3. Marten. tom. 3. Anecd. col. 281 :
Omnes alii Principes eorum, alii subditi
sunt et obediunt : hunc Sarraceni appellant Dominum Cultellorum.
P. Carpentier, 1766.
Domini Ecclesiæ, Præcipui post abbatem superiores in monasteriis, Gall.
Seigneurs de
l'église. Charta ann. 1420. in Chartul. sign.
Ezechiel Corb. fol. 88. r° :
Et sera tenu ledit fournier de délivrer pain pour les Seigneurs de l'église est
assavoir le grand prieur, l'official, l'enfermier, le prévost de l'église, le pourveur
et le cellerier de le cuisine, toutefoys qu'il leur plaira à en mander en leur
chambre.
Vide infra
Domini Ordinis.
P. Carpentier, 1766.
Dominus Festi, Ita nuncupatur Abbas vel Episcopus stultorum, in Stat. Odon. episc. Paris. ann.
1198. contra festum fatuorum, ex Chartul. ejusd. episc. fol. 49. v° :
Statuimus
etiam ne Dominus festi cum processione vel cantu ad ecclesiam adducatur, vel ad domum
suam ab ecclesia reducatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domini Generales, Procurator et Advocati
generales in Senatu Parisiensi, vulgo
Les Gens
du Roy. Compendium jurium Universitatis Paris. fol. 15. v°. Edit. 1517 :
Laudabilis est etiam consuetudo..... licentiandos omnes in qualibet facultate
superiori pridie Signetorum ad supremam Parlamenti curiam omnesque Senatorum cameras
accedere... deinde ad curias Dominorum Generalium, Requestarum, Cameræ compotorum,
etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Eo nomine indigitantur
Præfecti ærario, vulgo
les Généraux des finances. Vide
Generales 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dominus Generalis Civitatis, Idem qui
Capitaneus, Præfectus civitatis. Regimina Paduæ ad ann. 1329 :
Intravit dominus Canis cum tota sua Baronia et honore magno in dicta civitate, et
dismontavit in Episcopatu, et electus fuit per Magnates et populares civitatis Travixii
Dominus Generalis.
Dominus Legum, non vero
Magister, appellatus Azo JC. ut est in Chron. MS. Alberici.
Glossæ Lat. Græc. :
Juris Doctores, ἀυθενταὶ τῶν
νόμων.
Vide Savin. Hist. Jur. Roman. med.
temp. part. 2. § 64. et 77.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta Caroli regent.
ann. 1359. ex Memor. D. Cam. Comput. Paris. fol. 19. v° :
Messire Jehan Taupin
Seigneur en loix, clerc et conseiller de la chambre des Enquestes, etc.
Alia
ann. 1324. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 294 :
Jehan Broart Sires de Loys, clerc
et conseiller du roy nostre sire, etc.
MS. part. 1 :
Et fiert Salhadin qui fu Sires des lois
Arcevesque de Gadres.
Vide
Miles Literatus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domini de Nocte, Præfecti vigilum. Andreas Dandulus in Chron. MS :
Pro purgandis maleficiis
statutum est, ut duo sint equi, noctis tempore urbem custodiant et malefactores
capiant : unus vero de citra canale, et alter de ultra canale constituatur, qui Domini
de nocte appellati sunt.
P. Carpentier, 1766.
Domini Operis, Gallice
Maîtres de l'œuvre, Dignitas in collegiis canonicorum
et monasteriis, cui operibus publicis vacare incumbit. Reg. capituli
Carnot :
Ordinavit capitulum quod Domini ordinis per industriores pictores, quos
reperire poterunt, faciant, etc.
Vide
Operarius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domini Ordinis vel
in ordine, Præcipui post Abbatem Superiores in Monasteriis Cluniac. ut
Subprior, Decanus. Bulla Nicolai IV. PP. in Constitut. Cluniac. MSS :
Nec aliquis
diffinita seu acta per Diffinitores Capituli generalis possit vel audeat immutare, nisi
in casu magnæ necessitatis et evidentis utilitatis, in quo potestas Abbati intelligitur
relinquenda : de consilio et assensu peritorum et discretorum duorum et illis qui Domini
Ordinis appellantur.
Actum capitularem pro conjunctione Prioratus de Bischiis
ann. 1329. in Archivo B. Mariæ de Charitate, subscribunt
Gerardus Subprior,
Guillelmus secundus,
Ludovicus tertius,
Theobaldus quartus,
Domini in ordine. Vide
Domni Ordinis.
P. Carpentier, 1766.
◊ Vel ætate aut
professione antiquiores. Vide infra
Magister Ordinis.
Consuet. S. Germ. Prat. inter Probat. Hist. ejusd. pag. 146 :
Domini ordinis ibunt
ad consilium capituli, et dum erunt in consilio capituli, subcamerarius apportabit
sotulares suos supra duo tripedia in capitulo. Quando Domini ordinis voluerint,
pulsabunt capitulum, et nos veniemus.
Infra,
Domini nude appellantur non
semel. Comput. pitentiar. ejusd. monast. ann. 1374 :
Au terme S. Remy pour
l'anniversaire maistre Jehan Dye, baillié aux Seigneurs de l'ordre xxxij. solz.
Vide supra
Domini Ecclesiæ.
P. Carpentier, 1766.
Dominus Parlamenti, Supremæ curiæ senator, vulgo
Conseiller, alias
Maître. Necrolog.
priorat. Nostræ Dominæ de insula Trecens. ex Cod. reg. 9612. T :
Anniversarium
nobilis ac discreti viri dom. Joannis de Domo-Comitis militis utriusque militiæ, quondam
baillivi Trecensis, postmodum Domini pellamenti (leg. parlamenti.)
