« »
 
[]« Rescussa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 141b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESCUSSA
RESCUSSA, Rescussio, Rescussus, Recuperatio, Rescousse, quod qui rem recuperat, post eum recurrat, qui hanc aufert. Vide Excutere, unde Reexcutere et Rescutere. Matthæus Paris in Responsionibus Mag. Laurentii de S. Albano pro Comite Cantiæ :
Qui quando ad Rescussionem terrarum illarum mittere debuerat thesaurum et denarios, misit barillos lapidibus et sablone impletos.
Chronicon Anglic. Thomæ Otterbourne pag. 147 :
Eodem anno (1372.) Comes de Penbrok. eundo per mare ad Rescussum villæ de Rochel, etc.
Occurrit rursum infra. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rescossa, Eadem notione. Charta Brivatensis ann. 1365 :
Applicavit esmendam, quia fecerat Rescossam de quatuor caseis.
Chronicon Andreæ Danduli apud Murator. tom. 12. col. 450 :
Recessit cum felicissimo xxxiv. galearum exstoleo a portu S. Nicolai die xxiii. Decembris anno mccclxxix. commissis ad Rescossam sexdecim galeis subtilibus ex dicto numero præfatis nobilibus Thadæo Justiniano et Victori Pisano. Riscossa
dicunt Itali eodem significatu. Vide supra Recussa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Recoussa, Eodem intellectu. Memoriale Cameræ Comput. Paris. ann. 1362 : fol. 54 :
Recoussam vadiorum servienti regio factam, qui per modum justitiæ ceperat certa vadia.
Vide Rescoussa.
Rescussus, Anglicis practicis, est tumultuosa et violenta ereptio arestati, seu capti, e manibus ejus, qui licite eumdem cepit, aut arestavit : apud Cowellum lib. 2. Instit. Jur. Angl. tit. 18. § 14. et Rastallum verbo Rescous. Will. Thorn. ann. 1332 :
Et nota, quod expendium per suggestionem Archiepiscopi pro Rescussu facto de eodem Petro, etc.
Vide Consuetudinem Pictavensem art. 15. et Raguellum voce Rescousse.
Ita si quis in prælio ab hostibus captus abduceretur, continuo inclamabatur is clamor militaris, qui inde à la recousse dicebatur, quod omnes statim ad eum recipiendum confluerent, apud Froissartem 1. vol. cap. 151. 222. 2. vol. cap. 162. 3. vol. cap. 15. Jacobus Hemricurtius cap. 49 :
Sor ces doïs fuit ly chapeleis et ly cry merveilheuz, tant à l'assaut, com al Rescosse, etc.
Le Roman de Garin MS. :
Bien a li Dus son convent accomplis,
A la Rescousse del valet Fromondin.
Alibi :
A la Rescouse del valet Mauvoisin,
Poignent ensemble et Girbert et Gerin
Guillelmus Guiart MS. in Philippo Pulchro :
A la Resquousse au genne Comte,
Que plenté d'Alemans seurmonte ;
De lui retenir envieuse,
Fut la criée merveilleuse.
Rescussus, seu Rescous, Littletoni sect. 237. una est ex tribus causis dissaisinæ de Rente service : ubi sic describitur :
Rescous est, quant le Seignior en la terre tenus de lui destreine pur sa rent arere, si le distres de lui soit Rescous : ou si le Seignior vient sur la terre, et voile distreiner, et le tenant, ou autel home ne lui voile suffer, etc.
Vide Nomolexicon Thomæ Blount in voce Rescous.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rescussor, Qui facit rescussum, in eodem Thomæ Blount Nomolexico.
Recousse d'Heritage, in Consuetudinibus nostris municipalibus aliquot, ut Angeriacensi art. 42. Turonensi art. 185. Andegavensi, etc. quod aliæ Retrait lignager vocant, facultas data agnatis recuperandi prædia ab aliis agnatis vendita extraneis. Charta Joannis Comitis Cabilonensis ann. 1276. in Hist. Reomaensi :
Et nos devant dis Jehans eussiens ladite terre Rescosse por devant grè de ligneige, etc.
