«
3 presbyterium » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 490a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRESBYTERIUM3
3. PRESBYTERIUM. Pars Eccclesiæ in qua Presbyteri consistunt, et sacræ liturgiæ vacant, Græcis
βῆμα, ἄδυτον. Synodus Romana sub Eugenio II. PP. cap.
33 :
Sacerdotum aliorumque Clericorum Ecclesiis servientium honores a Laïcorum
discrete apparere convenit. Quamobrem nulli Laicorum liceat in eo loco, ubi Sacerdotes,
reliquive Clerici consistunt, quod Presbyterium nuncupatur, quando Missa celebratur,
consistere, ut libere ac honorifice possint sacra officia exercere.
Quod quidem
Presbyterium cancellis distinguebatur a reliqua æde : prædictis enim addit Synodus Rom.
sub Leone IV. cap. 33 :
Nec inter sacros cancellos ordinibus debitos, nisi
permittente Episcopo, adtentent accedere
sæculares. Gelasius I. PP. Epist. 9. de
Diaconis :
Non in Presbyterio residere cum divina celebrantur,... jus non
habeant.
Ordo Romanus :
Presbyteri in Presbyterio omnes permanent
inclinati.
Decretum Nicolai II. PP. contra Clericos concubinarios, apud Hugon.
Flaviniac. pag. 193 :
Omnino contradicimus, ut Missam non cantet, neque Evangelium
aut Epistolam ad Missam legat, neque in Presbyterio ad divina officia cum his, qui
præfatæ constitutioni obedientes fuerint, maneat, etc.
Anastasius in Leone III.
pag. 121 :
Simul et rugas in ingressu Presbyterii pensant, etc.
Pag. 127 :
Fecit eidem nutritori suo Presbyterium noviter totum marmoreum magnæ
pulchritudinis, sculptum, compteque ornatum.
Infra :
Tamque Presbyterium,
quamque totam ecclesiam marmoravit.
Ibidem :
Presbyterium ex marmoribus
sculptis decoravit.
Adde pag. 131. 132. 151. 155. 156. Charta Edgari Reg.
Britanniæ ann. 973. tom. 1. Monast. Anglic. pag. 243 :
Virgini Mariæ Orientale
altaris Presbyterium dedicans.
Paulus Warnefridus in Chronico Episcoporum
Metensium in Grodegango :
Hic fabricare jussit... altare ipsius atque cancellos,
Presbyterium, arcusque per gyrum. Similiter et in Ecclesia B. Petri majore presbyterium
fieri jussit.
Gervasius Dorobernensis de Combustione Ecclesiæ Dorobern. :
Continebat hic murus Monachorum chorum, Presbyterium, altare magnum, etc.
Mox :
De choro ad Presbyterium tres erant gradus, de pavimento
presbyterii usque ad altare gradus tres.
Cæsarius lib. 1. cap. 35 :
Dei
Genitrix Maria de Presbyterio descendens, et Chorum more Abbatis circumiens, Monachis
benedixit.
Lib. 7. cap. 40 :
Dominam nostram vidi ante Presbyterium
ejusdem Ecclesiæ.
Adde lib. 8. cap. 11. 91. lib. 9. cap. 42. lib. 12. cap. 29.
Chron. Abbatum Gemblacensium ann. 1076 :
Sepultus est ante gradus Presbyterii
veteris Ecclesiæ, etc.
Infra :
In illo Presbyterii novo ædificio, dum pro
competentia operis pavimentum vetus aperitur, inter cætera, ut conjicere possumus,
justorum corpora, quæ sicut inventa sunt, reliquit.
Vide præterea Chartam
Charitatis Cisterciensis cap. 4. Librum Usuum ejusd. Ordinis cap. 15. 22. Nicolaum II. PP.
Epist. 8. ad Episcopos Galliæ, Sigebertum de translatione S. Sigeberti n. 2. Matthæum
Westmonasteriensem ann. 1254. pag. 358. Vitam B. Simonis Comitis Crespeiensis cap. 8. etc.
Presbyteri vero, quibus in presbyterio consistere jus erat,
οἱ ἀπὸ
τοῦ βήματος dicti Gregorio Nazianzeno, ut a nobis observatum in Descriptione
Ædis Sophianæ n. 49. in quam etiam sententiam Eustathius Presbyter in Vita S. Eutychii
Patr. CP. n. 99.
ὅσοι τοῦ βήματος, ϰαὶ ὅσοι τῶν ϰάτω,
dixit, Presbyterorum et aliorum Clericorum duplicem statuens ordinem. Vide Glossar. med.
Græcit. voce
Ἱερατεῖον, col. 509.
Presbyterium, interdum pro Choro Ecclesiæ. Anonymus de Vita S. Joannis Archiepiscopi
Eboracensis :
Presbyterium, hoc est chorum Ecclesiæ de novo ibi construxit.
Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 43 :
Sacrista paret sal et aquam
super gradum Presbyterii.
Mox :
Postquam asperserit majus altare et
Presbyterium, etc.
Ordericus Vitalis libro 7. pag. 662 :
Ipsamque in
Presbyterio inter chorum et altare sepelierunt.