« »
 
HUESIUM, SECTA 1, SECTA 2, SECTA 3, SECTA 4, SECTA 5, SECTA 6, SECTA 7, SECTA 8, SECTA 9, SECTA 10, SECTA 11, SECTA 12, SECTA 13.
[]« Huesium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 258c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HUESIUM
HUESIUM, Hutesium, Multitudinis clamor inconditus, quo ut plurimum quempiam insectatur : ex Gallico Hus, formato ex ipso sibilo, quo quis aliquem explodit : Huer et Huée, etiamnum dicimus. Vita Ludovici Pii anno 840 :
Quibus id agentibus,... conversa facie in sinistram partem, indignando quodammodo, virtute, quanta potuit, dixit bis, Hutz, Hutz, quod significat, Foras, Foras. Unde patet, quia malignum spiritum vidit, etc.
Ita Hus de clamore militari confuso ac incondito usurpat non semel Villharduinus num. 89 :
Et li Hus ere si grans, que il sembloit, que terre et mer fundist.
N. 127 :
Li Hus de la noise fu si grans, que il sembla, que terre fondist.
Et n. 212 :
Et fu li Uz et la noise grans.
 :
Quant se furent entretenu,
Le cri leverent et le Hu.
MS. :
Lors leisserent cheval aler
Là oussies uns Hus lever,
Et une noisse, et un cris.
Huerie, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1380. ex Reg. 118. Chartoph. Reg. ch. 27 :
Pour cause du fouel, Huerie et [] cornerie qu'il avoit fait, etc.
Unde Huyer, Clamores edere, in aliis Lit. ann. 1416. ex Reg. 169. ch. 256 :
Les pasteurs qui gardoient les bestes crioient moult haultement en Huyant le loup. Huier trompes,
Buccinare, in Chron. S. Dion. lib. 5. cap. 27. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 311. Monasticum Angl. tom. 2. pag. 832 :
Unde verbera, Hutesiæ clamores, querimoniæ, sanguinis effusiones emergere possent.
Fleta lib. 3. cap. 7. § 6 :
In coactionibus oportet, quod coactus statim cum evaserit, clamorem, strepitum et Hutesium faciat et levet.
Sed apud Practicos Anglicos,
Huesium, uti scribitur in Legibus Malcolmi II. Scotiæ Regis cap. 15. § 1. 2. et in Statutis Roberti I. Regis Scotiæ cap. 21. § 9. seu, ut apud alios passim,
Hutesium, sumitur pro eo multitudinis clamore incondito, quo latronem, aut capitalis criminis reum, seu in ipso crimine deprehensum, seu fugientem ac latitantem, pagani omnes tenentur insectari ac prosequi, donec comprehendatur, et in judicis manus tradatur : ita ut ex iis si quispiam defecerit, id est, reum clamore insectatus non fuerit, mulctis subjaceat, ut est in Legibus Canuti Regis Saxonicis § 26.
P. Carpentier, 1766.
Nostris, Hu, Huirie, et Hurie. Lit. remiss. ann. 1364. in Reg. 140. Chartoph. reg. ch. 252 :
Pour ce il eust fait cry ou Hu.
Aliæ ann. 1432. in Reg. 174. ch. 233 :
Pour la noise qa'ilz faisoient se leva un Hu pour faire assembler le voisiné. Crioient les bonnes gens de la feste, qui à grant Huirie les suirent,
in aliis Lit. ann. 1349. ex Reg. 78. ch. 247. Aliæ ann. 1467. in Reg. 194. ch. 251 :
Icellui Poncharry mena grans cris et Huries, ausquelles survindrent, etc.
Unde
La justice et jurisdicions.... de Heux brisié
, quæ scilicet de ejusmodi clamoris in fractione cognoscit, in Libert. Jonvill. ann. 1354. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 295. art. 9.
Id apud Francos nostros a primæva regni origine obtinuisse, satis colligitur ex Decretione Chlotarii II. Regis cap. 16 :
Si quis ad vestigium minandum, vel latronem persequendum admonitus venire noluerit, quinque solidis condemnetur.
Ubi vestigium minare, est per vestigium sequi, ut est in Lege Salica tit. 39. Adde cap. 1. et 2. ejusdem Decretionis. Capitula Caroli C. tit. 11. cap. 5 :
Commendaverunt etiam, ut si alicui denunciatum fuerit, ut ad accipiendum latronem adjutorium præstet, aut aliquis sonum inde audierit, ut ad latronem accipiendum concurratur, et se inde retraxerit ut ad hoc adjutorium non præstet, si liber homo fuerit, bannum dominicum componat ; et, si colonus fuerit, ictus accipiat.
Ubi sonus, idem est quod apud Anglos, Huesium levatum. Similia habentur tit. 39. cap. 2.
Mulctæ autem pro latrone non secuto, apud Anglos vocantur Amerciamenta pro Hutesio non levato, vel levato et non secuto, in Fleta lib. 1. cap. 20. § 114. vel
de Hutesiis levatis injuste, vel si juste, tunc non prosecutis, qui ea levaverint, et per quos deficit secta
. Lib. 2. cap. 52. § 16. et lib. 1. cap. 34. § 2 :
Ideo excipere poterit et dicere, quod secta non fuit bene facta, eo quod statim Hutesios non levavit : et si levavit, illud tamen non ad villas vicinas et propinquiores non manifestavit, nec scelus illud Coronatoribus vel aliis Ballivis Regis non ostendit ; sed inde subticuit, etc.
Adde Will. Thorn. pag. 2022.
In Anglia quippe, ut est apud Bractonum lib. 3. tract. 2. cap. 1. § 1 :
Omnes [] tam milites, quam alii, qui sunt 15. annorum et amplius, jurare debent, quod utlagatos, murdritores, robbatores, et burglatores non receptabunt, nec eis consentient, nec eorum receptatoribus : et si quos tales noverint, illos attachiari facient, et hoc Vicecomitibus et Ballivis suis monstrabunt, et si Hutesium et clamorem de talibus audierint, statim audito clamore sequantur cum familia et hominibus de terra sua.
