«
4 tertia » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 078c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/TERTIA4
4. TERTIA, Idem quod
Terragium : ab ejusmodi enim
Tertiarum illationibus,
de quibus mox egimus, et agrorum parte tertia, quæ antiquo possessori relicta est, et
Principi fructuum partem pensitare quotannis solebat, agrario, quod
Campipartem,
dicimus, etiamnum in Burgundia et vicinis provinciis mansisse
Tertiarum nomen
admodum vero simile est : non quod tertia fructuum pars domino superiori solveretur :
neque enim agrarii quantitas eo accedit ; sed quia ex
tertiis, quæ veteribus
incolis relictæ sunt, pensitabatur, cum duæ, quæ in victorum sortem cesserant, a graviori
illa pensitatione immunes essent, licet censui leviori obnoxiæ.
Agri enim
vectigales, ut habet Hygenus de Limitibus constituend. pag. 206.
multas habent
conditiones :
in quibusdam provinciis fructus partem constitutam præstant, alii
quintas, alii septimas, etc
. Inde enim graviorum ex agris pensitationum origo
videtur petenda. Charta Sanctii Majoris Regis Navarræ æræ 1068. apud Anton.
de
Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 1 :
Manifeste comperimus præteritis
temporibus nullum Episcoporum prædecessorum nostrorum in Ecclesiis vel parochiis,
Monasterio S. Æmiliani collatis, primitiva vel tertias requisisse, vel
accepisse.
Adde Chartam sequentem ibidem. Alia Didaci Episcopi Compostellani æræ
1153. apud eumdem tom. 4 :
Sanctum Georgium de Valegia cum suis Tertiis, et cum
omni censu et devito, et censu nostræ Ecclesiæ, et cum suo canto, etc.
Infra :
Cum suis bonis et Tertiis liberam ab omni censu.
Rursum :
Has
tertias et ista debita alii mei prædecessores vestro Monasterio contulerunt.
Confirmatio fundationis Monasterii Veteris-pediculi
ann. 1202. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1040 :
Dederunt..... unum
modium annonæ in Tertiis de Aillantoe.... et si aliqua causa seu aliquo casu aliquid
de summa dicti bladi in prædictis Tertiis defecerit, requisierunt et præceperunt, ut
residuum repleatur de Tertiis et aliis redditibus S. Mauritii.
Charta ann.
1232. pro Ecclesia S. Benigni Divion. :
Tertiæ de Mieumeant, que de jure spectant
ad obedientiam de Dineto, etc.
Adde Chronicon Farfense apud Murator. tom. 2.
part. 2. col. 748. Gall. Christ. novæ edit. tom. 4. Instrum. col. 100. et 161. Chartam
ann. 1235. tom. 3. Anecdot. Marten. col. 1250. Tabularium Prioratus de
Paredo fol. 94 :
Tam de hospitibus, qui in villa ipsa manent vel laborant, quam de
porcis, qui ibidem incrassati fuerint, et pastionati, nec non et de Tertiis et taschis,
quæ exierunt ex eisdem silvis et de raminatio.
Vetus Charta apud Perardum in
Burgundicis pag. 96 :
Accrevit, quod absque redditione Tertiarum supradicti loci
habitatores, quocumque loco vellent, in sua terra seminarent ac
meterent.
Alia, pag. 118 :
Et eorum famuli de terra, quam
in dominio haberent, excolerent, absque Tertiis velut propria tenerent.
Alia
ann. 1221. pag. 325 :
Et Tertias debent adducere ad illam villam, et computare ante
hostia.
Adde pag. 122. 327. 476. Charta ann. 1240. in Tabul. Campaniæ ex Bibl.
Reg. fol. 365 :
De terragiis autem, quæ vulgo Tertiæ (male Terræ)
dicuntur, ubicumque homines dictæ villæ terras nostras excoluerunt, nos dicti fratres de
Crista habebimus medietatem
. Alia ann. 1276. apud Chifflet. in S. Bernardo pag.
525 :
Tria sextaria frumenti, in quibus mihi tenebatur de annuo reditu super
Tertias suas Aubigneio.
Chr. Besuense pag. 634 :
In prædicta sylva,.....
si laboratum fuerit, cujus erit fundus terræ, illius erit et Tertia.
Pag. 676 :
Addiderunt et Tertiam partem de Blaniaco, etc.
