« 1 mansa » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 225b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANSA1
« 2 mansa » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 225b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANSA2
2. MANSA, Trudes, momentum, pondus, ut videtur ; idem quod Italis Manovella. Chron. Sublac. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col.
1045 :
Alio tempore qui assistebat ibi ad officium peragendum, cum vellet lampadem, quæ ante altare erat, ut congruum sibi fuerat, deducere, subito tunc lapsa est. Cumque eam in terram venire crederet, subito Mansa, de qua deponi solita erat, visa est dependere, lumine accensa.
« Mansus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 230a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANSUS
MANSUS, vel Mansa, aut Mansum, (trino enim genere hæc vox effertur)
definitur Cæsario Prumiensi apud Browerum in Hist. Fuldensi pag. 208.
villa aut locus familiæ :Sirmondo,
fundus cum certo agri modo ;Bignonio,
villula coloni unius habitationi propria :Alvarotto, Zasio, et Italis quibusdam Scriptoribus,
quantitas terræ, quæ sufficit duobus bobus in anno ad laborandum :denique Papiæ,
mansus dictus a manendo, quod integrum sit duodecim jugeribus.Ex quibus conficitur, revera mansum fuisse certam agri portionem, quæ et coleretur, et in qua coloni ædes esset. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 536. Guerard. ad Irminon. Polyptych. et in Prolegom. Chartul. S. Petri Carnot. § 22. Mittermaier. Princip. Jur. German. § 81. Unde mansus idem videtur quod colonia, vel curia, ita ut pro ratione provinciarum nomenclatura sæpe diversa fuerit. Certe vox mansus nostris familiaris fuit, quam in Meix Burgundiones, Mois, Normanni, Arverni et Provinciales in Mas efferebant. Ita in Consuetudine Arverniæ cap. 28. art. 5. pascua dicuntur terminari per villas, mansos, et tenementa :
Pasturages se terminent par villages Mas et tenemens :ita ut aliud sit villa, aliud mansus, aliud tenementum. Adamus Bremensis cap. 54 :
Vir iste pauperibus ortus natalibus, primo, ut aiunt, septem Mansis, totidemque manentibus, ex hæreditate parentum fuit contentus.
◊ Mansum idem esse quod curia aliis dicitur,
indicat Speculum Saxonicum lib. 2. art. 54. § 2 :
Nemini licet segregatim pecora pascere, ut per id communi pastori pretium minuatur, nisi tres Mansos habeat sub titulo proprietatis aut feudalis.Ad oram scriptum :
Nisi tres curias aut plures habeat, aut feudum in eadem villa.Et § 3 :
Ubi pretium pastori solvitur de Mansis seu curiis, etc.Germ. Hove. Chron. Comodoliac. apud Stephanot. tom. 2. Fragm. Hist. MSS. :
Prope vicum seu Mansum cui nomen Comodoliacus. Qui quidem Mansus illis temporibus adeo erat parvus, quod in ipso vico seu Manso tria tantum hospitia cum sua quæque familia habebantur.Ubi aperte Mansus idem sonat atque colonia, seu villula.
P. , 1766.
◊ Mansus aliquando idem
quod Villa, complurium nempe in agris mansionum vel ædium collectio,
Village, hameau. Charta ann. 1308. in Reg. 40. Chartoph. reg. ch. 57 : In villa seu Manso de Sauvac, continente quindecim focos paleos seu palea coopertos.
◊ Promiscue vero in trino genere apud Scriptores hæc vox
usurpatur : ac primum
Mansa in feminino, in Charta Arnulphi Imper. ann.
889. apud Miræum tom. 1. pag. 34 :
Dedimus... in loco Huvi vocato Mansam unam, et in loco Theole Mansam unam... et quidquid ad easdem hobas et Mansas jure legitimeque pertinere videtur.Ita et in Charta Mathildis Ducissæ ann. 1074. apud Franciscum Mariam in Historia ejusdem Mathildis :
Sex Mansas cum suis pertinentiis in loco et finibus, etc.Et mox :
Quæ prima Mansa regitur per, etc.Antiq. Fuldenses lib. 1. cap. 93 :
Duas mansas cum ædificiis suis.Adde Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 17. 36. 146. 215. 244. tom. 3. pag. 117. Vita S. Egwini Episc. Wigorn. apud Godwinum de Præsul. Angl. Bolland. tom. 1. pag. 712. 713.
Mansus, masculino genere. Ditmarus lib. 4. pag. 45 :
Centum Mansos propriæ hæreditatis concessit.Synodus Aquisgran. cap. 122 :
In locis vero, ubi majores sunt facultates Ecclesiæ, verbi gratia tria, aut quatuor, aut certe octo et eo amplius millia Mansi, etc.Charta Caroli II. Reg. Franc. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 1. pag. 74 :
Quot decem Mansos in beneficio possideant, tot brunias cum duobus scutariis singulas marcas accipiant.Vita S. Popponis Abb. cap. 11 :
Sui juris in Amblania cespitem, qui in duodecim Mansos extendebatur.Adde Vitam Godefridi Comitis Campebergensis cap. 54. Baldricum in Chr. Camerac. lib. 3. cap. 49. Jo. Columbum in Episcop. Vivariensib. lib. 1. n. 48. et seqq. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mansis, is, in Charta ann. 974. Append. Marcæ Hispan. col. 904 : Donamus in ejus adjacentiis terram eremam.... simul cum... pratis et pascuis, Mansibus et vallibus, etc.
