«
2 serra » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 439c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERRA2
2. SERRA, interdum pro
Clusura sumitur, in lib. Judith cap. 4. ubi Græca
ἀπέναντι τοῦ πρίονος τοῦ μεγάλου τῆς Ἰουδαίας
. Vetalis
Agrimensor :
A sextano vero si vis sequi limitem, rectam Serram sequeris ped.
150.
Innocentius de Casis literarum :
Sinistra parte montem super alveum
habet tribus alveis descendens de sinistra parte lapides grandes, quæ in alveo ex duas
Serras habent cavas de una cava sacra paganorum.
Ubi monet Rigaltius in aliquot
codd. legi
Serra Paganorum. Serras autem
clusuras dictas vult Salmasius ad
Solinum, non a
sera, seu
ἀπὸ τοῦ πρίονος, sed a
serra, vel
sera, id est,
μόχλῳ, qua
januæ clauduntur, quod ejusmodi angustiæ aditum in loca vicina occluderent ; unde
Clausuræ et
Clusuræ dictæ. Vide
Seria 2.
◊ Alii
Serras Clusuras dictas volunt, quod montes,
serra quasi dissecti, hasce angustias conficiant. Vetus Agrimensor de limitibus :
Terminus si aliquem scissuram hoc est taliaturam habuerit, montem scissum, id
est, talliatum ostendit.
Alii denique,
serras esse putant
series,
vel
serias,
ὁρμαθοὺς, montium vel vallium,
quomodo
serras cavas dixit Innocentius. Exinde
Serra, pro Monte, vel colle usurpari cœpit : qua notione Hispani etiamnum
Sierras
dicunt, fortasse, ait idem Salmasius, quod male reddiderint ex Græco
πρίων, quod
montem significat, et
seram, seu
serram. Vita S. Romani Abbatis Jurensis cap. 1 :
Nam dextra, certe
sinistra Serræ ipsius tractum a limite scilicet Rheni sive statibus Aquilonis usque
paginem Mausatis extimum nullus omnino ob longitudinem vel difficultatem inaccessibilis
naturæ poterit penetrare.
Charta Ludovici II. Imp. ann. 861. in Tabul.
Casauriensi fol. 32 :
Id est, per Serram, quæ descendit de monte Mailasca,
etc.
Idem Tabularium :
De uno latere in fine ipso monte de furca, et
quomodo per ipsam Serram venit in ipso monte de Serafana ad ipsam furcam de Tecblu.
Notitia ann. 832. in Append. ad Marcam Hisp. col. 769 :
Et vadit per ipsa Serra ad ipsa parata, et inde per Serra longa.
Præcept. Caroli Simplicis ann. 904. apud Baluz. in Append. ad Capitul. col. 1525 :
Et inde vadit ad monte meridiano et usque ad Serram Elceriolas, etc.
Chron.
Farf. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 556 :
Deinde Serra
montis de Meso, etc.
Charta ann. circ. 1000. apud Marten. tom. 1. Ampl.
Collect. col. 356 :
Et vadit per ipsam Serram quæ est supra ipsam
ecclesiam.
Statuta Montis Regalis fol. 231 :
Serra de Seramo et omnia
castegneta usque ad Serram Anserem, sint bannita capris.
Vide Samnium Ciarlanti pag. 241. et infra
Serrarium
et
Serrum.
Serricella, Collis, minor
serra. Charta Italica apud Ughellum in Episcopis
Anglonensibus n. 1 :
Deinde pergitur per serram, et tendit in rectum serra, serra
usque ad Serricellam de Burro...... et vadit per serram usque ad pedem
Serricellæ.
Serrata, in Charta ann. 1141. apud Guichenonum in Hist. Bressensi pag. 222 :
Quæ
etiam terra Gondalmodis.... eosdem terminos territorii attingeret, et ex altera parte
usque ad Sarratam de Arandato perveniret.
Sed legendum
Serrata, montium
seu collium series.
Serna, promiscue pro
Serra, occurrit in Chartis Hispanicis apud Anton
de
Yepez in Chronico Ordinis S. Benedicti, Colmenaresium in Hist. Segoviensi cap. 15. §
12. cap. 16. § 1. et alios.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Serra, Septum, Gall.
Enclos. Statuta Cadubrii fol. 51 v° :
Quilibet homo
forensis cujuscumque conditionis vel status existat, qui habere, vel de cætero
emptionis, vel aliquo alio modo, seu jure acquisiverit domos, terras, prata, mansa,
Serras vel possessiones aliquas in terra et districtu Cadubrii, teneantur et debeant pro
ipsis domibus, terris, pratis, mansis, Serris et possessionibus collectas communis
Cadubrii solvere.
Onera Abbatis S. Claudii inter ejusd. Monast. Statuta pag.
63 :
Item, per Joannem Pagay super uno Serræ cujusdam baptentorio, et supra
declarando, dimidius grossus.
Vide
Serratura 2.