1. CABALLUS. Isidorus, et ex eo Papias, et Ugutio :
Caballus, dictus, quod ungula
terram cavet.
Ebrardus in Græcismo cap. 9 :
Quod pede tellurem solet ipse cavare, Caballus.
Gloss. Lat. MS. Regium, et Isidori :
Caballus, Cabo, equus. Cabo,
Caballus, sonipes, equus.
Vide
Cabo 1. Vox nota Juvenali Sat. 11. et
aliis Scriptoribus. Sunt tamen qui non quosvis equos sic appellasse Latinos volunt, sed
viliores, cujusmodi sunt qui pistrinis, agriculturæ, et vecturis mercium inserviunt. Jo.
de Janua,
Caballus, vilis equus
. Hesychius :
ϰάϐαλλος,
ἐργάτης ἵππος.
Vide Furnal. apud Forcellinum in h.
v. et Glossar. med. Græcit. col. 525. et 526. radice
Καβάλλης. S. Hieron. Epist. ad Heliodor. :
Statimque cernamus sagittas pilis, tiaras galeis, Caballos equis cedere.
Gregorius Turon. lib. 6. Hist. cap. 11 :
Ipsumque super miserabilem imponentes
Caballum, etc.
Vide Casaubonum in Persium pag. 7. Promiscue tamen Scriptores
recentioris ætatis pro quovis equo usurpant. Vide Gregor. M. lib. 8. epist.
![[]](img/image.png)
46. lib. 9. epist. 38. lib. 10. epist. 30. Novam Gall.
Christ. Instrum. tom. 2. col. 442. Miræum tom. 2. pag. 806. col. 2. etc.
Equos militares sæpe ita dicunt, ut
Hincmar. Remens. annal. ad ann. 866. ap. Pertz. vol. Scriptor. 1. pag. 472. lin. 43.
Charta ann. 1339. ap. Lappenb. Docum. Orig. Hanseat. pag. 360. Plura vide in Indic.
general. Polypt. Irminon.
Caballus Domitus, in Lege Longob. lib. 2. tit. 21. § 6. 7. 25. Rothar. 254. 256. et in Charta
Romualdi Ducis Beneventani in Chr. S. Sophiæ pag. 607.
Caballos centum inter Domitos et domandos, apud Marten. tom. 1.
Anecd. col. 801.
Caballus, scutum, lancea, in clientelæ signum quotannis
regi data, memorantur in duabus Chartis anni 1437. pro ecclesia Magdeburgensi,
apud Eccardum in Probat. Hist. Marchionum Orientalium col. 136. et 138.
Charta Ludov. Pii ann. 825. pro
Ecclesia Brivetensi apud Baluzium in Capit. vol. 2. pag. 1426 :
Ad partem regis
annuatim caballum unum cum scuto et lancea præsentassent et in postmodum ab omni
exactione vel de functione publica aut privata immunes et liberi essent.
Adde
chart. ann. 856. ap. Schœpflin. in Alsat. Diplom. num. 105. vol. 1. pag. 85. Aliam ann.
858. ibid. num. 108. pag. 88. Charta Carol. Simpl. ibid. num. 129. pag. 103 :
Omni anno ob hoc ei dentur inde duo Gaballi, sive duo camisilia bona, aut etiam
quatuor carre vini.
Caballus Medianus, in Tradit. Fuld. lib. 1. cap. 149. et in Lege Alaman. cap. 80. § 2. medii pretii.
Germ. olim
Meid, Maide. Vide
Frisch. Lexic. v.
Meide.
Adel.
P. Carpentier, 1766.
Caballus Magnus, idem qui
Dextrarius, Major et cataphractus, quo potissimum utebantur in
præliis. Vita Eduardi II. reg. Angl. pag. 119 :
Dextrarii et Magni Caballi ipsius
Petri, vel verius domini regis morabantur.
P. Carpentier, 1766.
Caballus Maletus, Gall.