Mansus, quartæ declinationis. Historia Novientensis
Monast. apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 1135 :
Dedit itaque prædicto monasterio... tres Mansus cum curtibus suis et piscationibus, in Cunenheim v. Mansus cum curte dominica.Conradus Usperg. in Lothario Imp. et Chron. Weingartense cap. 3 :
Homagium ei et subjectionem fecit, et in beneficio 4. millia Mansuum in superioribus partibus Bavariæ suscepit.Metellus in Quirinalibus :
Et mox :Fundatores scriptas tribuere loco res,Centum minus quæ tunc erant et quater undecimoInfra Millenos Mansus serie duodenos.
Idem Urspergensis in eodem Lothario :Nihil remansit ex eis, conditus in quibus est,Bis nisi septeni Mansus, deciesque deceni.
Cujus curiæ mille et centum Mansus sunt uno vallo comprehensi.Adde Acta S. Foranani Abbat. n. 9.
Mansum, neutro genere. Annales Francor. Bertin. ann. 869 :
Ut Episcopi, Abbates, et Abbatissæ... breves de honoribus suis, quanta Mansa quisque haberet... deferre curaret.Capitula Caroli Calvi tit. 31. cap. 30 :
Qui Mansa deservire non possunt.Concilium Tricassinum ann. 878. cap. 2 :
Mansa, cortes, villas, etc.Charta Philippi I. Reg. Franc. ann. 1066. apud Miræum tom. 1. pag. 67 :
Apud Furnes Mansum unum Drusloni, apud Eches in Mempisco septem Mansa terræ, apud Wideschat 28. Mansa terræ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Masus, pro Mansus, in Bulla Benedicti VIII. PP. ann. 1017. Append. ad Marcam
Hisp. col. 1001 : Et in S. Sylvestri eremos, et cum decima de ipso Manso, cum terras et vineas, et cum ipso Maso. Et in Deredeldos Maso cum terras et vineas, etc.Vide in Massa 5.
◊ Et sane mansum fuisse certum agri modum, ex eo patet, quod 12.
jugeribus terræ constitisse dicat Papias : Hincmarus, locis infra annotandis, duodecim
bunnariis, adeo ut jugerum et bunnarium idem fuerint. Mansorum vero
non modo fines ac limites vulgo describuntur in veteribus tabulis ; sed etiam agri modus,
id est, quot terræ jugera, perticas, aut virgas contineat. Charta Frederici Episcopi
Hamaburgensis :
Mansi vero mentione, ne discordia in posterum in populo haberetur, quæ mansio in longitudine septingentas et viginti, in latitudine vero triginta habet regales virgas, cum rivulis terram interfluentibus, etc.Acta Murensis Monasterii pag. 45 :
Cum autem debent arare, cum virga metitur eis, qua et Mansi solent metiri.Vetus Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 143 :
Ipse Mansus habet terminationes... et habet in longo perticas agripennales 16. et pedes 3. et in lato perticas 5. infra istas terminationes vel perticationes.Infra :
Ipse Mansus... habet in longo perticas agripennales 19. in ambis vero frontibus et in medio perticas 8. et pedes 9. etc.Adde pag. 155. 156. Charta ann. 1047. tom. 2. novæ Gall. Christ. Inter Instr. col. 479 :
Ibi quoque juxta de silva nostra dominica tantum delegamus ad complantandum, et hospitandum cultores, ut fiant inter prænominatam curtem, et illam saltem(leg. saltus)extirpationem 300. Mansi terræ integri... In supra autem dicto Maritimo donavimus Domino et S. Mariæ septem Mansos terræ, etc.
P. , 1766.
◊ Dialog. creatur. dial.
105 : Invenerunt bubulcum quemdam, qui conjungebat boves, et ad Mansum, id est terram xij. jugerum arandum mandat.Interdum denotat insignem terræ quantitatem, quæ et agros et silvas et aquas comprehendit. Charta ann. 1231. apud Grupen. in Orig. Pyrmont. cap. 5. pag. 82 :
Mansos duos in præfata villa sitos, qui vocantur Vrighose, abbati in Aucelungesborne, cum omni utilitate, tam in agris, quam in silvis,... aquis et piscationibus pro novem marcis vendiderunt.Mais, eodem sensu, in Charta Rob. ducis Burgund. ann. 1288. ex Chartul. eccl. Lingon. fol. 22. r° :
Exceptez trois Mais ou en tout tant que mes sires Jehan Darc y ha, et ung Mais que mes sires Odes de Savigney hi ha, ès quels Mais, etc.
Mansi vero qui ea, qua esse debebant, agri portione, vel definito a lege jugerum numero
constabant, integri dicuntur in Capit. Caroli M. lib. 1. cap. 83. et in Chronico
Fontanellensi cap. 15. alii vero non omnino integri.
