4. SEDES, Locus idoneus ad construendum ædificium, vulgo
Masure. Sella mansi, in
Edicto Pistensi c. 30. Charta Lotharii Imp. ann. 977. apud Locrium in Chron. Belgico :
Simili modo mansa duo in jam prædicta villa, et Sedes duas in terra arabili, et
bovaria
(bonaria) 24.
ad opus Fratrum ipsius loci.
P. Carpentier, 1766.
◊ Sige d'une maison, in
Lit. ann. 1264. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 391.
Sedile,
Sediolum, Eadem notione. Charta Caroli C. apud Hemereum in Augusta
Viromanduorum in Regesto pag. 28 :
Et in Domitionis monte tria Sedilia, cum vineis
ad se pertinentibus : in Vico quoque Sediolum unum ad officium peragendum lavandorum
vestimentorum, cum gemino lavendario, qui in eo habitare videtur.
Charta
Berengeri Episc. Virdunensis in Tabulario S. Vitoni et apud Hugonem Flaviniacensem pag.
133 :
Dedimus præterea.... mansa decem cum Sedilibus, ad eadem mansa
pertinentibus.
Idem Tabularium S. Vitoni :
Sunt ibi undecim Sedilia,
excepto indominicato, unum quodque in festivitate S. Martini solvit 4. denar.
Occurrit ibi non semel. Diploma Arnulfi Reg. ann. 890.
apud Marten. tom. 2. Ampl. Collect. col. 34 :
Tradimus.... inter Sedilia ac prata
terraque arabili ac silvam bonuaria lx. Item in alio loco Harz vocabulo
inter Sedilia campos pratorum bonuaria cxxx.
Charta
ann. 1153. in Sanctuario Capuano pag. 197 :
Fundus et Sedilis pertinens Ecclesiæ S.
Mariæ majoris.
Adde Caracciolum de Monum. Eccl. Neap. pag. 298. Will. Heda pag.
247. 1. edit. :
Sedilia autem, quæ Hofsted dicuntur, Bisusamflicta, in quibus
supranominati manserunt, etc.
Est autem Theutonibus
hof-stad, et
hofstede, fundus, area, solum, locus ab ædificio purus : solum, cui ædes
imponuntur, et quod ædibus dirutis manet, vulgo
Domustadium, q. d. locus domus :
Hof enim, domus cum solo et horto. Ita Kilianus. Vide
Huba.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sessura, Eodem sensu, in Charta Henrici Leod. Episc. ann. 1163. apud Marten. tom. I.
Ampliss. Collect. col. 866 :
Ecclesia siquidem Falemanniæ quatuor clericos vel
præbendarios habebat, ad quorum spectabat victum vel vestitum tota et integra decima
ejusdem villæ et atrii,... et quatuor cortilia cum singulis domorum Sessuris.
Sessus, Eadem pariter notione. Charta Caroli Cal. in Tabulario Dervensi :
Concedimus etiam eisdem Dei servis Sessum unum indomnicatum ad accipiendum salem,
cum proprio, uti vulgo dicitur, stallone et furca superposita,
etc.
Charta ann. 1034. in Antiquitat. Vosagensib. lib. 5. c. 7 :
Ad
Fremonivillam 6. mansus cum Ecclesia, apud Vicum aheneum unum cum duobus Sessibus,
etc.
Tabularium S. Remigii Remensis :
In Muriniaco habet Sessum 1. cum
ædificiis, curte et scuriis.
Alibi :
Est mansus 1. in Sesso est mapp. 1.
in olchis mapp. 6. de terra forastica mapp. 20. sunt simul mapp. 28.
Rursum :
Dedit idem homo ad eamdem Ecclesiam Sessum 1. ubi aspiciunt de terra arabili
jornales 6. vineolas 3. etc.