Cheval malet, nunc
mallier, Equus vectorius,
maletæ
seu sarcinæ deferendæ addictus. Lit. remiss. ann. 1394. in Reg. 146. Chartoph. reg. ch.
208 :
Lesquelx avoient un cheval malet, que demenoit un appellé Souschier, et aussi
avoient un autre cheval malet yceulx paroissiens de Nyevil, que Guillaume Giraut
demenoit pour eulx esbatre.
P. Carpentier, 1766.
Caballus Padi, perperam pro
Spadatus, in Testam. Bertichr. episc. Cenoman. tom. 1. Jun.
pag. 725. col. 1 :
Donet eis Caballos padi duos, et poledros congregales duos,
etc.
Vide
Poledrus.
Cavallus, apud Nicolaum I. PP. in Resp. ad Consulta Bulgarorum cap. 40. Agobardum in lib.
de Dispens. cap. 28. et lib. Contra judicium Dei cap. 2. in Concil. Legion. ann. 1012. can.
xi. etc.
Caballarii, Equites. Gloss. Lat. Græc. :
Caballarius, ϰέλης,
ἱππεύς.
Gloss. Basil. :
Καϐαλλάριος, ἕφιππος,
ὁ ἐν ἵππῳ ϰαθήμενος, ϰάϐαλλος γὰρ ὁ ἵππος.
Glossar. Isid. :
Caballarius, Alaris
,
hoc est, Eques qui in ala militat, juxta quod ait Vegetius 11. 1 :
Equitum alii
Alares dicuntur, quod a similitudine alarum ab utraque parte protegant.
Equites in castris solebant alas occupare. Monachus Egolismensis in
Carolo M. cap. 18 :
Erantque in ipso 12. Caballarii, qui per 12. fenestras
completis horis exibant.
Hincmarus Opusc. 5 :
Per villas, in quibus non
solum
homines Caballarii, sed etiam ipsi Cocciones rapinas faciunt.
Parvum Chartular. S. Victoris Massil. fol. 19 :
Donamus S. Victori... mansum de Casteneto, quem accepimus in emendam pro
Gaussimo nostro Caballario qui fuit occisus, ut Monachi orent pro anima ejus.
Tabular. S. Florentii :
Hamo Caballarius de Livriaco multas querelas adversus
Monachos de Livriaco habebat.
Tabular. S. Vincentii Cenoman :
Cui
contulerat unum etiam Caballarium cum omni beneficio suo in villa quæ vocatur Arduin,
etc. Actum regnante Roberto Rege.
Breviarium villarum S. Audomari ex MS.
Folquini in Tabulario ejusd. loci :
Hlodeger Caballarius habet mansum
dominicatum, etc.
Similia non semel ibidem leguntur.
Adde Fragm. Polypt. Sithiens. ap.
Guerard. post Irminon. pag. 396. sqq. cap. 15. 13. 1. 5. 16. 18. Editori est Qui cum
equo militat vel famulatur. Conf. eundem in Prolegom. ad Chartul. S. Petri Carnotens. §
26. Polyptych. Mauromonaster. ap. Schœfl. Alsat. Diplom. num. 249. vol. 1. pag. 197 :
Mansa 7. et dimidium, que cum caballis serviunt.
Confer mox
Caballicare,
Arare et
Caballeritia. Vide Otton. Frising.
lib. 1. de Gest. Frederici cap. 24. Concilium Narbonense anni 1054. cap. 20. Ekkehardum Abb. apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect.
col. 524. et V. Cl. Jac. Petitum post Pœnitentiale Theodori pag. 389.
Καϐαλλάριοι Theophani in Heraclio, Theophylacto
Simocattæ lib. 5. cap. 13. auctori Vitæ S. Nili pag. 56. etc. Præsertim vero ita dicti
Græcis nuperis
Milites, seu equestri dignitate donati, quos
Chevaliers
appellamus. Ita Anna Comnena in Alexiade pag. 411. Pachymer. lib. 1. cap. 30. 31. lib. 4.
cap. 31. lib. 12. cap. 11. et Cantacuzenus lib. 1. cap. 42. lib. 3. cap. 27. Vide Gloss. mediæ Græcitatis.