Mansi medii, videntur appellari in eod. Chronico Fontanellensi dicto cap. 15. vel
Mansi Dimidii, Qui scilicet aut sex agri jugeribus, aut minore, quam par erat, jugerum numero
constabant. Frotharius Episcop. Tullensis Epist. 7 :
De ecclesia illius Presbyteri vestri tulerunt dimidium Mansum, et dimidiam decimam.Chronicon Besuense pag. 548 :
Quidquid etiam super tria Mansa et dimidium in ipsa villa inventum est.Charta Ragenfredi Episc. Carnotensis ann. 954 :
In pago quoque Carnotensi dedimus Ecclesiam, quæ dicitur Immonis villa, cum 9. Mansis et dimidio.Charta Theoderici V. Holland. Com. ann. 1083. apud Miræum tom. 1. pag. 71 :
Obtulit et ipse ad eumdem locum in Scagen sex mansos, in Haregon undecim mansos, et quartam partem Mansus, in Wimnen Mansus et dimidium.Quod ibid. pluries occurrit. Sed in alias partes passim dividebantur mansi, ut in Chart. ann. 1140. apud Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 126 :
Curtim unam... cum sexta decima parte unius mansi terræ, quam appellant Erbe.Adde Chartas Ecclesiæ Hamaburgensis pag. 200. et Speculum Saxon. lib. 1. art. 34. § 1. Neque alii videntur
Manselli, Minores nempe mansi, apud Marculfum lib. 2. form. 36. Pancharta nigra S. Martini
Turon. :
Alodum nostrum condonamus.... habentem plus minus Mansellos. 44.Bullarium Fontanell. fol. 10 :
Calciacum cum integritate Ecclesiæ et dominatus S. Ansberti ac Mansellos.Adde Codicem MS. Irminonis Abb. Sangerm. Provinciales Maset dicunt.
Mansella, in Charta ann. 864. tom. 2. Spicilegii Acheriani pag. 589 :
Mansella in Mariaco,... Mansella, quæ Hildeburgis dedit in Monasteriolum medium.Ibidem :
Mansella in Fontaniliis quæ cum Wenilone Metropolitano Episcopo permutaverunt, etc.Diploma Ludovici Pii ann. 832. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 88 :
In eodem pago, in loco qui dicitur Vulpilionis Mansellum absum unum cum terrulis et silvolis ad eum aspicientibus.Formulæ vett. Andegav. n. 36. apud Mabill. in Supplem. Diplom. pag. 83 :
Ergo transcrivimus tibi Mansello nostro illo super terraturio vir inluster illo, etc.Tabularium S. Remigii Remensis :
Denique si fuerit aliquis ingenuus, qui propter paupertatem mansum, vel partem quamlibet mansi tenere non possit, debet hoc probare a septem suis patribus. Cum vero probatum hoc habuerit, facit suo seniori tempore messis dies 3. cum præbenda sibi data : sin autem, dabit propter hoc denarium et dimidium.
◊ Mansorum, pro ratione possessorum et colonorum, species
variæ recensentur, alii enim dicuntur Dominici, Regales, Capitales, alii
Ecclesiastici, alii ingenuiles, alii
serviles, tributales, letales, manoperarii, alii denique exercitales.
Mansi Ingenuiles dicebantur ii, qui ab ingenuis, hoc est, liberæ conditionis hominibus, colebantur,
vel qui servilibus oneribus obnoxii non erant. Cæsarius Abbas Prumiensis in Gloss. ad
Diplomata ejusdem Monasterii, ubi de quadripartito mansorum genere :
Ingenuilia erant in Arduenna, vulgo dicta Kuenishoben, i.regalia, ut Germanicam hanc vocem effert Browerus, quasi Hobæ regales. Gloss. Cæsar. Heisterbac. apud Honth. Histor. Trever. tom. 1. pag. 662. col. 1 :
Mansi ingenuales sunt, qui jacent in Ardenna, id est Osdine ; in qua terra jacet Alve et Hunlar et Vilantia. Quilibet istorum mansorum habet clx. jurnales terræ, quos appellamus vulgariter Koninhkgeshuive.Charta Calvi pro Monasterio Fossatensi :
Et in villa, quæ vocatur Montericus, Mansum ingenuilem, quem tenet Nodalbertus cum hæredibus suis, etc.Occurrit ibi pluries in Tabul. ejusdem Monast. f. 9. Hincmarus Remensis tom. 1. pag. 716 :
Quot Mansos habeat in sua Parochia ingenuiles aut serviles, aut accolas, unde decimam accipiat.Idem in Opusc. 55. Capitulor. cap. 1 :
Et sunt in eadem villula... Mansi ingenuiles 9. serviles 11.Charta ann. 996. in Probat. Hist. Luxemburg. pag. 9 :
Cum Ecclesia, omnique ejus decimatione, et casa dominicali, cum 12. Mansis ingenuilibus, et 20. servilibus ad eam pertinentibus.Adde Capit. Caroli Calvi tit. 42. et Annales Fr. Bertinian. ann. 366.
Mansi Ingenuales, ut Ingenuiles, in Charta Lotharii Reg. ann. 842. apud Menester. Hist.
Lugdun. pag. 86.
Mansi, vero serviles erant ii, quos servi et coloni excolebant, sub censu, qui
domino præstabatur, et aliis conditionibus, quæ in servili graviores erant, quam in
ingenuili. Cæsario Abb. Prumiensi in Glossario
servilia mansaSed maxime serviles mansos vocabant, quorum coloni ex agri conditione vilioribus servitiis domino obnoxii erant. Chronicon Besuense pag. 574 :dicuntur,quæ in servitiis omnibus, et pendendo fructu conditione deteriora erant.
