«
1 segnoria » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 399b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEGNORIA1
1. SEGNORIA, Dominatio, dominium ; ex Gallico
Seigneurie. Charta Raymundi Berengarii
Marchionis Provinciæ ann. 1234 :
Scilicet omnem Segnoriam, et dominationem,
jurisdictionem, etc.
Cigaltius de Bello Ital. :
Papa longo tempore
tenuit Segnorias Regis.
Adde Statuta Massil. lib. 2. cap. 3. § 1.
etc. Vide
Senior.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seigneuria, in Charta ann. 1305. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 21. col. 2 :
Concedens.... quod per se, vel familiares suos quoscunque, percipiant et teneant
ut garderii et custodes ejusdem dictam domum fortem cum omnibus ejus mandamento,
territorio, Seigneuria, jurisdictione, etc.
Occurrit ibidem bis
Seignoria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seignioria. Charta ann. 1290. apud Spon. tom. 2. Hist. Genev. pag. 61 :
Propterea nos
idem Comes eidem domino Episcopo juravimus quod de aliis juribus, possessionibus, vel
Seignioria ipsius domini Episcopi nihil occupabimus.... et defendemus contra omnes
personas in omnibus juribus, possessionibus et Seignioria sua in civitate.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seignoria, Ital.
Signoria. Charta ann. 1223. ex parvo Chartul. S. Victoris Massil. :
Nos abbas petebamus totum affare, scilicet dominium et jurisdictionem et
Seignoriam omnimodam dicti Roncelini.
Charta pariagii inter Regem et Episc.
Mimat. ann. 1306. ex Tabul. Mimat. :
Ad Episcopum et Ecclesiam Mimatensem pertinet
jus.... cudendi monetam.... et omnia alia et singula explectandi pro majori potestate et
Seignoria sua, quæ ad majorem potestatem, regaliam et majus dominium pertinere
noscuntur.
Occurrit præterea in Charta ann. 1304. tom. 1. Macer. Insullæ Barbaræ
pag. 194. in Statutis Massil. lib. 4. cap. 14. et alibi.