P. Carpentier, 1766.
◊ Equites nostris
Chevaucheurs. Villehard. cap. 135 :
En vint bien avant cinq cens mil mars
d'argent, et bien dix mil Chevaucheures, que unes que autres.
Hinc
Chevaucheurs nuncupati sortilegi, quod scopis seu baculo equitantes ad diabolicum
conventum se se transvehi somniabant. Lit. remiss. ann. 1478. in Reg. 206. Chartoph. reg.
ch. 72 :
Sorcier et Chevaucheur de balay.
Vide
Scobaces.
P. Carpentier, 1766.
Cavaillerii, Eadem notione, in Charta ann. 1351. ex Reg. N. Chartoph. reg. ch. 26 :
Item gobeletum unum, cum tribus pedibus, ymaginatum de uno gallo sursum et tribus
Cavailleriis, cum una vinea.
Ubi Reg. 80. ch. 503. habet,
Cavaillieriis,
Chevalerot, eodem sensu, in Invent. MS. jocal. Eduardi I. reg. Angl. ann. 1297 :
Item un pot ki desus le couvercle a un Chevalerot.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caballerius, in Charta anni 1008. ex Archivo S. Victoris Massil. :
Donamus unum mansum
Caballerii in villa, etc.
Occurrit rursus in Actis SS. Benedict. sæc. 6. part.
1. pag. 312.
Caballarii interdum,
qui Caballos habent, ut est in Capitul. Caroli C. tit. 31. § 26.
Edict. Pistens. ann. 864. Pertz.
pag. 488.,
et cum Comitibus suis in hostem pergere, et debitos
paraveredos præstare tenebantur.
Adde Capitul. ann. 807. cap. 6. Capitul. Aquens. Pertzio pag.
149.
Caballarius, qui equos curat, Agaso. Gloss. vetus. :
Caballarius, ἰπποϰόμος.
P. Carpentier, 1766.
◊ Chevaucheur,
Officium in stabulo regio. Ordinat. hospit. reg. ann. 1317. ex Reg. Cam. Comput. Paris.
sign.
Croix fol. 78. v°. :
Escuierie. Item vallez d'estables et Chevaucheurs
viij. qui mangeront
à court,... et les quatre seront touzjours à court
pour faire l'office de l'escuierie, et les autres quatre seront pour aler hors porter
lettres, et leurs chevaus a l'escuierie.
Cavallerius, Miles
Cavallero, Hispanis. Occurrit apud Diago lib. 2. de Comitib. Barcin.
cap. 162.
P. Carpentier, 1766.
Caballarius, Miles. Charta ann. 1123. ex Bibl. reg. cot. 17 :
Et si vindere vel
inpignorare volueritis, cum nostro consilio faciatis, cui volueritis, præter ad
Caballarios et clericos.
Hinc
Chevalereux, Vir egregii animi, prout
militem decet. , MS. :
De sa plaie iert si dolereux,
Chilz qui tant est Chevalereux,
Que de l'angoisse se plaint fort.
P. Carpentier, 1766.
Caballarius,
Cavallarius, Nuncius, tabellarius, Ital.
Cavallaro, Gall.
Courier. Epist. card. de Malatestis ann. 1410. apud Marten. tom. 7. Ampl.
Collect. col. 1168 :
Die Mercurii hora tardissima appulit Franchus Caballarius
magnificentiæ vestræ,... et mihi breve vestrum detulit.
Annal. Placent. ad ann.
1444. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 887 :
D. Franciscus Anguissola
rediit cum copia literarum ducalium, quas dixit fuisse consignatas tabellario sive
Cavallario.
P. Carpentier, 1766.
Cavalerii, inter Vicarii ministros recensentur, in Stat. Montis-reg. pag. 3 :
Statutum est, quod dom. vicarius teneatur, et postea usque ad finem sui officii
vel regiminis, semper tenere duos milites socios, qui vulgariter appellantur
Cavalerii.