Debet vero iste Mansus porcum et arietem, 6. panes et 6. sextarios vini, carroperam, et omnes consuetudines, quas dominis persolvere debent servi.Charta Caroli C. pro Monast. Sithiensi :
Habeant ad suos usus Mansum indominicatum et Mansa servilia 12.Charta Macharii Comitis ann. 885. apud Miræum tom. 2. pag. 935 :
Mansi serviles iv. est ibi camba i.... Mansos serviles ibidem deservientes absos iv.Codex MS. Irminonis Abb. Sangerm. :
De mansis servilis. Autlemarus servus et uxor ejus... tenent dimidium Mansum servilem.Tabularium S. Remigii Remensis :
Mansos ingenuiles 32. serviles 34.Tabularium Bellilocensis Abbat. in Lemovic. ch. 3 :
Curtem meam indominicatam...... cum bachalariis indominicatis et Mansis servilibus.Adde Capitul. Caroli C. tit. 42. et Baldricum lib. 1. Ch. Camerac. cap. 52. Adde ex laudatis Cæsar. Gloss. ibid. :
Mansi serviles sunt, qui continuo tenentur nobis servire : id est, omni hebdomada per totum annum tribus diebus. Præterea faciunt alia jura multa, sicut expressum est in libro.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mansi Censuales, a censu, quem domino pendebant eorum coloni, sic appellati, iidem qui
serviles. Hist. Novientensis Monast. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1131 :
Sulza curtis dominica cum omnibus appenditiis suis, Ecclesia videlicet matrice cum decimis suis, Mansus censuales atque serviles, agri cum vineis ac pratis, curtes cum curtificiis, familia ministerialis servilis et censualis.Codex MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 107 :
De Mansibus censilis. Culfoinus colonus... habet de terra arabili bun. xiii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Observandum
vero vocem Mansus unde interdum occurrere ut terra servitiis obnoxia significetur.
Statuta reformat. S. Claudii ann. 1448 : Feudorum atque feudarum alienationes in jurisdictione dicti monasterii, videlicet feudorum, retrofeudorum nobilium, Mansorum quoque et terrarum servilis et manus mortuæ conditionis, ab inde non fiant, Mansos, terras et possessiones manumittendo vel affranchisando.
Mansi Servitiales, apud Willel. Hedam in Baldrico Episc. Ultraject. Hinc
Mansi Manoperarii appellati in Chronico Fontanellensi cap. 14. quod operis essent obnoxii eorum
coloni :
Sunt Mansi integri reperti numero 1326. medii 238. Manoperarii 18. qui fiunt simul 1569. absi 158. molendina 39. in beneficiis vero relaxati sunt mansi integri numero 2120. medii 40. Manoperarii 225. qui simul juncti fiunt 1395. absi 156. etc.Mox :
Summa namque universitatis præsentium rerum inter integros, medios, atque Manoperarios reperti sunt mansi 4264.Polyptychum Floriacense passim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mansus Taillabilis, Talliæ obnoxius. Charta dom. Barbarelli ann. 1407 : Quia ipsum cornerium vineæ erat de Manso taillabili dicti domini qui remittit ad servitium recognoscibile.
Mansi Tributales, Mansi serviles et tributales, in Annotatione Arnonis Episcopi, apud
Canisium tom. 2. Antiq. lect. pag. 485. 487. 488. et 494. videntur ii, quibus a Principe
tributum erat impositum ad onera bellica, et sumptus reipublicæ procurandæ : nisi iidem
sunt, qui serviles. Conradus Uspergensis in Philippo Suevo :
Ut videlicet quilibet Mansus rusticanorum prædiorum solveret maltare unum avenæ, etc.
Mansi Carroperarii, qui carrorum operas debent, in Polypt. Flor. passim.
Mansi Lidiales, vel letales dicti, qui a litis, seu servis, excolebantur, ac proinde
iidem, qui serviles, vel certe qui militaribus oneribus obnoxii erant. In Glossar.
Cæsarii Prumiensis Abbatis,
ledilia mansa sunt, quæ multa quidem dominis commoda ferebant ; sed non ita continuo serviebant.Ubi expungenda videntur verba non ita, vel certe vox non. Apud Hontheim. :
Mansi lediles sunt, qui nobis multa jura solvunt ; sed tamen ita continue non serviunt, sicut mansi serviles.Diploma Ludovici Pii apud Chapeavillum tom. 1. Hist. Leod. pag. 148 :
Curtem dominicatam cum Mansis letalibus et servilibus.Codex MS. Irminonis Abbat. Sangerm. fol. 68 :
Ermoldus colonus et frater ejus Gerardus.... tenent Mansum 1. lidum.... solvunt inter utrosque soledos 11. ad hostem, et reliqua sicut illi qui tenent Mansum ingenuilem, præter unum solidum ad hostem.Et fol. 69 :
Airulfus lidus S. Germani et uxor ejus... tenent Mansum 1. Lidilem... solvunt totum debitum sicut ceteri de Mansibus lidorum.Vide Leti.
Novem Mansos Litonum et quindecim Mansos expeditos, in chart. ann. 1262. apud Haltaus. in Glossar. German. voce Freyhufe, col. 508.
◊ Rursum Mansi alii erant amasati, id est,
ædificiis instructi, de quibus in voce Amasatus : alii vero absque ædibus.