Ibidem cap. 10. § 1 :
Quia sunt quidam, qui statim fugiunt post feloniam, et capi non possunt, statim post tales levetur Hutesium, et fiat post eos secta, de villa in villam, quousque malefactores capiantur, alioquin tota villata in misericordia Regis remanebit.
Adde Fletam lib. 1. cap. 27. § 1. Statuta Willelmi I. et Roberti I. RR. Scotiæ locis laudatis, et Additamenta ad Matth. Paris pag. 149. 150.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hujusce rei exemplum insigne profert Thom. Blount in Nomolex. Anglic. :
Mandatum est Gulielmo de Haverhul Thesaurario Regis, quod civitatem London capiat in manum Regis, eo quod cives ejusdem civitatis non levaverunt Hutesium et clamorem pro morte magistri Guidonis de Aretio et aliorum interfectorum, secundum legem et consuetudinem regni.
Huesium igitur, seu Hutesium, fuit inconditus clamor ; atque ita appellatur in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 65 :
Si quis audito clamore non exierit, reddat Oversenessam Regis, aut plane se ladiet.
In Regiam Majest. lib. 4. cap. 5. § 3 :
Clamor aut vox popularis, clamor viciniæ, quod a vicineto levaretur. Sequela clamoris,
lib. 4. cap. 15. Lever Huy et cry, apud Brittonum pag. 54. v. Clamor violentiæ, in Speculo Saxonico lib. 2. art. 71. § 3. Ex quo id moris etiam in Germania obtinuisse docemus :
Arma licite ab his feruntur, qui violentiæ sequuntur clamorem. Clamorem autem violentiæ omnes sequi tenentur, qui annos discretionis habent, et gladiis accingi possunt, etc.
Aliud tamen est clamor, aliud Huesium, etsi sæpe confundantur. Leges forestarum Scoticar. cap. 15. § 4 :
Et si non possit (capere) debet levare Huy et cry.
Et cap. 22 :
Debet levare Hoy et cry.
Ubi cry, est clamor popularis ; Huy vero videtur esse clamor cum cornu. Junguntur autem quia uterque clamor adhibebatur. Will. Thorn. cap. 25. § 9 :
Venit cum clamore et Hutesio.
Ita in mandato de Juratis ad arma :
Vigiles levent Hutesium super eos undique, et eos insequantur cum tota villata et vicinis villatis cum clamore et Hutesio de villa in villam donec capiantur.
Regiam Majest. lib. 4. cap. 23. § 2 :
Si quis latronem in damno suo invenerit cum furto, clamorem super illum statim levare debet cum cornu, vel cum ore, si cornu non habeat, cum alio clamore in vicinia, etc.
Statuta Willelmi Regis Scotiæ cap. 4. § 2 :
Debet levare cornu super illum de illo deforciamento.
Monasticum Anglican. tom. 1. pag. 818 :
Et arrepto cornu circumivit Abbatiam bis vel ter, levando Hutesium super Abbatem et conventum.
Knyghton. ann. 1326 :
Omnes, qui poterant cornu sufflare, vel vocem Hutesii emittere, etc.
Clamoris usus, seu Hutesii levandi super reos obtinuit etiam in Gallia. Exstat enim Statutum pro urbe Parisiensi, inter Judicia, Consilia et Arresta expedita ann. 1274. in Parlamento Assumpt. B. M. in quo
ordinatum fuit per Dom. Regem, et ejus Consiliarios, quod quotiescumque melleia, vel domorum fractio, raptus mulierum, vel aliud consimile maleficium[] Parisius acciderit, omnes vicini et alii, qui hoc sciverint, statim exeant ad impediendum malum pro posse suo, et ad arrestandum et capiendum malefactores, quos si arrestare vel capere non potuerint, levent clamorem, ad quem omnes, qui illum audierint, currere tenentur
 :
et hoc proclamabitur ad bannum, et transgressores et inobedientes graviter puniantur.
Quibus adjungenda videntur, quæ in hanc rem habet Philippus de Beaumanoir in Consuetud. Bellovacensi MS. cap. 67 :
Li jugemens est bons, et le coustume est bonne, qui quort en Beauvesains, en ce que chascuns pot, et doit penre les malfeteurs à justice, et sans justice : et especialement les larrons et les bannis et les amandés, et tos cis qui s'ensivent por quelque cas que ce soit, quand cas est apers, eus [Edit. Beugnot. quand cris est aprés eus,] et loist à tos à penre les vis, s'il poent, et mener en main de Justice : et se li malfeteur tornent à defense, et on les occit en prenant, on n'en doit rien demander as preneurs. Car mis vaut qu'il soient occis qu'il escapent. Et plusors fois avons nos commandé en nos assises que tuit saillent as cris qui avenront, et que cascuns mete paine en arrester les malfeteurs dessusdits, etc.
Nec prætermittenda etiam quæ in hac voce scribit Rastallus :
Hue et crie est un pursuit de un ayant commis felonie par le hault chemin ; car si le partie rob, ou ascun en le companie de un qui fuit murdri ou rob, vient al Constable del prochein ville, et lui commanda de faire Hue et crie, ou de faire pursuit ; puis l'offendor, describant le partie, et si prés que il poit, montrant quelle voie il est allé, le Constable doit immédiatement de appeller sur le paroche, par aid en querance le felon ; et se il ne soit trouvé là, donc de donner garrein al Constable, et il ad prochein à luy, desque le offendor soit apprehend, ou al meins jusque il soit été poursuie al latere de mere.
Obtinuit etiam in Hispania, maxime in Navarra, mos idem, reos ac malefactores persequendi : apud eos enim ineuntur societates, quas Hermandatas, quasi Fraternitates, Navarri ; Junctas, quasi Uniones, Aragonii vocant : quibus qui adscripti sunt, quoties aliquod gravius delictum admittitur, facto ad sonitum æris campani concursu (ab crit et repic de campanes, ut habet Charta ann. 1452.) de compacto in illos impetum facere, reosque judicibus sistere tenentur. Exstat in hanc rem Ferdinandi Aragonii Castellæ Regis Edictum, apud Medinam de las Grandezas de Espana part. 2. cap. 72. cujus summam delibavit Antonius Nebrissensis Decade 1. Rer. a Ferdinando et Elizabeta gest. lib. 6. cap. 3. Hermandati etiam meminit Marinæus Siculus lib. 19. de rebus Hispan.