Sessio, Idem quod
Sessus. Epistola Gaufridi de Meduana tom. 2. Spicilegii
Acheriani pag. 507 :
Decem aratra cum bobus, quæ Carucas vocatis, et terram duabus
Sessionibus aptam ad laborandum dedi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ex his omnibus
haud difficile quis percipere potest vocem
Sedes et alias, quas hic congessit Vir
eruditus, non tantum significare locum idoneum ad construendum ædificium, sed et designare
Modum agri qui colitur, idem proinde esse quod supra
Pecia et
Platea. His addere placet Terragium Bellijoc. :
Super quodam prato....
continente Sedem octo massotarum feni.
Infra :
Continente plateam duarum
massodatarum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sedius,
Sedilius, Eodem intellectu. Præcept. Ludovici Imperat. ann. 836. apud
Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 96 :
Concessimus ad proprium Hruotberto
fideli nostro.... viniolas et Sedios tres cum tribus hominibus qui eas excolere
noscuntur.
Chron. Farf. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 448 :
Aimon
casam unam ; filii Petri Petronacis casale unum ; Joannes cum suis Sedium unum ; Ursus
Godon Sedium unum.
Pluries ibi. Tabul. Audomar. :
Habet ibi Sedilium
unum, inde solvit sol. 1.
Ibid. :
Habet et ibi Sedilios x.
veniunt in censum de argento sol. viii.
1/2. Rursum :
Habet
ibi Sedilios xxxiii. inde veniunt sol. v.
1/2.
Sedes Molendini, seu locus idoneus ad construendum molendinum, vel ubi stat molendinum, in
Chronico Andrensi pag. 345. 347.
Locus molendini, pag. 353. Adde Marlotum in
Metropoli Remensi pag. 621.
Area molendinaria
, in Charta Communiæ
Compendiensis ann. 1188.
Sedium,
Sedilium de Molino, in Charta ann. 1160. apud Ughellum tom. 7. pag.
575 :
Ac subjectum est Sedilium, ac fovea de molino, quod olim constructum fuerat
foris hanc civitatem.
Infra :
In medio Sedio vel fovea unum molinum, si
voluerit, construere.
Vide eumdem tom. 6. pag. 300. 846. Chron. Farf. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 557 :
Unum Sedium
de molendinis juxta molinum Todici.
Ibidem col. 570 :
Quædam portio de
Sedio molini, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sedile, vel
Sedilium, nude, Pari significatu. Charta Alexandri PP. ann. 1257.
apud Ughellum edit. 1717. tom. 1. Ital. Sacræ col. 280 :
Unum molendinum et
dimidium, ac duo alia Sedilia pro constituendis duobus aliis molendinis liberaliter
concedendo.
Sessio. Tabularium Prioratus de Paredo :
Idem de situ molendini, medietatem : et
vocatur eadem Sessio : Ad pratum Abud.
P. Carpentier, 1766.
Sedes Feni,
Prati, Modus agri. Charta Phil. III. ann. 1270. in Reg. 30. Chartoph.
reg. ch. 597 :
Quittantes penitus Sedes prati illius de Duno regis,.... pro quibus
Sedibus feni idem Martinus reddebat nobis annuatim viginti solidos Paris.
P. Carpentier, 1766.
Sedes Mullonorum, Spatium, locus, ubi coacervatur fenum. Charta
ann. 1265. ex Tabul. S. Petri Carnot. :
Dicebant se habere debere in
prato... apud Tyvas, in dominio dictorum abbatis et conventus, restalagium, Sedem
mullonorum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sedes Bladorum, Præstationis species exsolvenda, ut videtur, pro loco ubi reconduntur
blada. Charta ann. 1253. in Tabul. Floriac. :
Girardus quittat et concedit
quicquid habet.... in grangia de Figiaco,.... scilicet piletum, guapandum, Sedes
bladorum, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Area, proprie ; unde
dicitur de Jure colligendi grana, quæ in area e manipulis excidunt, vel granorum
trituratorum reliquias. Lib. privil. eccl. Carnot. ch. 257 :
Medietatem omnium
Sedium, post palam reducendo, ultimam minam ad Sedem, si de illa aliquid
deficeret.
Neque aliter intelligenda videtur
Sedes curiæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sedes Curiæ, in Charta ann. 1220. ex Chartul. S. Aviti Aurel. :
Rambaldus dicebat se
debere... habere.... Sedem curiæ post paleam sine scopa.