Hincmarus tom. 1. pag. 736 :
Quoniam vestrum Ecclesias vestras negligere, et alodes audio comparare, et in eis Mansos exstruere atque excolere, ac in eisdem Mansis feminarum habitationem habere, etc.
◊ Mansorum præterea alii erant culti, alii inculti.
Charta Ragenfredi Episc. Carnotens. ann. 954. in Probat. Hist. Monmorenciacæ :
Germinionis villam in pago Dunensi cum 30. Mansis cultis et incultis.Mansi inculti erant ii, quos vulgo absos dicebant, de quibus egimus in hac voce.
Mansi Nudi non semel dicuntur in Tabulario S. Remigii Remensis :
Sunt ibi 11. Mansi vestiti, nudi 3.Culti vero iidem, qui vestiti. Capitul. 1. ann. 812. cap. 1 :
Ut omnis liber homo, qui quatuor Mansos vestitos habet de proprio suo, etc.Chronic. vetus S. Benigni Divion. tom. 1. Spicil. Acher. pag. 370 :
Contulit memoratus Princeps..... his et aliis locis Mansa vestita et apsa.Charta Leudonis Remorum Episcopi, apud Colvenerium ad Chronicon Flodoardi :
Ut pro vestitu nobis ad præsens ex ea retineremus Mansos ingenuiles et vestitos.Vetus Charta apud Baldricum Noviom. lib. 1. cap. 52 :
Mansos etenim, qui ad supradictum Mansum dominicatum deserviunt, vestitos 12. et alios, qui nuper vestiti sunt 12. qui nec adhuc integrum possunt solvere censum absos 16.Alia in Chronico Besuensi pag. 574 :
Apud Vetus-vineas unum Mansum Vestitum, cum servo in eo habitante, .... delegavit.Traditiones Fuldenses lib. 1. cap. 103 :
Duas Mansas vestitas, cum omnibus substantiis suis.Qui quidem Mansi vestiti iidem sunt, qui Mansi de terra arabili dicuntur in Charta Willelmi Aquitan. Ducis ex Tabulario Angeriacensi :
In ipsa villa Mansum de terra arabili.Rursum :
Quatuor Massos de terra arabile.
P. , 1766.
Mansi Absi, Inculti. Gloss. Cæsar. Heisterbac. in Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joh. Nic.
ab Hontheim. pag. 662. col. 2 : Mansi absi sunt, qui non habent cultores, sed dominus eos habet in sua potestate, qui vulgariter appellantur Wroinde.Vide Absus et mox Mansus Dominicatus.
Mansi Cooperti. Vide Coopertus.
Mansi Laborati, Iidem qui culti, Gall. Labourez. Charta ann. 1064. in Hist. Eccl.
Pedem. cap. 24 :
Tres quoque alios Mansos in infrascripta Plausiascha, unum ibi est solum in Dominicata cum Capella, alium rectum et laboratum per Constantium, etc.Infra :
In Raconisio Mansum unum sicuti fuit rectum et laboratum per Willelmum.
Mansi Barscalci. Vide Barscalcus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mansus Cabalis, Eadem notione. Vide Cabalis Mansus.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mansus Caminatæ, id est, Cameræ ; Caminata quippe est camera. Chartul. Aquicinct. fol. 41 :
Dedit etiam idem prænominatus Haymo eidem Ecclesiæ dimidium Mansi Caminatæ apud Gendre cum omnibus appenditiis suis.
Mansum Capitale, quod vulgo Caput Mansi, nostris Chefmez, in Charta Henrici I. Reg.
Angl. tom. 2. Monastici Anglic. pag. 133 :
Retinuit... Rex in manu sua Mansum suum capitale, quia infra septa Canonicorum adhuc receptaculum competens non habebat.Charta ann. 1192. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 150 :
Noverit universitas vestra me... concessisse Ecclesiæ S. Mariæ de Oseneia... Capitale Mansum meum in Westona cum ejus pertinentiis.Alia ann. 1193. ibid. :
Concessi... totum manerium meum Mixeburg in liberam et perpetuam elemosinam cum Capitali curia et cum omnibus pertinentiis.Idem ergo Mansum quod curia, ut supra dictum est. Vide Caput mansi, in Caput.
P. , 1766.
Mansus Commendatus, Cujus possessor domino fidelitate et hominio astrictus est. Placit. ann. 891.
inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 170 : In ipsa scriptura continebatur, quia...... villam Caderillam ab integrum, et in Manso commendato,... solemniter condonaverat.Vide Commendatus.
Mansus Dominicatus, indominicatus, dominicus, dicebatur proprius et peculiaris domini mansus,
quem dominus ipse colebat, cujusque fructus percipiebat. Capit. Caroli C. tit. 42 :
Comes, qui habet Abbatiam, de suo Manso indominicato, similiterque et de vasallorum, accipiat de Manso indominicato denarios 12. de Manso ingenuili 4. denarios de censu dominicato, et 4. de sua facultate. De servili vero, duos denarios de censu, et de sua facultate duos.Charta Macharii Comitis ann. 885. apud Miræum tom. 2. pag. 935 :
Donamus atque transfundimus ad partem Ecclesiæ S. Dei Genitricis Mariæ... Mansum dominicatum cum castitiis, ad quem aspiciunt de terra arabili bunnaria iv. de silva bunnaria cc.Alia ann. 1096. ibid. pag. 1144 :
Totum et integrum cum Mansis dominicatis et indominicatis, alodiis, feudis, mancipiis, etc.Chron. S. Benigni pag. 421 :
Dederunt S. Benigno Mansum unum indominicatum cum supraposito, terrisque ad eum pertinentibus.Vetus Charta apud Baldricum Noviom. lib. 1. cap. 52 :
In villa Haidis Mansum dominicatum cum castitiis et arboreto, etc. Mansus dominicalis,in Charta ann. 996. Adde tom. 1. Spicilegii Acheriani pag. 589.