Sed et ab Hutesio, vox clamor, apud Practicos Gallos, Anglos, Italos, etc. usurpari ex hoc usu cœpta pro rei alicujus vindicatione, quam etiam Calumniam vocabant : quod qui rem repetebat, levato clamore, coram testibus ac convicibus suam esse assereret, sibique restitui postularet : quod etiamnum faciunt Normanni nostri, apud quos rei vindicatio Clamor de Haro dicitur, de quo supra egimus.
Huesium et Hutesium, sæpe sumitur præterea pro ea jurisdictione ac cognitione criminum, de quibus clamor levatur, in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 767. tom. 2. pag. 293. 345.
Secta et Sequela Uthesii, cum huthesio levato, loci incolæ sequuntur [] malefactores. Vetus Charta in Additamentis ad Matth. Paris pag. 150 :
Quod sectæ de Uthesiis fiant secundum antiquum debitum modum, ita quod negligentes, et Uthesium sequi nolentes capiantur, tanquam consentientes malefactoribus, et liberentur Vicecomiti, et insuper in qualibet villa provideantur 4. homines, vel 6. secundum quantitatem villæ ad vicesia prompte et instanter prosequenda, et ad malefactores prosequendos, si supervenerint, etc.
Ubi perperam editum vicesia. Regiam Majestatem lib. 4. cap. 15 :
Si quis catallum aliquod furatus fuerit, et sequela clamoris viciniæ sequatur eum, etc.
Bracton. lib. 3. tract. 2. cap. 10. § 1 :
Quia sunt quidam, qui statim fugiunt post feloniam, et capi non possunt, statim post tales, levetur Hutesium, et fiat post eos secta de villa in villam, quousque malefactores capiantur, alioquin tota villata in misericordia Regis remanebit.
Leges vernaculæ Guillelmi Nothi cap. 5 :
Cil ki prendra barun sans suite et sans cri, etc.
Charta Odardi Dom. Hamensis ann. 1328 :
Se aucuns meffais est fais en ladite ville, lidis Maire et Juré porront suir le malfaiteur par toute la terre dudit Seigneur à frecque poursuite, et aveuc duell.
Infra :
Si tost comme lidis Sires, ou si hoir seront enfourmé de la frecque poursuite, rendre le deveront ausdis Majeur et Juré, etc.
Vide Hermendatum.
Uthagium, pro Utesium, in Charta Henrici III. Reg. Angl. apud Gull. Prynneum in Libertatib. Eccl. Anglic. tom. 3. pag. 65.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Huesium alia notione accipit Johannes Skenæus de Verborum significatione pag. 77 :
Huesium,inquit, hoyesium, clamor, Gallice Oyer, Latine Audire; quod est in usu in proclamationibus, scilicet cum lictor armatus aut legatus populum convocat, et orat ut se audiat
.
Huchement
dicitur in Ordinat. Metens. tit. 2. art. 52.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aliud etiam sonat vox Gallica Huage, in Charta ann. 1473 :
S'ensuit ceux qui doivent chasser en mes forests à toutes grosses bestes, rouges, rousses, noires, toutesfois que moi ou mes officiers voulons chasser, et aussi ceux qui doivent le Huage ausdites grosses bestes en mes forests.
Ubi manifestum est significari inconditum illum clamorem, quem, venante Domino suo, edere tenebantur vassalli et subditi, ut feræ eo territæ e latibulis suis prodirent.
P. Carpentier, 1766.
Aliud iterum sonat Huée, Intervallum nempe, intra quod clamor audiri potest, in Lit. remiss. ann. 1449. ex Reg. 180. Chartoph. reg. ch. 34 :
Ilz estoient en une cave près aussi comme d'une jupée ou Huée de son hostel.
P. Carpentier, 1766.
Huc etiam spectat vox Hucours, qua significari videtur hominum concursus, qui clamoribus editis feram e latibulis suis prodire aut in silvam regredi cogunt. Charta ann. 1321. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 1317 :
Et puet ledit monsour Hervé de Leon et ses heirs mettre cours ou Hucours, ou l'un ou l'autre, entre ledit bois, qui fut à Eon de Coitan-Scoure et le bois de Bodister, à la fin de prendre la beste ou de la faire retourner, à la fin de la prendre à son bois, si faire le puet.
Quod faire la Huhe dicitur, in Charta ann. 1404. ex Reg. feud. comit. Pictav. in Cam. Comput. Paris. fol. 29. v° :
Doivent les dessusdiz et chascun d'eulx et sont tenuz faire la Hure (sic) en la fourest de Mouliere à la chasse, quant ledit seigneur chasse ou fait chasser ; et doit avoir chascun, qui est à ladite Huhe, ung pain d'un Parisi. Hues
perperam, pro Niés, [] vulgo Neveu, apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 624.
[]« 1 secta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 388b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECTA01
1. SECTA, Opinio ab aliorum sententia diversa, hæresis. Gloss. Lat. Gr. Secta, αἵρεσις. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Secta, propos, secte. Papias : Sectas dicimus, habitus animorum, ac instituta circa disciplinam, vel propositum, longe alia in religionis cultu quam cæteri opinantes. Faustus Manichæus apud Augustinum lib. 20. contra eumd. cap. 3 :
Secta est longe alia opinantem quam cæteri, alio etiam sibi ac longe dissimili ritu divinitatis instituisse culturam.
Tertullianus de Pallio cap. ult.
divinam Sectam ac disciplinam
dixit. Sed et
Secta, dicitur prava ipsa opinio chartæ indita. Concilium Toletanum I : []
Symphosius Episcopus dixit,........ Ego Sectam, quæ recitata est, damno cum autore.
