«
Rescussa » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 141b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESCUSSA
RESCUSSA,
Rescussio,
Rescussus, Recuperatio,
Rescousse, quod qui
rem recuperat, post eum
recurrat, qui hanc aufert. Vide
Excutere, unde
Reexcutere et
Rescutere. Matthæus Paris in Responsionibus Mag. Laurentii de
S. Albano pro Comite Cantiæ :
Qui quando ad Rescussionem terrarum illarum mittere
debuerat thesaurum et denarios, misit barillos lapidibus et sablone impletos.
Chronicon Anglic. Thomæ
Otterbourne pag. 147 :
Eodem anno (1372.)
Comes de Penbrok. eundo per mare ad Rescussum
villæ de Rochel, etc.
Occurrit rursum infra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rescossa, Eadem notione. Charta Brivatensis ann. 1365 :
Applicavit esmendam, quia
fecerat Rescossam de quatuor caseis.
Chronicon Andreæ Danduli apud Murator. tom.
12. col. 450 :
Recessit cum felicissimo xxxiv. galearum exstoleo a portu
S. Nicolai die xxiii. Decembris anno mccclxxix. commissis ad
Rescossam sexdecim galeis subtilibus ex dicto numero præfatis nobilibus Thadæo
Justiniano et Victori Pisano. Riscossa
dicunt Itali eodem significatu. Vide
supra
Recussa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Recoussa, Eodem intellectu. Memoriale Cameræ Comput. Paris. ann. 1362 : fol. 54 :
Recoussam vadiorum servienti regio factam, qui per modum justitiæ ceperat certa
vadia.
Vide
Rescoussa.
Rescussus, Anglicis practicis, est tumultuosa et violenta ereptio
arestati, seu
capti, e manibus ejus, qui licite eumdem cepit, aut
arestavit : apud Cowellum lib.
2. Instit. Jur. Angl. tit. 18. § 14. et Rastallum verbo
Rescous. Will. Thorn. ann.
1332 :
Et nota, quod expendium per suggestionem Archiepiscopi pro Rescussu facto de
eodem Petro, etc.
Vide Consuetudinem Pictavensem art. 15. et Raguellum voce
Rescousse.
◊ Ita si quis in prælio ab hostibus captus abduceretur,
continuo inclamabatur is clamor militaris, qui inde
à la recousse dicebatur, quod
omnes statim ad eum recipiendum confluerent, apud Froissartem 1. vol. cap. 151. 222. 2.
vol. cap. 162. 3. vol. cap. 15. Jacobus Hemricurtius cap. 49 :
Sor ces doïs fuit ly
chapeleis et ly cry merveilheuz, tant à l'assaut, com al Rescosse, etc.
Le Roman
de Garin MS. :
Bien a li Dus son convent accomplis,
A la Rescousse del valet Fromondin.
Alibi :
A la Rescouse del valet Mauvoisin,
Poignent ensemble et Girbert et Gerin
Guillelmus
Guiart MS. in Philippo Pulchro :
A la Resquousse au genne Comte,
Que plenté d'Alemans seurmonte ;
De lui retenir envieuse,
Fut la criée merveilleuse.
Rescussus, seu
Rescous, Littletoni sect. 237. una est ex tribus causis dissaisinæ
de Rente service : ubi sic describitur :
Rescous est, quant le Seignior en
la terre tenus de lui destreine pur sa rent arere, si le distres de lui soit Rescous :
ou si le Seignior vient sur la terre, et voile distreiner, et le tenant, ou autel home
ne lui voile suffer, etc.
Vide Nomolexicon Thomæ
Blount in voce
Rescous.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rescussor, Qui facit
rescussum, in eodem Thomæ
Blount Nomolexico.
Recousse d'Heritage, in Consuetudinibus nostris municipalibus aliquot, ut Angeriacensi art. 42.
Turonensi art. 185. Andegavensi, etc. quod aliæ
Retrait lignager vocant, facultas
data agnatis recuperandi prædia ab aliis agnatis vendita extraneis. Charta Joannis Comitis
Cabilonensis ann. 1276. in Hist. Reomaensi :
Et nos devant dis Jehans eussiens
ladite terre Rescosse por devant grè de ligneige, etc.