P. , 1766.
◊ Gloss. Cæsar. Heisterbac.
in Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 662. col. 2 :
Præterea etiam invenitur in libro de Mansis indominicatis, qui sunt agri curiæ, quos vulgariter appellamus selgunt, sive atten vel cunden.
Mansus Ecclesiasticus, vel Ecclesiæ, dicitur ea agri portio, quæ ipsi Ecclesiæ in dotem assignari
solebat, vel Presbytero Ecclesiæ deservienti, cum aliquot mancipiis, quæ immunis erat ab
omnibus oneribus. Chron. Wormat. apud Ludewig. tom. 2.
Reliq. MSS. pag. 26. ex Glossa in Decret. :
Mansus appellatur unde percipitur frumentum et vinum ad Eucharistiam consecrandam. Vel Mansum appellat dotem Ecclesiæ, quia dos talis esse debet, ut Ecclesiæ possit inde sufficere et sustentari absque servitio, et non debet ei dari portio onerosa.Gillebertus Lunicensis Episcopus de usu Ecclesiastico :
Octo sunt, quibus sustentatur Sacerdos, parochia, Mansum, atrium, cœmeterium, templum, altare, calix cum patena, corpus cum sanguine.Mox :
Mansum dico terram aratri, quam ad minus debet habere Sacerdos.Capitula Caroli M. de Partibus Saxoniæ cap. 15 :
De minoribus capitulis consenserunt omnes ad unamquamque Ecclesiam curtem et duos Mansos terræ pagenses ad Ecclesiam recurrentes condonent, etc.Sed duo isti Mansi pro Ecclesiarum dote apud Saxones duntaxat obtinuerunt, nam alias unicus sufficiebat. Capitul. Caroli M. lib. 1. cap. 83 :
Sancitum est, ut unicuique Ecclesiæ unus Mansus integer absque ullo servitio attribuatur.Capitula Ludovici Pii nuper edita in nova Concilior. Editione, ad ann. 824. cap. 1 :
Quod si forte in aliquo loco sit Ecclesia constructa, quæ tamen necessaria sit, et nihil dotis habuerit, volumus ut secundum jussionem Domini et genitoris nostri unus Mansus 12. bunnariis de terra arabili ibi detur, et mancipia duo a liberis hominibus, qui ad eandem Ecclesiam officium Dei audire... ut Sacerdos ibi possit esse, (et) divinus cultus fieri. Quod si hoc populus facere noluerit, destruatur.Quo spectant, quæ habet auctor Vitæ Ludovici Pii ann. 817 :
Volens etiam unamquamque Ecclesiam habere proprios sumptus, ne per ejuscemodi inopiam cultus divini negligerentur, inseruit prædicto edicto, ut super singulas Ecclesias Mansus tribueretur unus pro pensatione legitima et servo atque ancilla.Et Matth. Paris in Vitis Abbatum S. Albani pag. 548 :
Vicarius Ecclesiæ habebit Mansum competentem.Hincmarus tom. 1. pag. 716 :
SiDenique vetus Charta apud Baldricum Noviomensem lib. 1. cap. 52 :(Presbyter)habeat Mansum habentem bunnaria 12. præter cœmeterium et cortem, ubi Ecclesia et domus ipsius continetur, aut si habeat mancipia quatuor.
Ecclesiam unam in Gentlinio cum Ecclesiastico Manso habente de terra arabili bunnar. 12.De ejusmodi Ecclesiastici mansi immunitate agunt præterea Capit. Caroli M. lib. 5. cap. 45. Ludovici Pii Wormaciense ann. 829. cap. 4. Caroli Calvi tit. 32. cap. 11 :
Ut de uno Manso ad Ecclesiam dato nullus census, neque caballi pastus, senioribus de Presbyteris requiratur.Adde ead. Capit. Caroli Calvi tit. 11. cap. 2. tit. 34. cap. 9. et Concil. Wormaciense cap. 50. Joannem VIII. PP. Epist. 113. Concil. Coloniense ann. 887. cap. 4. Metense ann. 888. cap. 4. Excerpta Egberti Archiep. Eborac. cap. 25. etc. Agros olim apud paganos, Sacerdotibus et templis attributos fuisse, docent Siculus Flaccus et Aggenus.
◊ Mansus Presbyteralis. Tabularium Ecclesiæ
Gratianopolitanæ sub Hugone Episcopo fol. 25 :
Mansus vero in qua Ecclesia S. Imerii fundata est, et vocatur Mansus Presbyteralis, etc.Tabularium Monast. S. Andreæ Viennensis :
Et in Manso Presbyterali medietatem de quacunque re accipiant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Interdum vero
Mansus pro sola æde curali usurpatur. Charta ann. 1336. apud Kennett. Antiquit.