[]« 2 secta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 388c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECTA02
2. SECTA, Vitæ institutum, agendi ratio. Glossæ Græc. Lat. : Τρόπος, Secta, mos. Unde emendandæ Glossæ Lat. Gr. : Sectum, τρόπον, ubi leg. Sectam. Alibi : Sectæ, φιλοσόφων ἤθη, pariter legendum pro ἐνδιλοσοφωὴθη. § ult. Instit. de Legat. :
Hujusmodi autem testatorum voluntates valere Secta meorum temporum non patitur.
Ubi Theophilus :
Ἀλλότριόν ἐστι τῶν εὐσεϐῶν ἐμοῦ χρόνων τῆς βασιλείας.
Simili formula utitur Gordianus Imp. in leg. 2. C. de Delatoribus (10, 11.) :
Quod est Sectæ temporum meorum alienum.
Alexander Imper. in leg. 2. C. de Delator. :
Alienam Sectæ meæ solicitudinem concepisti, etc.
Epistola Ædinii Juliani Præfecti Prætorio ad Jun. Comnianum :
In. Provincia. Lucduness. Quinque. Fascalia... (leg. Galliar.) Cum. Agerem. Plerosq. Bonos. Viros. Perspexi. Inter. Quos. Solemnem. Istum. Oriundum. Ex. Civitate. Viduc... .. Sacerdo... .. ia... .. Quem. Propter. Sectam. Gravita... . i.. .. Et. Mores. Honestos. Amare. Coepi.
Integrum hocce rarumque antiquitatis monumentum dabit propediem vir clarissimus Bajocensis Canonicus in Hist. Bajocensi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Spem injectam fefellit V. Cl. Petitte Ecclesiæ Bajocensis Canonicus et Officialis : fato quippe functus est priusquam exspectatum opus in publicam lucem emisisset ; quod utcumque resarcire licet ex Mercurio Gallicano mensis Aprilis ann. 1733. ubi integram hanc epistolam legere est. Adde menses Aprilem 1732. et Maium 1733. Vide præterea Sponium in Miscell. erud. Antiquit. pag. 282. Cæterum Sectam pro vitæ instituto seu agendi ratione usurpat Valer. Max. lib. 2. cap. 7 :
Eam Sectam Metellus secutus.
Neque aliter vocem Græcam αἵρεσιν vertit Cicero, ut observat Casaubonus ad Athen. lib. 5. cap. 4.
[]« 3 secta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 388c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECTA03
3. SECTA, Sectator, Sequela, voces Fori Anglici.
Secta Curiæ, seu Secta ad curiam, est servitium, quo feudatarius ad frequentandam curiam domini sui tenetur. Ita Cowellus lib. 2. Institut. tit. 3. § 29.
Servitium placiti
vocant nostri, ut in v. Placitum docuimus, quo scilicet vassallus ad Placita domini sui venire tenetur. Gravamina Episcoporum Angliæ :
Ratione hujusmodi possessionum, Rex et alii Magnates nituntur compellere Episcopos, Prælatos et Religiosos, et Rectores Ecclesiarum facere Sectam ad Curiam laicalem. Item ad Sectam et alia onera facienda, et ad comparendum in foro vetito, compelluntur pen captionem animalium suorum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aliud esse videtur a servitio placiti, Secta curiæ, de qua mentio est in Charta apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 320 :
Item facient Sectam curiæ domini de Hedingdon de sex septimanis, et si breve domini Regis in dicta curia attachietur, tunc sectam illam facient de tribus septimanis in tres septimanas, et ad præfatam curiam singulis annis inter festum S. Michaëlis et S. Martini venient cum toto ac pleno dyteno sicut hactenus facere consueverunt.
Ubi Secta Curiæ idem esse quod stagium existimo.
Ejusmodi sectarum numerus erat fere semper definitus in Chartis infeodationis. Fleta lib. 2. cap. 71. § 14 :
Item qui prædictorum faciunt Sectas ad Curiam domini, et quot sectas per annum, [] etc.
Interdum enim unica, interdum binæ, vel ternæ sectæ debebantur :
Si hæreditas aliqua, de qua unica Secta tantum deberetur, ad plures hæredes participes illius hæreditatis devolveretur, ille qui eneyam, id est, capitalem partem illius hæreditatis habebat, unicam Sectam faciebat pro se et participibus suis,
ex primis Statutis Roberti I. Regis Scotiæ cap. 3. Eadem habet Fleta lib. 2. cap. 66. § 5. 6. 7. Unicæ istius sectæ mentio est in Charta Henrici III. Regis Angl. tom. 1. Monast. Angl. pag. 529 :
Sciatis nos..... pardonasse....... Monialibus, ibidem Deo servientibus..... Sectam, quam singulis annis facere consueverunt ad curiam nostri honoris Bononiæ, apud S. Martinum magnum London. pro dominicis terris suis in manerio, etc.
Adde Statutum Marlebrigd. Henrici III. cap. 9. Binarum vero Sectarum meminit Will. Thorn. ann. 1259 :
Tandem idem Simon concessit,... quod facient sectam ad scutagium, quando cessum est ad 20. sol. 12. den. et ad plus plus, et ad minus minus, et facient Sectam ad curiam Cantuariæ bis per annum, scilicet in festo S. Michaelis et in Pascha.
Idem occurrit in Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 12 :
Faciendo... duas Sectas per annum, scilicet unam ad curiam nostram proximam post festum S. Michaelis, et aliam Sectam ad proximam curiam nostram post Pascha, per racionabilem summonicionem inperpetuum.
Sed cum tria potissimum Placita Capitalia tenerent domini in feudis suis, totidem sectæ fere semper debebantur a vassallis, qui ad ea convenire tenebantur, etiam sine submonitione :
alias nullus sectator tenebatur venire ad curiam domini sui, sine submonitione legali,
ut est in Quoniam Attachiamenta cap. 33. § 3. 5. 7.