Adde pag. 622. Tabular.
Abb. Reigniacensis Ord. Cisterciensis ann. 1263 :
Sus ce que li Abbés et li Convens
demandoient toutes les Tierces de la ville de Joux, etc.
Hinc
Terræ
Tertiales, in Charta ann. 1313. apud Roverium in Reomao pag. 396 :
Et singulas
Tertias suas, quas habet annuales in terris Tertialibus existentibus in finagio de
Rubeomonte.
Adde pag. 289.
Tertiarum meminit denique Rhenanus
lib. 2. Rerum German. pag. 64. scribens divites interdum colonis locasse agros sub reditu
tertiarum.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quæ
servitus seu
redditus pro dominio deberi dicitur, in Charta ann. 1269. ex Chartul. eccl. Lingon.
fol. 182. r° :
Item quamdam servitutem seu redditum, quæ vocatur Tertia, quæ pro
dominio debetur, in terris inferius annotatis.
Alia ann. 1336. ibid. fol. 102.
v° :
Dominus utilis dictæ villæ (de Martileio)
consuevit percipere...
quemdam redditum, qui wlgaliter appellatur les Tierces, videlicet de undecim gerbis
unam, qui redditus Tertiarum valet, etc.
Reg. Cam. Comput. Paris. sign.
Bel fol. 123. v° :
Item le quart et le sixieme en une maniere de disme, que
on dit les Tierces. Terce,
eodem sensu, in Charta ann. 1411. ex Tabul. episc.
Carnot. Ex quibus aliisque pluribus instrumentis patet
Tertiæ nomine, non semper
significari tertiam fructuum partem, ut asserit D.
Bouquet in Monitu ad tom. 1.
Jur. publ. Gall. pag. xviij. ubi et varias ejusdem vocis notiones a Cangio expositas minus
attente perpendisse videtur. Hinc
Terchier, Tertiam seu
terragium colligere,
in Charta ann. 1283. ex magn. Chartul. nig. Corb. fol. 98. v° :
Se li serjans
l'abbé estoit en defaut de venir Terchier, je ou mi hoir ou mi successeur porriens
mettre d'une part sen terrage, etc.
Tertiarius, Collector
tertiæ. Tabular. Albæ ripæ in Diœcesi Lingon. :
Neque
Tertiarii nostri, neque Tertiarii fratrum sine altero recolligent tertias.
Tertia Mancipiorum. Burgundi pervasa Galliarum parte, ita cum veteribus incolis, quos Romanos
vocabant, se gesserunt, ut agrorum parte tertia iis relicta, alias duas sibi assererent :
contra,
mancipiorum duabus partibus veteribus incolis concessis, sibi tertiam
tantum reservarent. Vide Legem Burgund tit. 54. § 1. et tit. 57.
Tertias, seu
Tercias Regales Hispani vocant, tertiam partem redituum fabricarum
Ecclesiarum, quam Gregorius X. PP. Alfonso Sapienti Regi indulsit pro sustinendis bellis
contra Mauros.
P. Carpentier, 1766.
Tertia Leguminis, in Charta Odon. ducis Burg. ann. 1207. ex Chartul. eccl. Lingon. fol. 16. r° :
Lambertus vero tenebit ex episcopo Lingonensi...... salagium
Castellionis et Tertias leguminis ; pro quo salagio et Tertiis exhibere tenetur episcopo
in hospitio suo sal et legumina, quotienscumque veniet aput Castellionem.
Tertia Conlaborationis, id est eorum, quæ vir et uxor stante matrimonio simul acquisierunt, quæ uxori
attribuitur. Capitula Caroli M. lib. 4. cap. 9 :
Volumus, ut uxores defunctorum
post obitum maritorum Tertiam partem conlaborationis, quam simul in beneficio
conlaboraverunt, accipiant.
Marculfus lib. 2. form. 17 :
Sed dum villas
aliquas, quas superius memoravimus, ad loca sanctorum hæredibus nostris deputavimus,
quod pariter stante conjugio adquisivimus, prædicta conjux nostra Tertiam inde habere
potuerat.
Gesta Dagoberti Regis Franc. cap. 47. et Aimoinus lib. 4. cap. 35 :
Tertiam tamen partem de omnibus, quæ Dagobertus Rex acquisierat, postquam
Nanthildis Regina regnare cœperat, eidem reservant.