Ambrosden. pag. 431 : Habeat etiam dictus vicarius pro inhabitatione sua illum Mansum in quo presbyter parochiæ dictæ Ecclesiæ inhabitare consuevit, et duo cottagia adjacentia : quem quidem Mansum dicti Rector et Conventus prima vice sufficienter et congrue ædificare teneantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mansi Equitum et pagensium, in Charta Milonis Montani Comitis Aptensis ann. 835. tom. 1. novæ Gall. Christ.
inter Instr. pag. 74. hoc est, qui a Militibus et paganis seu rusticis excoluntur.Mansi Exercitales. Annotatio Arnonis
Episcopi apud Canisium tom. 2. Antiqu. Lection. pag. 493 :
In eo Mansos 60. inter vestitos et absos, et inter Exercitales et barschalcos cum omnibus appenditiis, etc.Mansi nimirum, qui a militibus excolebantur, quibus mercedis loco attributi fuerant. Ibid. :
Tradidit imprimis Theodebertus Dux in pago... villam... cum Mansis 30. inter vestitos et absos, et exercitales viros, et quod ad eandem villam pertinet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mansus Finitivus, an idem qui integer ? Charta ann. 926. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect.
col. 281 : Quod sibi concambiare suas e contra duplice dando obnixe flagitabant instabiles hæreditates cum Mansis finitivis vi. et jugeribus viii. hocque eis benivolenter concessimus.Id est, Finitus, determinatus, duodecim jugeribus constans. Vide supra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mansum Fiscale, Patrimoniale, quod jure hæreditario a parentibus habetur. Charta ann. 924. apud
Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 41 : Tradidit nobis ad immeliorationem loci Mansa fiscalia duo, ex propria hereditate in loco nuncupante Fostias, cum familia ibi degente xxii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mansi Flandrenses, in Privileg. Doberluc. ann. 1285. apud Ludew. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 128 :
Trans ripam vero ejusdem fluminis Primznitz octo Mansos Flandrenses ipsis terminis adjecimus,id est, si bene conjicio, tot agri modos, quot octo Mansi apud Flandros continent, adjecimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mansum Hereditarium, Idem quod Fiscale. Capitul. Caroli Calvi ann. 869. cap. 13 : De Mansis hereditariis presbyter parochiæ, sicut constitutum est, decimum consequatur.
Mansi Mutabiles. Charta Communiæ Cerniaci in agro Laudunensi ann. 1184 :
Homines autem de Mansis mutabilibus, quotquot venire voluerint, absque contradictione recipientur.Id est, homines, qui nulli certo manso, seu glebæ sunt addicti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mansi Sediles, Notione, ut videtur, opposita. Diploma Caroli Crassi Imper. ann. 882. apud
Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 32 : Ut concederemus eis quemdam fisculum nostrum, Blandonium nomine... cum capella et pertinentiis ejus, Mansos sediles xxxii. serviles xii.
Mansum Regale, quod Regis proprium erat, in Capitul. 2. ann. 813. cap. 19. Vita S. Egwini Episc.
Wigorn. n. 17 :
Castrum Alvecestre, regale tunc Mansum.Adde Divos Bambergenses Gretseri pag. 75. 77.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1206. apud
Leuckfeld. in Antiq. Gandersh. cap. 12. § 4 : Castrum in Bruggem cum ecclesiis et quingentis regalibus Mansis.
Sella, Sellula mansi, Domus coloni in singulis mansis. Edictum Pistense cap. 30 :
Ut quoniam in quibusdam locis coloni, quam et de casis Dei, suas hæreditates, id est, mansa, quæ tenent, non solum suis paribus, sed et Clericis, Canonicis, ac villanis Presbyteris, et aliis quibuscunque hominibus vendant, et tantummodo Sellam retinent : et hac occasione sic destructæ fiunt villæ, ut non solum census inde possit exigi ; sed etiam quæ terræ de singulis mansis fuerunt, jam non possint agnosci.Hincmarus :
Excepto atriolo ad sepulturam, et excepta Sellula Manselli ipsius Capellæ, cum hortulo.Vide Sedes 3. Confer Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 176. voce Sal.
P. , 1766.
Tenere ad Mansum, Sub certo scilicet censu et annua pensione domino fundi præstanda. Charta ann.
1227. in Chartul. Guill. abb. S. Germ. prat. fol. 153. v°. col. 1 : Arbitrium nostrum protulimus in hunc modum, videlicet quod dictæ domus et grangia sunt de manso dicti Johannis, et quod eas tenet dictus Johannes ad Mansum ab abbate et conventu S. Germanni de Pratis, et quod dicti abbas et conventus habent in dictis domo et grangia omnimodam justitiam sicuti de manso, excepto quod in ipsis domo et grangia dictus Johannes habebit ventas, iuvestituras et rotaticum, et excepto hoc, quod dictæ domus et grangia immunes erunt a tallia.
P. , 1766.
Mansus, nude pro Mansione seu domo, in Vita S. Godegr. tom. 1. Sept. pag. 771. col. 1 :
Qui vero loco illo, novo scilicet Manso, obsequiis beati confessoris tenebantur, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mansus, pro Reditu seu servitio mansi, in Cod. MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 72 :
Solimanus et Amingus inter utrosque persolvunt Mansum 1. servilem, etc.
