6. FRATERNITAS,
Fratriagium,
Frareschia, dicitur Pars hæreditatis, quæ ad
fratres primogeniti pervenit, ita ut quod ex bonis paternis ii possident, dicantur
possidere ratione
Fratriagii, eoque ipso a fratre primogenito in clientelam id
teneant, eique hominium faciant : ille vero tam pro bonis, quæ ratione primogenituræ ipsi
obvenerunt, quam pro iis, quæ ab universis bonis paternis aut maternis per
Fratriagium decisa sunt, fratribusque postnatis obvenerunt, domino capitali
hominium exhibeat. Ea est enim fratriagii natura, ut ex Bractono constat lib. 2. de
Acquirendo rerum dominio cap. 35. § 1. et Fleta lib. 3. cap. 16. § 6. 7. Hinc
intelligendus Nangius in S. Ludovico ann. 1256. ubi ait,
terram de Bovis et de Gornaio
a terra de Couciaco per Fraternitatis partitionem fuisse decisam
: quia nempe prædia
ista primitus fuerant Domini Codiciaci, a quo ad filios secundogenitos pervenere, qui ob
ea fratri primogenito Domino Codiciaci hominium præstiterunt, ratione
Fraternitatis, quam
Fraragium vocat Arestum ann. 1260. in 1. Reg. parl. f.
113. et aliud ann. 1269. apud Chopinum lib. 2. de Dom. tit. 4. § 8. ut et vetus Inquesta de juribus Monasterii B. M. de Bono-nuncio Rotomag.
facta per magistrum Ricardum auctoritate Philippi Franc. Regis.
Frairascam,
Charta ann. 1094. ex Archivo S. Victoris Massil.
Frerescam, Sententia arbitralis
ann. 1234. ex eodem Archivo.
Frairescam, Charta ann. 1233. ex parvo Chartulario
ejusdem S. Victoris fol. 133. et alia ann. 1063. ex magno Chartul. fol. 91.
Frairescam seu virilem cum fratribus et sororibus successionem
, Statuta Massil.
lib. 2. cap. 49.
Frairesquam non semel, Testamentum ann. 1398. ex Schedis
Præsidis
de Mazaugues. Fraireschiam, Charta ann. 1281. apud Thomasserium in
Biturig. pag. 730.
Frarersiam et
Frarirsiam, Charta ann. 1218. ibid. pag.
724.
Frareschiam, vetus Charta a nobis laudata in ea, quam de hac re ad Joinvillam
instituimus Dissertatione, quæ est tertia, Charta ann.
1273. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 198. Alia ann. 1344. tom. 2. pag. 493. Alia ann. 1334.
apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 175. etc.
Fregreschiam, Consuetud.
Lemovic. art. 83. Denique
Fratriagium, Arestum ann. 1317.
Franci nostri vulgo
Frerage, et
Freresche vocant ejusmodi partitiones
bonorum paternorum, unde
Frerager, et
Frerescher, pro partiri inter fratres,
Freragier, et
Frarescheurs, pro cohæredibus passim usurpant Consuetudines municipales,
Andegavensis, Cenomanensis, Pictavensis, et Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 130.
138. 140. In Libertatibus villæ
de la Perouse ann. 1260. apud Thomasserium pag.
100. et 101. vox
Fraresche pro quibusvis bonis, vel potius pro
Escaeta
usurpatur. Charta Guill. de veteri Ponte Militis ann. 1265 :
Nomine cambiationis
seu permutationis concessimus Roberto de Veteri Ponte Militi Domino Curvavillæ fratri
meo.... quidquid juris habebamus in villa Curvavillæ ratione Fraragii, in hominibus, in
festagio, in haulis, in justitia, et in viaria, etc.
Tabularium Prioratus de
Paredo fol. 28 :
In istis campis supranominatis totam Fraternitatem suam, quæ illi
ex hæreditario jure debebatur, supradicto loco concessit. Portio Fraterna
dicitur in Arestis S. Martini
hiem. ann. 1263. fol. 130. 1. Reg. Vide
Probat. Hist. Monmorenciacæ pag. 134. Thomasserium in Consuet. localib. Bituric. cap. 36.
et
de Lauriere Præfat. tom. 1. Ordinat. Reg.
pag.
xix. ubi recte contendit
Fraternitatem non fuisse
tenuram
ut Cangius explicat, sed proprietatis et possessionis titulum, quem ad se invicem
habebant cohæredes, inter quos divisa fuerat hæreditas, vocesque
Frarescher et
Frerachier veteribus Gallis id unum sonare quod apud nos
Diviser,
Partager, Partiri, dividere.