« 1 forma » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 563a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORMA01
1. FORMA, Figura, imago. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 133 :
Usus autem Formas sculpendi a lege cœpit, ubi Moyses jussu Domini duos Cherubin ex auro fecit.Epistola Rodoberti ad Didonem, seu S. Audoenum Archiep. Rotomag. tom. 5. Spicilegii Acheriani :
Et ut vere fatear, finxisse illic mihi videris Sanctitatis tuæ, imoque beatissimi Antistitis Eligii integerrimam Formam, ita ut nihil prorsus defuerit ex cunctis Sancti virtutibus, quod non potentatu verborum per singula investigaveris, etc.S. Bernardus de Vita et morib. Relig. cap. 11 :
Auro tectis reliquiis saginantur oculi, et loculi aperiuntur. Ostenditur pulcherrima Forma Sancti, vel Sanctæ alicujus, et eo creditur sanctior, quo coloratior.Utitur etiam hac notione Rodericus Toletanus in Hist. Arabum cap. 2. et alii.
Formula, Imaguncula. Glossæ Basil. : Φορμοῦλλα, τύπος.
Adamnanus lib. 1. de Locis sanctis cap. 11 :
In quo videlicet linteo 12. Apostolorum Formulæ habentur intextæ.Et lib. 3. cap. 4 :
In Diospoli civitate, cujusdam Martyris Georgii, in quadam domo, statuta marmorea in columna, contra quam alligatus persecutionis tempore flagellatus est, Formula depicta est.Mox imaginem vocat :
Cujus est imago in marmorea columna formata ?Infra Toracidam appellat. Utitur ibi semel ac iterum, et cap. 19. Vita S. Gildæ Sapientis cap. 9 :
Propriis manibus Formulam fecit fusili opere, etc.