Vide
Sedes
Bladorum.
Sedes Cambæ, Ubi cerevisia conficitur. Charta Garini Episcopi Ambianensis ann. 1138. ex
Tabulario Abbatiæ S. Fusciani :
Wermondus quoque Vicedominus eidem Ecclesiæ dedit
Sedem unius cambæ in orto Erleboldi, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sedes Intima, Imus carcer, Gallice
Cachot ; Prudentio lib. 2. contra Symmachum v. 469 :
Antrum carcereum.
Eidem hymn. 2. v. 310 :
Atrum limen.
Cod. Theod. leg. 1. tit. de Custod. reor. (9, 3.) :
Nec vero sedis intimæ tenebras
pati debebit inclusus, sed usurpata luce vegetari.
Sedes Salinariæ, Loci, in quibus sal conficitur, seu in quibus Patellæ et Caldariæ salinariæ
consistunt. Vita Joannis Gorziæ Abbatis pag. 764 :
Salinas, quæ una tantum parte
regionis ipsius, quæ vicus dicitur, habentur exstruere, ut in loco eodem plures, quas
dicunt Patellas, partim ex integro cum ipsis Sedibus emptas, partim, quæ juris
Monasterii erant, reparatas, multo usui imposterum profuturas paraverit, etc.
Chronicon Senoniense lib. 4. cap. 36 :
Sedes etiam salinarias ipsius Prioratus apud
Medium vicum in domibus lapideis inclusit.
Chartæ Henrici III. Imp. et Leonis
IX. PP. ann. 1049. apud Chiffletium in Tornutio :
Caldarias quoque ad sal
conficiendum cum propriis Sedibus, quæ vulgo Mitchæ vocantur.
Alia Henrici IV.
Imp. ann. 1053. apud Perardum in Burgundicis :
Corroboramus etiam donum Caldariarum
in Salinis vico, cum sedibus suis, quas tradidit supradictæ Ecclesiæ Comes Otto
cognomento Willelmus.
Pancharta Abbat.
Metloch
Diœces. Trevir. in Diar. Diplom. tom. 2. pag. 124 :
Puteum salis in Wich. Ibi
habemus 7. Sedes.... Dabuntur nobis de unaquaque Sede 5. modia salis, etc.
Vide infra
Segus. Confer
Salzsuti apud Graff. Thesaur. Ling. Franc.
tom. 6. col. 166. radice
Siudan, Coquere.
Sessa, et
Sessus, Eadem notione. Testamentum Fulradi Abbatis S. Dionysii :
Patellas ad sal faciendum in vico Bobatio seu Marsallo, una cum Sessis
eorum.
Charta Theodorici Episcopi Metensis ann. 1176. in Antiquitatib. Vosegi 3.
parte lib. 4. cap. 3 :
Et insuper tres Sessas, quas apud Vicum prædicta domus
possidet, liberas ab omni redditu et exactione, concessimus.
Charta Chrodegangi
Episcopi Metensis ann. 763. apud Meurissium in Episcopis Metensibus pag. 187 :
Donamus et ibidem in subteriore Vico atria cum Sessu suo, ubi dominium ipsi
fratres possint habere.
Alia Stephani
Episcopi Metensis apud
eumdem Meurissium pag. 405 :
Omnes reditus, sive questus, quos habemus apud Marsal
de Sessis seu patellis, quæ pertinent ad alodium, quod nuncupatur, etc.
Mox :
Præterea concedimus eis, ut quot Sesses vel Sessiones in prædicto alodio
construere valuerint, tot nullo contradicente apud Marsal construant.
Alia anni
1304. in Antiq. Vogesi lib. 5. cap. 7 :
Apud Vicum, aheneum unum cum duobus
Sessibus.
Et infra :
Præterea concedimus eis, ut quot Sesses, vel
Sessiones in prædicto alodo construere voluerint, tot nullo contradicente apud Marsal
construant.
Vide pag. 167. 426.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sedes Simulacrorum, Loca in quibus fixa erant paganorum simulacra, Gall.