Non omnes tamen vassalli Sectis Curiæ erant obnoxii ; sed ii tantum, qui per chartas sub hac conditione feoffati erant, ut est in Fleta lib. 2. cap. 66. § 1. 2. 3. etc. Tametsi id oneris omnibus æque tenentibus in Anglia inferre tentaverit Willelmus de Eboraco Episcopus Sarisberiensis. Matth. Paris ann. 1256 :
Pro lege consuetudinem pessimam in regno suscitavit : ut scilicet pro quantulocunque tenemento faciat tenens ac subjectus suo superiori, a quo videlicet tenet, in magnum subditorum damnum et detrimentum, et superiorum parvum vel nullum emolumentum, Sequelam curiæ etiam invitus : unde qui nunquam hoc fecerant, mirabantur, se ad hoc fuisse coactos.
Quod false et inepte scriptum fuisse docet Spelmannus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ab hac servitute eximebantur aliquando Ecclesiæ et Monasteria ex speciali privilegio. Charta Richardi Comit. Cornubiæ apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 212 :
Ratam habemus donationem quam Wido de Areines fecit abbati et conventui de Osenei de terra sua quam habuit in villa de Mixbury ; quæ terra quandoquidem consuevit facere Sectam ad curiam nostram de North Osenei, hanc Sectam.... relaxamus in perpetuum.
Vassallus ad curiam domini submonitus, priusquam ad judicandum, vel ad alia munia juridica peragenda admitteretur, examinabatur a Ballivo ; quo facto, amerciari non poterat, si errasset. Quoniam Attachiam. cap. 36. § 3. et 4 :
Quilibet sectator antequam admittatur seu recipiatur per Ballivum, potest et debet examinari in tribus curiis, si sciat facere recordationes curiæ, et dare [] sufficienter unam wardam, seu judicium curiæ de wardis, et rationibus petitis, in curia, vel non ; et tunc cum fuerit per judicem et suos socios approbatus, non potest postea pro sua imperitia amerciari.
Quod si vassallus per se aut per attornatum ad curiam domini non venerat, nulla legitima proposita excusatione, seu Essonio, distringebatur per catalla sua, ut habent Quoniam Attachiam. cap. 33. prima Statuta Roberti I. Regis Scotiæ cap. 4. Fleta lib. 2. cap. 66. § 6. 7. 8. 9. 12. etc. Atque ii
Sectas suas a curiis dominorum subtrahere
dicebantur, si sectas suas non facerent, vel ad eas faciendas se teneri denegarent, in Statutis secundis Roberti I. Regis Scotiæ cap. 5. et in Fleta lib. 2. cap. 66. § 11. Ita porro accipiendæ sunt
Sectæ Comitatus, Hundredorum, Wapentachiorum, etc
. in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 279. 297. 372. 487. 502. tom. 3. pag. 14. in Fleta lib. 2. cap. 66. § 12. 14. etc.
Secta Consueta, cum ex consuetudine, cujus memoria non exstat, curiam alterius sectari aliquis tenetur, Anglis JC. Suit Coustume. Idem quod
Secta Custumariorum. Vide Fletam lib. 2. cap. 71. § 15.
Secta Conventa, seu ex conventione, Anglis JC. Suit convenant, cum ex aliqua conventione, cum antecessoribus inita, quis tenetur curiam alterius sequi. Rastallus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Secta Hundredi, Servitium, seu obligatio qua Hundredis aliquis interesse tenetur. Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 225 :
Cum prædicti villani facere debeant et facere consueverunt Sectam ad prædictum Hundredum de tribus septimanis in tres septimanas.
Vide Hundredus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Secta Lauhundredorum. Vide Lawehundredum.
Secta Mercati, Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 117 :
Anno 1220. Rex Henricus filius Johannis Regis concessit Monachis S. Petri Gloucestr. mercatum de Northlech cum Secta, scilicet duo Apostolorum Petri et Pauli, etc.
Secta ad Molendinum, Servitium, quo feudatarii grana sua ad domini molendinum ibi molenda perferre ex consuetudine astringuntur. Ita Cowellus lib. 2. tit. 3. § 30. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 113 :
Dedit molendinum cum Secta et molitura totius villæ suæ, etc.
Tom. 2. pag. 103 :
Et de molendino... cum Sectis totius parochiæ prædictæ, etc.
Adde pag. 101. Tom. 3. pag. 59 :
Molendinum cum tofto et curtilagio, et cum tota moltura et Suita.
Ex Gallico Suite. Molendinum cum Secta debita, in Charta ann. 1323. apud Madox Formul. Anglic. pag. 164.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Secta Moutæ, Eadem notione. Charta ann. 1258. ex Chartul. S. Vandreg. tom. 2. pag. 1965 :
Cum lis et contentio moveretur inter me... et omnes homines illos de parrochia de Rogierville et de Gneneville,... a quibus petebam Sectam moutæ, sicut bannarii molendini mei des Eurens. Tandem... pax et concordia facta fuit inter nos.... in hunc modum, quod,... ipsi tenentur de cætero frequentare dictum molendinum sicut bannarii,..... et persolvere mihi....... de decem et octo boisellis bladi decimum et nonum boisellum bladi rasum et unam cartam farinæ rasæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sequela, Eodem significatu, in Charta Richardi Reg. Angl. ann. 1197. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. xix :
Quieta clamavimus ecclesiæ Rothomagi.... omnia molendina quæ nos habuimus Rothomagi quando hæc permutatio[] facta fuit, integre cum omni Sequela et moltura sua, sine aliquo retinemento eorum quæ ad molendina pertinent vel ad molturam.
Paulo supra :
Tam Milites quam Clerici... Sequentur tria molendina d'Andeli.
Secta Regalis, qua omnes turnum Vicecomitis vel Letas bis quotannis adire tenentur, ut non ignorent, quæ ad pacem Reipublicæ hic geruntur. Regalem autem appellatam volunt, quia fit Ligeantiæ erga Principem præstandæ causa. Nam illic omnes, qui annum 12. prætervecti sunt, Ligeantiæ sacramentum subeunt. Cowellus et Rastallus.
Secta Regis, Denuntiatio rei, una e duabus viis reum sistendi de aliquo crimine, quarum prima est accusatio, quæ Appellum dicitur : altera denuntiatio, quam Sectam Regis appellant. Cowellus lib. 4. Institut. tit. 18. § 34. Notit. in Abbrev. Placit. pag. 280. ann. 16. Edward. I. Buck. rot. 1 :
Sicut in omni appello Recens Secta fieri debeat et hoc ad minus infra unum annum et hoc debito modo de comitatu in comitatum, etc.
