« 1 laga » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 011a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAGA1
1. LAGA, Lagha, Lex, a Saxon. Lag, quod idem sonat : unde Angli Law.
Capitula post Concilium Grateleanum ann. 928 :
Aliquando fuit in Anglorum Laga, quod populus et legesLeges Henrici I. cap. 2 :(f. Reges)consilio regebantur, etc.
Murdra... quæ amodo facta fuerint emendentur secundum Lagam Regis Eduardi.Infra :
Lagam regis Edwardi vobis reddo cum illis emendationibus quibus pater meus eam emendavit consilio Baronum suorum.Eadem habentur in Charta Johannis Reg. apud Matth. Paris. ann. 1213. et Ricardum Hagulstad. de Gestis Reg. Stephani ann. 1135. Eædem Leges cap. 54 :
Ubi vero aliquis eorum optionem habet per justitiam amicitiæ, vel Lagæ, et amicitiam eligit, fiet hoc ita firmum ut ipsum judicium.Cap. 66 :
Si quis ordinatorum aliquem verberibus vel vinculis, vel aliquatenus affligat, emendet ei sicut rectum sit, et Episcopo emendationem altaris, Regi vel domino plenam mundbreche, vel plena Laga perneget.Cap. 66 :
Laga Anglorum, Denelaga, etc.Vide Lada, Lex. et Phillips. de Jure Angloss. not. 300.
Lagha, Eadem notione. Charta Guillelmi Comitis Flandriæ ann. 1127. super confirmatione
Consuetudinis villæ S. Audomari :
Laghas seu consuetudines suprascriptas perpetuo eis concedo, et ratas permanere præcipio.Eadem habentur in Charta Theodorici Comitis Flandriæ ann. 1128.
Lagam Emere, Redimere, soluta aliqua pecunia, vel mulcta definita legis compotem se
reddere, vel idoneare et adlegiare se. Leges Ethelredi apud Wanetyngum § 6.
de accusatis :
Et omnis emat sibi Lagam 12. oris, dimidium Landefrico, dimidium Wapentako.Et § 11. :
Et omnis monetarius, qui infamis sit, redimat sibi Lagam 12. oris.Vide Lacapum.