Niches, in leg. 19.
Cod. Theod. de Pagan. (16. 10.) Interdum eadem voce significantur solia et throni, quibus
simulacra circumferebantur in pompa, ut apud Tertullian. lib. de Spect. cap. 7.
Sedes Navium, Reditus de statione navium in portu, quomodo vocatur in Chartis Ottonis Imper.
ann. 981. et Henrici II. ann. 1006. apud Chapeavillum tom. 1. Hist. Leod. :
Aut
reditus de statione navium exigere, etc. Segiagium,
vel
Groundagium,
Spelmanno. Aresta ann. 1257. in 1. Regesto Parlamenti fol. 5 :
Cum abbas et
Conventus S. Judoci super mare dicerent, se fuisse spoliatos a D. Rege de Sedibus navium
inter S. Judocum et medium aquæ de Cahanche, de quibus erant in possessione et mainagio
ratione emptionis factæ ab eis a Wermundo Dom. de S. Judoco, etc.
Vetus regestum
domus publicæ Ambianensis, de tributis, quæ exsolvuntur in portu Oppidi S. Valerici :
Li Abbés de S. Valeri a moitié en l'aquit de toutes les coses, qui viennent
d'Engletere et de le coste pour tant qu'eles soient là venduës, ou comparées, mais
s'eles sont venduës ou comparées à Dieppe ou Eu, en Flandres, ou en autre coste, li
Abbez n'y a riens. Li Abbés a le Siege des nès d'Engleterre quiconques, mais n'ait esté
û haule, et qui ne soit merquie. Li Serjant, l'Abbé et le Prevost le veut merquier, et
paye chele nef à chele fois 26. den. dont li Prevos a les 2. sols et li Abbez 2.
deniers. Mais li Prevos ne prent puis riens u Siege de cele nef. Se 2. nès sont flotè en
seant ou en venant, ou l'une siet et l'autre vient, et l'une empire l'autre, chascune
rent le moitié du damage l'une à l'autre. Se navire siet û haule à sec ou à flote, et on
boute nef ou navel seur lui, se chele, qui siet toute coie est empirie par chele que ou
on boute, rend le damage, et se chele, que on boute est empirie, chele qui siet toute
coie ne rent riens.
Computum Domanii Comitatus Bononiensis ann. 1402 :
Recepte de Sieges de nefs des pesqueurs venans ou havene de Boulongne au temps de
herenguison depuis le jour de S. Miquiel jusques au jour S. Andrieu, lesquels doivent
chacune nef au vaisel pesqueur 5. s. 4. den. pour leur Sieges, etc. Ainsi des Sieges de
nefs ou hable d'estaples, etc.
Computum Domanii Comitatus Pontivi ann. 1478 :
Recepte des Sieges de nefs alans en pescherie de harancs à payer au jour de S.
Nicolas d'yver, c'est assavoir que chacune nef portant 4. lez de harenc et au dessous,
doit pour le Siege 4. sols esterlins, celles de 4. à 6. lez sept esterlins, etc.
Usatica MSS. Vicecomitatus Aquarum Rotomagi :
Quant nef faite en Engleterre vient à
Roüen, elle doit estre despousée, et pour le despouser, elle doit au Roy 3. s. et pour
le Siege 3. s. Elle ne doit riens pour despouser, mès que l'en puisse monstrer par merel, ou par signe, que elle ait esté despousée autrefois, et nequedent
elle doit toujours 3. s. pour son Siege.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sedile, Eodem significatu, in Charta Ludovici Reg. ann. 874. apud Marten. tom. 2. Ampl.
Collect. col. 29 :
Sedilia insuper in portu Hoiio et Dionanto, unde exeunt solidi
xxxii.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta ann. 1321. in Reg.
61. Chartoph. reg. ch. 290 :
Item mue le rente que lidiz religieus avoient.... u
haule de S. Walery pour les Seages et le merquier des nés. Seuage,
eadem, ut
videtur, notione, in Comput. redit. comitat. Pontiv. ann. 1554 :
Des profficts et
revenus des averaiges et Seuages des nefs, etc.