Caballator,
Eques, in Glossis Arabico-Lat.
Cavalcatore, Italis.
P. Carpentier, 1766.
Cavallaria, Cæremonia militis inaugurandi. Testam. ann. 1230. apud Cenc. inter Cens. eccl.
Rom. :
Item volo quod expensæ ad Cavallariam Monaldi fratris mei, quando fiet
miles, communiter fiant, tam de bonis meis, quam de bonis ejusdem Monaldi.
P. Carpentier, 1766.
Cavalleria, Equitatus. Academ. Crusc.
Cavalleria, milizia a cavallo. Stat. Montis-reg.
pag. 17 :
Ordinatum est pro utilitate et decore reipublicæ præsentis civitatis,
quod nulla persona, quæ non sit de nobili genere... et quod ita constet publice et palam
per publicam vocem et famam, possit esse in officio Cavalleriæ et ad illud
admitti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caballarium Feretrum, Species lecticæ seu rhedæ
caballis vectæ.
Feretrum ejus Caballarium,
quo infirmus vehi solebat
, in Actis SS. April. tom. 3. pag. 780.
Cum ad
prædicandum populo propter debilitatem corporis in Feretro Caballario duarum rotarum
duceretur
, ibid. pag. 782. Agitur de S. Erconwaldo Episc. Londin.
P. Carpentier, 1766.
Caballarium Feretrum, Lectica equis imposita, ut interpretantur docti Editores ad S. Geolfrid. tom. 7.
Sept. pag. 136. col. 1 :
Cum ad hoc per infirmitatem deveniret, ut equitare non
valens, feretro Caballario veheretur, etc.
Caballatio, Munus alendi equos publicos, vel pecunia, quæ ad id præstabatur, idem forte, quod
fodrum sequioribus sæculis dictum, in leg. 14. Cod. de Erogat. mil. annon. (12,
38.) Vide Cujac. et Jacobum Gothofred. ad hanc legem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caballata, Quantum caballus ferre solet. Charta anni 1234. Bibl. Sebusianæ pag. 51 :
Ego Rodulphus de Thoria pro remedio animæ meæ... concessi unam Caballatam vini
puri, in vinea mea de Mouvant, domui de Valone annuatim persolvendam.
P. Carpentier, 1766.
◊ Nostris
Chevalée.
Lit. remiss. ann.
![[]](img/image.png)
1391. in Reg. 142. Chartoph. reg. ch. 189 :
Trois
Chevalées de blé, qui valoit pour lors environ vint solz.
Aliæ ann. 1446. in
Reg. 176. ch. 490 :
Le suppliant emporta à quatre foiz quatre Chevalées de blé ou
environ, qui estoient dedens icellui molin.
Vide supra
Caballata suo
ordine.
Caballicare,
Cavallicare, Caballo vehi, equitare, Italis,
Cavalcare. Lex
Salica tit. 25 :
Si quis caballum sine permissu domini sui ascenderit, et eum
Caballicaverit.
Edit. Heroldi habet
Caballaverit. Monachus Sangall. lib.
1. cap. 22 :
Per campum istum Caballicans.
Usurpant Edictum Rotharis tit.
105. § 17. Lex Langob. lib. 1. tit. 23. § 1. Rothar. 345. et 348. Lex Aleman. tit. 71. Anastas. in Conone
PP. Haimo in Homil. Luitprand. lib. 3. Hist. cap. 4. Vita S. Vulmari Abbat. cap. 13. etc.
Græci recentiores
ϰαϐαλλιϰεύειν dicunt. Vide Gloss.
Meursii, Fabroti ad Cedrenum, et mediæ
Græcitatis.
Chart. ann. 816. ap. Neugart. Cod.