Placit. ann. 18. ejusd. Reg. Norf. rot. 28. ibid. pag. 283 :
Et quia prædictus Johannes de Brampton non indictatus nec captus cum manuopere, per quod domino Regi Secta in hujusmodi casu potest competere, etc.
Vide Secta 4.
Secta Servitii, ea dicitur, qua vassallus curiæ Vicecomitis, vel Letœ, vel Domini, ratione tenementi interesse tenetur. Anglis JC. Suit service. Idem Rastallus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Secta Shirarum, seu Provinciarum. Charta Henrici II. Reg. Angl. ann. 1156. apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 114 :
Quieti sint de thelonio, pontagio,..... et Sectis Shirarum et hundredarum.
Placit. apud Blount in Nomolex. Anglic. :
Per Sectam Shirarum clamat esse quietum de Secta in comitatu Cestriæ et Flint.
Vide Scyra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Secta Swanemoti. Vide Swanimotum.
Sectam Producere, hoc est, testimonium legalium hominum super re, de qua lis est. In Fleta lib. 2. tit. 63. § 10. tit. 61. § 2.
Sectator, Qui Sectam facit, vel qui sectæ curiæ obnoxius est ratione tenementi vel feoffamenti : in Quoniam Attachiam. cap. 13. et 33. in Fleta lib. 2. cap. 66. § 22. etc. Sectatores litium, litigantes vocat Sidonius lib. 4. Epist. 6.
Negotiorum forensium Sectatores
, Isidorus de Summo bono lib. 3. cap. 60.
Secutio, Idem quod Secta. Vetus Placitum sub Guillelmo I. Rege Angl. apud Seldenum ad Eadmerum pag. 199 :
De istis duabus consuetudinibus, qui culpabiles inventi fuerint atque detenti, dum talia faciunt, sive vadimonium ab eis acceptum fuerit, sive non, tamen in Secutione Ministri Regis, et per vadimonium emendabunt, quæ injuste emendanda sunt.
Vide Secta 4.
Sequela, Eadem notione. Matth. Paris. :
Ut pro quocumque tenemento faciat tenens suo superiori, a quo tenet... Sequelam curiæ.
Aresta ann. 1259. in 1. Regesto Parlam. fol. 16 :
Cum fecissent adjornari Capitulum...... super proprietate Sequelæ manus mortuæ apud Castrum Radulphi, etc.
Willel. Thorn. ann. 1198 :
Quod Abbas de S. Augustino Cantuar. exigebat ab eis servitia et consuetudines, quæ facere non deberent : et maxime, quod faciebat eos Sequi curiam suam de S. Augustino, et ibi placitare, et recto stare, quod ipsi dicebant, se non debere [] facere ibi, sed in Thenestre, apud Menstre.
Monast. Angl. tom. 2. pag. 253 :
Et quod sint queti a Sequela curiæ.
[]« 4 secta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 390a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECTA04
4. SECTA, Jus persequendi aliquem in judicio de re aliqua, maxime de criminali : Poursuite en jugement ; ut sequi, nostris, Poursuivre en jugement. Vox veteris Jurisprudentiæ. Plinius in Panegyr. :
Dicitur actori atque procuratori tuo, in jus veni, Sequere ad tribunal.
Bracton. lib. 3. tract. 2. cap. 11. § 1. de homicida fugitivo :
Non erit statim vocandus sine Secta alicujus, etc.
§ 82 :
Cum autem malefactor fugam cœperit, oportet quod sit, qui Sequatur fugientem, qui loquatur de visu et auditu, etc..... Ad hujusmodi vero Sectam faciendam non admittitur quilibet de populo, nisi ad ipsum pertineat sequi propter parentelam forte, etc.
Passim ibi. Charta Henrici IV. Regis Angl. ann. 1407. apud Rymer. tom. 8. pag. 483 :
Ad Sectam aut prosecutionem nostri vel alicujus ligeorum nostrorum.
Vetus Consuetudo Normanniæ cap. 70 :
De meurtre et d'omicide peut le plus prochain du lignage faire la Suite.
Vide Secta Regis et Secutio in Secta 3.
Sequela, Eadem notione. Leges Malcolmi II. Regis Scotiæ cap. 14. § 4 :
Statutum est, quod de omnibus illis malefactoribus Rex habebit Sequelam.
Leges Norman. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 276 :
Sequela autem de multro facienda est in hac forma, etc.
Statuta Vercell. lib. 3. fol. 58 :
Item quod notarius Communis pro Sequelis loco districtus Vercellarum, etc.
Sequela, Alia notione. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 306 :
Donationem.... terræ suæ... cum communi pastura, averiis cum Sequela unius anni, et 30. ovibus cum Sequela sua unius anni, 10. equabus cum Sequela sua unius anni, 12. capris cum Sequela sua unius anni, etc.
Forte eadem notione qua
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sequela, in Charta ann. 1234. apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 216 :
Confirmavi... totam terram quam habui in Wrechwich cum omnibus pertinentiis, cum villanis et eorum Sequelis et catallis.
Charta ann. 1277. ibidem pag. 288 :
Confirmavi Waltero priori de Berncestria..... totam terram illam, pratum et villanos cum villanagiis, omnibus catallis et tota Sequela ipsorum.
Alia ann. 1288. ibid. pag. 310 :
Concessimus... maneria nostra... una cum villanis, coterellis, eorum catallis, servitiis, sectis, et Sequelis, et omnibus suis, etc.
Charta ex Tabul. Mortuimaris tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1378 :
Et unam baiatam terræ, quam Radulphus de la Brene quondam tenuit, et eundem Radulphum cum Sequela sua tenendam et habendam in perpetuum.
Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 419 :
Concessi... Agnetem filiam Jordani,..... et Symonem Calf filium suum.... cum omnibus catallis eorum et cum tota Sequela eorum, et cum omnibus sectis et eorum exitibus... ita quod aliquid... nec in catallis, Sequelis, sectis, et exitibus eorum de cætero vendicare nec exigere poterimus.
