« 1 æra » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 117c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AERA1
1. ÆRA, Era, Hera, Supputatio, numerus, computus, scriptoribus mediæ
ætatis ; nam veteres Æra vocabant in rationibus, quæ vulgus hodiernum Item
vocat, quod primum est, in notatione æræ. Rufus Festus in Breviario Rerum gestar.
Pop. Rom. :
Morem secutus calculonum, qui ingentes summas Æris brevioribus exprimunt, res gestas signabo, non eloquar.Faustus Reiensis lib. 1. de Spiritu Sancto :
Sacer numerus dicimus, quia trecenti in Æra sive supputatione signum Crucis, etc.Bernaldus Presbyter de Reconciliatione lapsorum pag. 272 :
Notandum quoque quia Æra nonnunquam abusive pro Capitulo ponitur, ut in illo scripto Toletani Concilii ubi de ordine tenendæ Synodi tractatur.Isidorus Orig. lib. 6. cap. 15. § 4 :
Per singulos Evangelistas numerus quidem Capitulis affixus adjacet : quibus numeris subdita est Æra quædam minio notata quæ indicat, in quoto Canone positus sit numerus, cui subjecta est Æra : verbi gratia, si est Æra prima, in primo Canone, etc.Lex Wisigoth. lib. 2. tit. 3. § 3 :
Sciat se idem mandator censura illius legis noxium retineri, quæ continetur lib. 5. tit. 1. Æra secunda.Ita, lib. 6. tit. 2. § 5 :
Ad legis illius teneatur satisfactionem, obnoxius, quæ in hoc libro 6. sub titulo 2. Æra prima, etc.Hincmarus Remensis in Ferculo Salomonis :
Habetur in Bibl. Thouana vetus Canon. Codex, qui in sectiones vel capita dividitur, quæ Heræ appellantur, ubi interdum HR. per contractionem scribitur. Ita etiam in veteri forma celebrandi Concilii provincialis, apud Mabillonium, Conciliorum Canones per heras laudantur, pag. 458. 459. et in veteri Collectione, edita a V. Cl. Jacobo Petito. Faustus Reiensis vel Regiensis Epist. 6 :Hæc ut vobis nulla desit, Karle, gratia.Versuum mensura pandit, atque Ærarum quantitas.
Per Crucis enim signum et per sacrum Jesu nomen apud Græcos, Hera utrius supputationis imprimitur.Capitula ad Legem Alamannor. cap. 27. Edit. V. Cl. St. Baluzii :
Si litus fuerit in Ecclesia et in Heris generationis dimissus fuerit, 13. sol. et tremisso componat.Ubi Hera generationis videtur appellari series ipsa Generationis, ut tam ipse quam filii et nepotes libertatem consecuti fuerint ; in Ecclesia vero manumissus litus intelligitur. Æræ dierum, pro numeri dierum, apud Hildericum. Perperam porro Ira pro Era scribitur in Formula 16. ex Baluzianis :
Ut lex mundana Theodosiano corpore arbitratus discernit, me impleturum esse Polliceor, data Edictione de Inscriptionibus accusatoribus recrescant Theodosiano nono in Ira prima, etc.Est enim titulus 1. lib. 9. Codicis Theod. de Accusationibus et inscript.