Domini Rerum crebro Imperatores et Reges vocitantur a mediæ ætatis Scriptoribus. Symmachus lib.
10. Epist. 36 :
Scivi meliorem esse judicum causam, quæ rerum Dominis
reservatur.
Cassianus de Mortificat. in fin. :
Ipsi quoque rerum præsentium
Domini.
Cyprianus in Vita S. Cæsarii Arelat. :
Cives aliquot alloquitur,
ipsosque rerum Dominos per internuntios appellat.
Desiderius Episcop.
Cadurcensis in Epist. ad Chlodulfum :
Ipsi Domini rerum, quibus vice nostri
Redemptoris servire videmur.
Aimoinus de Vita S. Abbon. Floriac. cap. 8 :
Ad Dominos rerum inclitos scilicet Franciæ Reges, Hugonem ac ejus filium
Robertum... apologeticum scripsit.
Idem lib. 3. Hist. Franc. cap. 71 :
Nempe pro similibus ausis, a Dominis rerum, Regibus scilicet Francorum, sæpe
attonsus.
Vide lib. 2. cap. 17. Privilegium Corbeiense ann. 846. editum a
Sirmondo, etc. Sic passim Sidon. in Paneg. Majoriani, Senator lib. 1. Epist. 4. lib. 12.
Epist. 6. 7. 11. et 13. Greg. M. PP. lib. 1. Epist. 6. 16. lib. 2. Ind. 11. Epist. 6. lib.
7. Epist. 130. Witikindus lib. 1. et. 2. Vide Juretum ad Symmach. lib. 1. Epist. 8.
Imperatores rerum atque Principes, apud Petrum Diacon. lib. 4. Chron. Casin. cap.
111.
Domini terrarum, apud Alypium Antiochen. in Descript. orbis cap. 17. § 6.
Domini terrarum apud Arnulph. Lexov. pag. 32.
Δεσπόται
τῆς οἰϰουμένης, passim in Actis Concilii Calchedon. et Concilii Ephesini II.
Οἱ γῆς ϰαὶ θαλάττης ϰαὶ πάντων ἀνθρώπων ἔθνους ϰαὶ γένους δεσπόται, in libellis Photii, Bassiani et Eunomii ad Valentinianum
et Marcian. in eodem Concilio Calchedon. Act. 5. 11. 13. et in Epist. Varadati Monachi ad
Leonem Imp. parte 3. ejusdem Concilii.
Γῆς ϰαὶ θαλάσσης
δεσπότης uti Antoninus Severus Caracalla appellatur in Thiatyrensi inscriptione
apud Thom.
Smith in Notitia 7. Eccles. Asiæ pag. 130. et Sponium tom. 3. Itiner.
pag. 116.
Terræ marisque Dominus, in Epistol. Africanorum Episcop. ad Constantem
Imp. in Concilio Lateran. sub Martino I. PP. Act. 2. S. Hieronym. Ep. 9 :
Contubernalis et Condiscipulus Augustorum, quorum mensæ ministrat orbis, terræ ac
maria serviunt, etc. Ὁ τῆς ὅλης μετὰ Θεὸν οἰϰουμένης
δεσπότης,
in Concilio CP. sub Menna Act. 5.
Dominum totius
orbis sese appellitasse Constantium, auctor est Ammianus lib. 15. init. Imperatores et
Reges
Dominos, unice vocitatos cuivis notum. Ænas Sylvius de ortu et auctoritate imper. Roman. ap.
Schard. pag. 393 :
Etenim quis non videt et populos et principes omnes ab
imperatore qui Mundi Dominus est, recipere temporalia ?
P. Carpentier, 1766.
Dominus Stationis iis, qui acta publica conficiebant.
Tabellioni scilicet et
Tabulario, accensetur in Nov. 44. ad quam Glossæ :
Tabellio erat minor,
Tabularius major, et Magister stationis major utroque.
Vide ibi Gothofred.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domini Titulares. Gall.
Seigneurs Titrés, Viri nobiliores. Regula Toribii Archiep. Limæ
inter Concil. Hisp. tom. 4. pag. 665. col. 1 :
Dum celebratur Officium in choro,
nemo sæcularium illuc intromittatur præter Proregem, Gubernatorem, vel Auditores
regios... Dominos Titulares aut horum filios, Prætorem ordinarium hujus urbis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dominus Vini, Cui vini cura incumbit in Monasterio B. Mariæ de Charitate, Gall.
Cavier,
Vinier. Constitutiones D. Valentini Prioris ejusdem Monasterii ann. 1416 :
Dominus vini stet et sedeat hora prandii juxta fenestram per quam ministratur
vinum in refectorio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domini Urbis. Gall.
Les Messieurs de Ville, Urbis Præpositus et Scabini seu Consules.
Compendium jurium universitatis Paris. fol. 15. v° :
Laudabilis est etiam
consuetudo... licentiandos omnes... accedere... ad Dominos urbis.
P. Carpentier, 1766.
Dominus Utilis, Prædii possessor, Practicis nostris,
Seigneur utile et profitable. Charta
ann. 1336. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 102. v°. :
Dominus
utilis dictæ villæ (de Martilleio)
consuevit percipere.... quemdam
redditum, qui wlgaliter appellatur les Tierces.
Et fol. 103. r°. :
Debet
major prædictæ villæ Domino utili dictæ villæ imperpetuum omni anno in crastino festi
Nativitatis Domini unum porcum.
P. Carpentier, 1766.
Dominum Facere, Aliquem pro Domino habere, clientelam alicui profiteri. Charta ann. 1231. inter
Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 446 :
Præcipimus universis et singulis firmiter
observari, quod non faciant aliquem Dominum per homagium corporis et servitutis, quamdiu
in dicta villa voluerint commorari.