Ubi Sequela dicitur, ni fallor, de rebus ad aliquem pertinentibus, ac præsertim de animalibus : quo significatu Suite occurrit in Consuet. Turon. art. 100.
Sequela, Jus, quod domino competit persequendi suos homines, cum eo inconsulto ad alium dominum transierunt : quod Secta fugitivi alibi dicitur. Vide Fugaces. Practicis nostris Droit de suite. Charta Libertatum oppidi S. Karterii in Biturigibus ann. 1251 :
Si vero aliqui alienigenæ advenerint, mansuri infra metas libertatis prædictæ, dum tamen[] non sint homines aliquorum Sequelam habentium in villa, ibi dominum facere poterunt, quemcumque voluerint, etc.
Consuetudines MSS. S. Juliani in Lingonibus :
Cil qui demorent en la vile de S. Julien, et qui iqui seront, ne seront estant, et qui iqui venront, demorent iqui franchement sans nule servitute, et sans nule taille, et s'en pourront aller d'iqui, quant il vouront, sans nul reclaim et sans nule Suite.
Adde Consuet. Arvern. cap. 27. art. 2. 9. vet. Bituric. tit. 1. art. 1. Melodun. tit. 1. 11. Marchiæ art. 147. Litt. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. Reg. Fr. pag. 155. etc. Vide Secta 10.
Secutio, Eadem notione, in Charta Ludovici Comitis Sacricæsaris ann. 1219 :
Quod si homo Ecclesiæ S. Satyri... uxorem duxit feminam Domini de Sancero, cujuscunque legis vel conditionis, ancillam sive liberam, Dominus de Sancero ulterius in ea et in liberos ejus nullam habebit Secutionem.
[]« 5 secta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 390b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECTA05
5. SECTA. Henricus de Knyghton. ann. 1346 :
Sicque ductus est de strata in stratam cum magno tripudio honoris, postremoque ad turrim procedens, subsequente populo, et quolibet artificio pro se in propria Secta vestitus honorifice adducitur.
Ann. 1348 :
Dominarum cohors affuit... in tunicis partitis, scilicet una parte de una Secta, et altera de alia Secta, cum capuciis brevibus, etc.
Idem ann. 1357 :
Civesque obviarunt ei ultra mille equestres meliori modo, quodlibet artificium simul vestiti in una Secta.
Hinc forte sectarum nomine appellatum olim apud Metenses quoddam hominum genus, cujusmodi fuit Lutetiæ Parisiorum Capetorum in Collegio Montacutiano, quos les Sectes dictos scribit Meurissius in Episcopis Metensibus pag. 399. Fortescutus de Laudibus legum Angliæ cap. 50 :
Et ultra hos ipsi dant anulos aliis amicis suis, similiter et libratam magnam panni unius Sectæ, quam ipsi tunc distribuunt in magna abundantia, etc.
Id præterea nominis rebus aliis attribuitur quam vestibus. Indentura de vasis argenteis, apud Willelmum Thorn. ann. 1321 :
Item 2. potella, unum de una Secta. Item unum potellum argenteum de alia et majori Secta cum 1. emall. in summitate.... Salsarium de alia Secta, etc.
Vide Monasticum Anglican. tom. 3. pag. 170. 171. etc. Addo versus de Velo Chintilanis Regis tom. 1. Analector. Mabillonii pag. 376 :
Aurea concordi quæ fulgent fila metallo,
  Sectarum cumulis consociare volo.
Ubi editio Pithœi in vet. Poem. habet Setarum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ex quibus omnibus perspicuum est Sectam dici, ubi de vestibus sermo fit, vestimentorum similitudinem, qua societas a societate, classis a classe distinguitur : quod apertius ostenditur in sequentibus. Charta Edw. II. Reg. Angl. ann. 1322. apud Rymer. tom. 3. pag. 945 :
Ad ordinandum quod iidem pedites certis armis muniantur, et una Secta vestiantur.
Litteræ Edwardi III. ann. 1338. apud eumd. tom. 5. pag. 7 :
Omnes Wallenses prædicti, bene muniti, et arraiati, ac de una Secta vestiti sint.
Charta Richardi II. ann. 1382. apud eumd. tom. 7. pag. 356 :
Unum mantellum mixti coloris, foderatum cum bayro, cum supertunica et capucio, foderatis cum tota sua Secta : unum mantellum de blueto, foderatum cum griseo, cum supertunica ejusdem Sectæ, foderata cum tota sua Secta.
Elmham. in Vita Henrici V. Reg. Angl. edit. Hearnii cap. 10. pag. 20 :
Post tanta [] regalis convivii solemnia, novelli milites, ipsa pallia exuentes, vestes de liberata regia ejusdem Sectæ pretiosas nimium induebant.
At vero ubi aliæ res eodem nomine significantur, ea intellige quæ ejusdem sunt speciei, formæ seu figuræ, Gall. de même sorte, de même façon.
P. Carpentier, 1766.
Sieute et Suiance, eadem notione, dixerunt nostri. Charta dotat. capell. de Blainvilla ann. 1335. in Reg. 70. Chartoph. reg. ch. 175 :
Item une casuble de drap d'or à canter as hautes festes, et une aube à parement d'ycelle Suiance.
Inventar. MS. eccl. Camerac. ann. 1371 :
Une autre albe parée de unes parures batue à or, à cascune vj. ymages de broudure et deux puignos de le Sieute.
Hinc Entresuivant dicitur de panno eodem colore æqualiter imbuto, in Stat. ann. 1395. ex vol. 8. arestor. parlam. Paris. :
Quiconque vendra draps..... mal taints ou non Entresuivants en teinture, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Secta Vestimentorum, Idem quod Galli dicimus Habit, ornement complet, cujus scilicet omnes partes ejusdem sunt panni, coloris, formæ. Testament. Rotherami Eborac. Episc. ann. 1498. in lib. nig. Scaccarii pag. 674 :
Item dedi collegio meo unam Sectam vestimentorum de veste deauratam : pro subdiacono, diacono et presbytero cum una capa.