Mansarius, qui mansum ingenuilem aut servilem excolebat, et certum censum aut annuam
pensionem domino prædii ac fundi præstabat, quod secus erat in Dominicis et indominicatis
mansis, qui sine Mansario erant, propterea quod non elocarentur, sed ab ipsis dominis
colerentur. Capitularia Caroli Calvi tit. 42 :
Episcopi, Abbates, Comites, ac Vassi dominici ex suis honoribus de unoquoque manso indominicato donent denarios 12. de manso ingenuili quatuor denarios de censu dominicato, et quatuor de facultate Mansuarii : de servili vero manso, duos denarios de censu indominicato, et duos de facultate Mansuarii.Ubi tam dominus fundi, quam Mansuarius, manso onus impositum inter se partiuntur : ita ut de sensu dominicato, id est, quem persolvit Mansuarius domino mansi, dominus partem exsolvat, ut Mansuarius ex sua facultate. Adde Epistolam Episcoporum Regni Franc. ad Ludovicum Imp. cap. 14. Edictum Pistense cap. 23. Aimoinum lib. 5. cap. 35. etc. Vide Guerard. ad Irminon. Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 317. num. 26. Mitterm. Princip. Jur. Germ. § 48. not. 4. et § 85.
Mansoarius. Marculfus lib. 1. form. 22 :
Præcipientes, ut sicut reliqui Mansoarii, qui per talem titulum a jugo servitutis in præsentia Principum noscuntur esse relaxati ingenui, etc.Codex MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 62 :
Et hæc terra est tota divisa per Mansoarios.
Masoerius. Tabularium Prioratus de Paredo fol. 33 :
Et reddit ipse Masoerius porcum bonum, et multonem vestitum, et coxam de vacca, etc.
Mansuarius. Capitulare de Villis cap. 39 :
Volumus, ut pullos et ova, quos servientes vel Mansuarii reddunt, etc.Capitul. Caroli C. tit. 31. cap. 14 :
Quatenus non sit vobis necesse per quascunque occasiones... majores quam ratio postulat, paratas exquirere, et pauperes Ecclesiasticos, et fidelium vestrorum.... Mansuarios in carrucaturis et paraveredis contra debitum exigendis gravare.Charta Balduini Comitis Fland. ann. 1116. apud Miræum tom. 2. pag. 1154 :
Neque Mansuarios justificabit de his quæ ad mansos pertinent.Adde aliam ann. 1140. apud eumdem Miræum tom. 1. pag. 388.
P. , 1766.
Mansuariorum Comes, apud Nithard. lib. 3. pag. 372. cap. 2. in fine. Idem forte qui
Mansionarius in regum Francorum aula ; male igitur Mansuarios hic de populo
quodam intellexit Falcetus, quem idcirco castigat Beslius R. de Guienne pag. 51. et
52. Vide in Comes 2.
et Mansionariorum Comes in
Mausionarius 2. Pertz. Script. tom. 2. pag. 663.Mansata est,
quando dominus dat alicui mansum cum diversis possessionibus, et propter hoc ille facit se hominem domini, et ad certum servitium tenetur ; et talis dicitur homo de Mansata, qui est homo ratione possessionum : persona tamen ejus libera est, secundum Consuetudinem Regni Franciæ, si dimissa Mansata alio se transferat. At Itali, secundum quosdam, vocant homines de Mansata, quasi de familia, et illi quasi pro servis habentur.Hæc Speculator lib. 4. partic. 3. de Feud. Ita in Charta Hugonis Ducis Burgundiæ ann. 1253. apud Perardum :
Insuper confessi sunt prædicti homines se servos esse omnes de conditione, Mansata, et de manu mortua, et de potestate et fisco dictorum dominorum suorum..... in quibus possunt facere voluntatem suam, videlicet in talliis, exactionibus, etc.Charta Philippi Reg. Franc. ann. 1306. pro Ecclesia Mimatensi, in Regesto Ludov. Hutini Reg. Franc. fol. 60 :
Et homines dicti castri sunt et esse consueverunt ab antiquo homines de Mansata, sive de corpore, et casalatico, tam domini Regis, etc.Charta Guillelmi Episcopi Gabalitani ann. 1309. in 9. Regesto Philippi Pulcri Regis Ch. 44. ex Tabulario Regio :
In qua quidem terra idem dominus P. poterit omnes homines de corpore vel de Mansata ejusdem terræ affrancare et liberos facere.Vide Mansa 1.
Terra Mansualis, Ager a manso dependens. Charta Gerardi Decani S. Quintini in Viromand. ann.
1127 :
Annuimus etiam pariter hoc annuente Balduino, de Dominica terra nostra, quod si eam propria carruca non exercuerimus, ut ipsi exerceant, et nonum manipulum nobis inde persolvant. De terra autem Mansuali, quam ipsi diruperint, donec venerit, qui possit se ostendere hæredem, scmper pro nono manipulo teneant.... Terram autem marliatam a primo die marliationis usque ad 15. annos libere obtineant..... silvestris autem terra, quæ sartus vocatur, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Mansus. Mansus fuerit, pro Manserit, in Charta ann. 1357. apud Lobinell. tom. 3.
Hist. Paris. pag. 431 : Statuimus quod quicumque... per mensem continuum... Mansus fuerit extra domum, etc.