Philippus
de
Beaumanoir cap. 59. ait, in quinque gradu omnem agnationem finiri,
fors en
Recousse d'eritage, car encore le peut on Rescorre dusques el septiéme degré par reson
de lignager.
Et cap. 62 :
Les cas, qui naissent des Rescousses d'eritages,
doivent estre exceptez de gages, etc.
Rescussa,
Rescoussa, Aggressio, violentia, vis alicui illata, sic dicta, quod
recuperationes non sine vi aliqua fiant. Regestum Magnorum dierum Trecens.
ann. 1285. fol. 24 :
Pro insulta et Rescoussa factis gentibus D. Regis.
Alibi :
Pro inobedientiis, Rescoussis, injuriis, etc.
Ann. 1297 :
Super injuriis, violentiis, Rescussis sibi illatis.
Regestum
Constabulariæ Burdegal. fol. 153 :
Faciendo Rescussas gentibus D. Regis Franciæ, et
eos verberando, capiendo, etc.
Charta Beatricis Abbatissæ B. Mariæ Suession.
ann. 1231 :
Et si forte contingat, quod aliquis Rescussionem faciat, et Scabinus
hoc testificetur, emendare debet, per 7. sol. etc.
Vide
Recoussa suo
loco.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Resconsa, perperam pro
Rescousa vel
Rescoussa. Literæ Philippi Franc. Regis
ann. 1290. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1234 :
Resconsas vero et injurias
factas per gentes suas servientibus nostris, ut dicebant, emendavit nobis ad nostræ
libitum voluntatis.
Alia ejusd. Regis ann. 1307. apud Menester. in Probat. Hist.
Lugdun. pag. 42. col. 1 :
Si vero fiat aliqua injuria vel Rescoussa levatoribus
emolumentorum in concordia hujusmodi contentorum, vel servientibus seu ministris
nunciis, etc.
Rescostaria, Eadem notione. Statutum Tolosanum ann. 1207. apud Catellum pag. 230 :
Fecerunt tale stabilimentum, quod omnia malefacta, quæ hominibus vel feminis
hujus villæ Tolosæ facta fuerint habitantibus in urbe vel suburbio, videlicet quæ
malefacta dicuntur Rescostarias, emendentur Consulum cognitione.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rescussire, Idem quod
Rescuere, Succurrere, liberare. Litteræ Edwardi II. Regis
Angl. ann. 1314.
De peditibus ad Rescussum, id est, auxilium
, castri de
Stryvelin a Scotis obsessi properare faciendis
, apud Rymer. tom. 3. pag. 381 :
Ita quod sint apud Werk die Lunæ, videlicet decimo die Junii proximo futuro,
armis competentibus bene muniti, ac prompti ac parati ad proficiscendum exinde contra
dictos inimicos et rebelles nostros, et ad castrum nostrum prædictum Rescussiendum, ut
est dictum, prout eis tunc ex parte nostra plenius injungetur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rescusitus, Recuperatus. Literæ Caroli Regentis ann. 1359. apud D.
Secousse tom. 3.
Ordinat. Reg. pag. 396 :
In casibus vero oppositionis super possessione in articulo
novitatis, res contensiosas ad manum regiam tanquam ad superiorem ponant, et locis
restitutis seu Rescusitis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rescutere, Aliquam rem per
Rescussam recuperare, eripere. Charta Bernardi de Turre
ann. 1308. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 781 :
Item qui Rescutit gatgia
bajulo domini vel servienti ipsius, debet domino septem solidos cum dimidio, nisi modum
excedat in Rescutiendo, animadvertendo in servientem vel bajulum.
Vide
Recodere. Placit. apud
Ebor. S. Trinit. ann. 32. Edw. I. reg. Angl. rot. 8. in Abbrev. Placit. pag. 297 :
Willelmus Pycot voluit distrinxisse Ricardum Herbead pro homagio et fidelitate
sibi debitis.... per 2. equos.... equos illos vi et armis Rescusserunt, etc.
Adde Placit. ann. 2. Edw. II. Linc. rot. 63. ibid. pag. 306. ubi de Rescussione duarum
vaccarum.
L. Henschel, 1840–1850.
Recessus, pro
Rescussus, eod. ann. Buck. rot. 36. ibid. pag. 305.