[]« 6 secta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 390c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECTA06
6. SECTA, Infractio, f. a verbo Secare. Secta pacis, cum scilicet pax a Rege indicta violatur. Pertinent hæc ad Secta 4. Jus persequendi infractorem pacis regiæ. Charta ann. 1322. apud Rymer. tom. 3. pag. 938 :
Induxit dominum Regem ad pardonandum Sectam pacis suæ versus ipsum,.... quamvis idem Thomas prius juraverit de quibusdam ordinationibus tenendis, ne dominus Rex Sectam pacis suæ remitteret.
Charta Edwardi II. Reg. Angl. ann. 1323. ibid. pag. 1011 :
Pardonavimus omnibus et singulis...... Sectam pacis nostræ.
Charta ejusd. Reg. ann. 1325. tom. 4. pag. 144 :
Ad pardonandum et remittendum eis, et eorum cuilibet, Sectam pacis nostræ.
Charta Edwardi III. ann. 1333. ibid. pag. 573 :
Pardonavimus eis Sectam pacis nostræ, quæ ad nos pertinet pro feloniis et transgressionibus, unde judicati, rectati seu appellati existunt.
Et infra :
Nec in feriis, mercatis, vel aliis locis publicis vel privatis, armatus incedat...... ad pacem nostram perturbandum.
Charta Henrici VI. Reg. Angl. ann. 1452. in Chron. Joh. Whethamstedii pag. 320 :
Et insuper..... relaxavimus eisdem abbati et conventui Sectam pacis nostræ, quæ ad nos versus ipsos pertinet, pro omnimodis prodicionibus, etc.
Vide in Pax.
[]« 7 secta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 390c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECTA07
7. SECTA, Inquisitio, rei gestæ acta, Gall. Information, procès verbal. Charta ann. 1293. apud Rymer. tom. 2. pag. 613 :
Willielmus de Dufglas.... cepit prædictos baillivos, et in castro suo contra voluntatem.... retinuit, et postea permisit transire : et prædicti baillivi et continenti Sectam fecerunt usque castrum de Lanark de imprisinamento.
Hæc est Secta appelli. Vide Secta regis in Secta 3.
[]« 8 secta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 390c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECTA08
8. SECTA, Vestimenti tractus, syrma, Gallice Queuë. Charta Edwardi II. Reg. Angl. ann. 1326. apud eumd. Rymer. tom. 4. pag. 209 :
Ipsum (filium nostrum primogenitum) facit (Regina) associari et adhærere dicto inimico nostro et proditori le Mortymer, qui portavit Sectam dicti filii nostri, et in ipsius comitiva, publice, coram tota gente Parisius, in solempnitate coronationis, ad festum Pentecostes.
[]
[]« 9 secta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 391a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECTA09
9. SECTA, Pars, portio, appenditiæ. Charta ann. 1181. apud Lobinell. tom. 2. Histor. Britan. col. 132 :
Et totum Carcou quamdiu terra nigra durat, et Secte de Carcou, et prata et pasture et junceta quæ sunt a Calenderia usque ad Maupol.
Nisi forte jus secandi seu eruendi cespites nigros intelligas.
[]« 10 secta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 391a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECTA10
10. SECTA, Jus, quod domino competit persequendi suos homines, cum eo inconsulto ad alium dominum transierunt, ut infra Secuta 3. Charta Henr. comit. Trec. ann. 1375. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 320 :
Constitui quod ut nec miles nec alius hominem aliquem, pro convencione aliqua vel alia de causa, ab eadem villa revocare possit, nisi suus fuerit de corpore, vel in eo antiquam taliam vel commendacionem habuerit, pro qua in ipso Sectam habere debeat. Pour laquele il deust avoir en ycellui poursuite,
in Lit. confirmat. ibid. pag. 318. Vide Sequela in Secta 4.
[]« 11 secta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 391a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECTA11
11. SECTA, Persecutio, cædes. Acta SS. Roton. apud Mabill. sæc. 4. Bened. part. 2. pag. 199 :
Karolus rex commovit universum exercitum suum : putabat enim quia possit totam Britanniam armis capere, et strages et Sectas hominum facere, et totam provinciam in sua dominatione perducere.
[]« 12 secta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 391a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECTA12
12. SECTA, Seuta, Series, ordo, dependentia, accessio ; vel Usus, jurisdictio. Charta Phil. Pulc. ann. 1299. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 72. v°. col. 1 :
Possidebunt..... boscum seu forestam de Montisburgo,... cum omni jure, dominio et jurisdictione, Seuta, serviciis, placitis et emendis. Sieute,
eodem sensu, in Charta ejusd. reg. ann. 1308. ibid. fol. 343. r°. col. 2 :
Et auront (les religieux de N. D. du Bec) la Sieute desdiz bois par tout, en la maniere que nous l'avions et esploitions. Le banni de men four et le Sieute,
in Lit. ann. 1291. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 294. art. 3. ubi male editum Sience. Charta Math. de Montemor. ann. 1230. in Chartul. Campan. ex ead. Cam. Comput. fol. 355. r°. col. 2 :
Habebit ista pars bosci Sectam, viam et exitum et deliberationem in alia.
Vide infra Sequela 8.
P. Carpentier, 1766.
Suita, Eodem intellectu. Charta ann. 1236. in Probat. Hist. domus Barrens. pag. 23 :
Et sciendum est quod dicta foresta de Roissiaco de cetero nullam Suitam habebit.
[]« 13 secta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 391a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECTA13
13. SECTA, Oblatio, quæ curioni ex ipsius officiis obvenit. Chartul. Arremar. ch. 257 :
De Secta quidem reconciliandarum mulierum, sponsorum et sponsarum et peregrinorum peris.... in vestrum unanimiter compromiserunt judicium.
Charta ann. 1173. in Chartul. Cluniac. :
De Secta vero nuptiarum et de oblationibus omnibus, quæ partiri solent, ..... monachi duas partes, prædictus Ricardus tertiam habebit.
Vide infra Sequela 9.