Philippus de Beaumanoir cap. 59. ait, in quinque gradu omnem agnationem finiri,
fors en Recousse d'eritage, car encore le peut on Rescorre dusques el septiéme degré par reson de lignager.
Et cap. 62 :
Les cas, qui naissent des Rescousses d'eritages, doivent estre exceptez de gages, etc.
Rescussa, Rescoussa, Aggressio, violentia, vis alicui illata, sic dicta, quod [] recuperationes non sine vi aliqua fiant. Regestum Magnorum dierum Trecens. ann. 1285. fol. 24 :
Pro insulta et Rescoussa factis gentibus D. Regis.
Alibi :
Pro inobedientiis, Rescoussis, injuriis, etc.
Ann. 1297 :
Super injuriis, violentiis, Rescussis sibi illatis.
Regestum Constabulariæ Burdegal. fol. 153 :
Faciendo Rescussas gentibus D. Regis Franciæ, et eos verberando, capiendo, etc.
Charta Beatricis Abbatissæ B. Mariæ Suession. ann. 1231 :
Et si forte contingat, quod aliquis Rescussionem faciat, et Scabinus hoc testificetur, emendare debet, per 7. sol. etc.
Vide Recoussa suo loco.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Resconsa, perperam pro Rescousa vel Rescoussa. Literæ Philippi Franc. Regis ann. 1290. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1234 :
Resconsas vero et injurias factas per gentes suas servientibus nostris, ut dicebant, emendavit nobis ad nostræ libitum voluntatis.
Alia ejusd. Regis ann. 1307. apud Menester. in Probat. Hist. Lugdun. pag. 42. col. 1 :
Si vero fiat aliqua injuria vel Rescoussa levatoribus emolumentorum in concordia hujusmodi contentorum, vel servientibus seu ministris nunciis, etc.
Rescostaria, Eadem notione. Statutum Tolosanum ann. 1207. apud Catellum pag. 230 :
Fecerunt tale stabilimentum, quod omnia malefacta, quæ hominibus vel feminis hujus villæ Tolosæ facta fuerint habitantibus in urbe vel suburbio, videlicet quæ malefacta dicuntur Rescostarias, emendentur Consulum cognitione.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rescussire, Idem quod Rescuere, Succurrere, liberare. Litteræ Edwardi II. Regis Angl. ann. 1314.
De peditibus ad Rescussum, id est, auxilium, castri de Stryvelin a Scotis obsessi properare faciendis
, apud Rymer. tom. 3. pag. 381 :
Ita quod sint apud Werk die Lunæ, videlicet decimo die Junii proximo futuro, armis competentibus bene muniti, ac prompti ac parati ad proficiscendum exinde contra dictos inimicos et rebelles nostros, et ad castrum nostrum prædictum Rescussiendum, ut est dictum, prout eis tunc ex parte nostra plenius injungetur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rescusitus, Recuperatus. Literæ Caroli Regentis ann. 1359. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 396 :
In casibus vero oppositionis super possessione in articulo novitatis, res contensiosas ad manum regiam tanquam ad superiorem ponant, et locis restitutis seu Rescusitis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rescutere, Aliquam rem per Rescussam recuperare, eripere. Charta Bernardi de Turre ann. 1308. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 781 :
Item qui Rescutit gatgia bajulo domini vel servienti ipsius, debet domino septem solidos cum dimidio, nisi modum excedat in Rescutiendo, animadvertendo in servientem vel bajulum.
Vide Recodere. Placit. apud Ebor. S. Trinit. ann. 32. Edw. I. reg. Angl. rot. 8. in Abbrev. Placit. pag. 297 :
Willelmus Pycot voluit distrinxisse Ricardum Herbead pro homagio et fidelitate sibi debitis.... per 2. equos.... equos illos vi et armis Rescusserunt, etc.
Adde Placit. ann. 2. Edw. II. Linc. rot. 63. ibid. pag. 306. ubi de Rescussione duarum vaccarum.
L. Henschel, 1840–1850.
Recessus, pro Rescussus, eod. ann. Buck. rot. 36. ibid. pag. 305.