« »
 
TORNUS 1, TORNUS 2, TORNUS 3, TORNUS 4, TORNUS 5, TORNUS 6.
[]« 1 tornus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 132a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORNUS1
1. TORNUS, Bellicæ machinæ species. Charta Petri Regni Majoricarum Domini ann. 1232 :
Tali quidem conditione, quod ipsam (turrim) bene custodias, et teneas in ea omni tempore unum Tornum paratum, et unam balistam de Torno ad fidelitatem nostram et defensionem civitatis ejusdem.
Enumeratio munitionum Sommeriæ in Occitania ann. 1260 :
Item iiii. machine. Item ii. Torni ad opus balistarum. Item i. mola fabrica. Balista obtima de Torno,
in Statutis Arelat. MSS. 140. xxxi. Turni balisterii recensentur in Garnisionibus inventis in castro Carcassonæ ann. 1294. Vide Balista.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Carolus de Aquino in Lexico Militari, haud sine probabilitate scribit Tornum balistæ partem esse, et quidem eam, ubi axis vertitur, dictamque fuisse a vertendo, origine Gallica a voce Tourner. Quod si vere machina est jaculatoria, perspicuum est, inquit, sic fuisse vocitatam a Tornetto, quæ vox apud venatores in re falconaria et accipitrum aucupiis familiaris est, ut mox dicebatur in hac voce. Potissimum vero rem ita se habere statuit, quoniam a falconibus et re accipitraria non paucæ jaculatoriæ machinæ suam appellationem adeptæ sunt, ut alibi notavit super Italicis vocibus Falcone, Sagro, Moschetto, Smeriglio, Spingarda : quæ postea voces ad rem tormentariam nostræ militiæ commigrarunt, propter analogiam et similitudinem cum antiquis illis organis et instrumentis. Academici Cruscani Torno definiunt
Strumento da strignere, e da caricar balestre, e simili armi da trarre
. Vide Tortirella.
P. Carpentier, 1766.
Ejusdem originis vox Gallica Tournot, in Lit. remiss. ann. 1374. ex Reg. 106. Chartoph. reg. ch. 78 :
Lequel Michiel veant que ledit Garnier se approchoit ainsi de lui, courut à un baston, appellé Tournot ou levier.
Ubi idem est quod supra Tornaille in Tornaglium.
[]« 2 tornus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 132a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORNUS2
2. TORNUS, Compensatio, Gall. Retour. Charta R. Episcopi Carnotensis ann. 1197. in Tabulario ejusdem Ecclesiæ n. 84 :
Capitulum quoque Carnotense ad ejusdem personatus augmentationem....... centum solidos confert et assignat in computatione, quæ dicitur Tornus sive Computatio, de Purificatione B. Mariæ annis singulis capiendos.
Vide Turnus bursæ in Turnus 1.
P. Carpentier, 1766.
Vel potius Census pecuniarius, qui singulis annis solvitur, idem proinde quod infra Turnus 2. Etquidem de distributione annua, quam Lampredam vocabant, hic agitur. Vide supra in hac voce.
[]« 3 tornus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 132a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORNUS3
3. TORNUS, f. Ambitus, Hispan. Torno. Gall. Tour. Donatio ann. 935. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 180. col. 2 :
In Torno S. Eulalia cum Sisnandi et Gerasio medio.
Conventio ann. circ. 1131. in Probat. novæ Histor. Occitan. tom. 2. [] col. 461 :
Excepto ipsum castrum de Poselserias et ipsum Tornum superiorem.
[]« 4 tornus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 132b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORNUS4
4. TORNUS, Instructus campanæ, Gall. Mouton. Ordinatio MS. Officii divini in Ecclesia Lugdun. :
Panetarius tenetur resarcire in trabibus et postibus coclearium, et Tornos campanarum meliorare, si necesse fuerit, et ligaturas ferri ad firmandum campanas in Tornis, et tradere ligaturas batellorum.
Vide supra Tornetum.
P. Carpentier, 1766.
Sacram. archiep. Bitur. apud Thaumass. Hist. Bitur. pag. 346 :
Juro ministrari facere clavos qui ponuntur in ligaturis ferreis vertilium seu Tornorum lignorum ad opus campanarum.
[]« 5 tornus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 132b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORNUS5
5. TORNUS, Mensuræ species. Statuta Massil. lib. 3. cap. 18 :
Lapides de cara habeant duos palmos de longo, et unum palmum de alto, et ad minus unum Tornum de leoto ; et lapides de miliario unum palmum de longo, et unum Tornum de alto a Torno usque ad unum palmum de leoto.
[]« 6 tornus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 132b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORNUS6
6. TORNUS, Versatile timpanum, apud moniales, vulgo Tour. Acta S. Domin. tom. 1. Aug. pag. 587. col. 2 :
Ad jussum ergo ejus per fratrem Rogerum cellerarium allatus est scyphus vino plenus usque ad summum. Deinde benedixit, et primo ipse bibit, et postea ceteri fratres.... Tunc vocans sanctus sororem Nubiam, dixit ei : Vade ad Tornum, id est, rotam, tolle scyphum, da potum sororibus universis.
Vide infra Turnus 4.