Diplom. Alemann. num. 187. vol. 1. pag. 158 :
Si mihi contigerit ad palatium, vel
ad Italiam pergere, tunc semel mihi hominem Cavallicantem ad serviendum et unum
cavallum bene onustum provideant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caballicare, pro Arare, quia
Caballis aratur. MS. Codex Folquini ex Archivo S. Audomari
in Breviario villarum ad hanc Ecclesiam pertinentium :
Isti unaquaque hebdomada
faciunt duos dies, si non Caballicant.
Et infra :
Caballicat de terra
censali bun. 12.
Fragment. Polypt. Sithicus. post
Irminonem pag. 398. cap. 7. 13. 20.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Caballicare Super Aliquem, in eum incurrere, ei bellum inferre. Statuta Suavii S. Severi in Capite Vasconiæ
Abb. ann. circiter 1100. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 279 :
Item statutum
fuit, quod si Abbas, vel sui, injuriam passi fuerint ab aliquo, et injuriator judicio
stare noluerit, et Abbas propter injuriam sibi illatam Caballicare super eum voluerit,
vel contra eum exercitum movere, burgenses (S. Severi)
de præcepto Abbatis,
super injuriantes ipsum sequantur : et si quis sine licentia Abbatis a Cavallicatione
abfuerit, sex solidos Abbati persolvat.
P. Carpentier, 1766.
Cavalcare, vox Italica, Equitare, equo insidere, nostris olim
Chevaler. Chron. Jac.
Malvec. apud Murator. tom. 14. Script. Ital. col. 925 :
Postera ergo die Cavalcans
antistes cum sacerdotibus, ceterique cives, qui in civitate remanserant, omnes communi
consilio Griffum et nonnullos alios a carceribus eripiunt.
Henric. VII. Imper. chart. ann. 1312.
ap. Murator. Antiq. Ital. vol. 4. col. 625. c :
Et cavalcandum, et predandum
dictam civitatem Cremone.
Virgulam post
Cavalcandum ejecit Pertz. vol.
Leg. 2. pag. 525. lin. 54. Lit. remiss. ann. 1404. in Reg. 158.
Chartoph. reg. ch. 355 :
Lequel Robin dist à Jehan de Logie qu'il avoit fait
prendre sa jument, et l'avoit fait Chevaler par ses gens.
Sed et
Chevaler
nostri dixerunt, Equum onerare, equo vehere. Lit. remiss. ann. 1478. in Reg. 205. ch. 35 :
Le suppliant aperceut... auprès de S. Mor des foussez des oultardes, esquelles il
se adressa pour y tirer,... il dessella son cheval pour Chevaler lesdites oultardes,..
et lui Chevalant lesdites oultardes, etc. Chavaler
vero, pro Supinum cadere,
more equorum, quod vulgariter dicitur,
Tomber les quatre fers en l'air, in aliis
Lit. ann. 1404. ex Reg. 158. ch. 383. bis :
Laquelle femme print deux pierres et
les getta contre icellui suppliant, tant qu'elle l'en attaigny de
l'une parmi la teste si grant cop, qu'elle fist Chavaler.
Aliud
sonat
Entrechevauchier, Equi scilicet pedibus calcare, in Lit. remiss. ann. 1375.
ex Reg. 106. ch. 387 :
Icellui Defraine retourna la teste de son cheval vers ledit
Hennequin, veuillant le Entrechevauchier.
Caballicata, Incursio,
Cavalcata, Italis. Luithprandus lib. 4. cap. 14. Pertz. vol. Script. 3. pag.
314. :
Cumque eodem pervenisset, et Caballicatas, ut vulgo
aiunt, circumcirca dirigeret.
◊ Interdum pro equitatione, seu, ut aiunt, Exercitu sumitur,
id est, obligatione, qua vassallus in exercitum cum domino superiore pergere tenetur.
Charta Joannis Regis Angl. in Monastico Anglicano tom. 2. pag. 1006 :
Aut questum,
aut procurationem, aut Cabalcatam, aut exercitum.... exigere præsumat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cabalcata. Epistola Frederici II. Imp. ann. 1244. in Dissert. Hist. de Comitatu Comacli pag.
119 :
Volumus etiam declarari jura nostra in Marchia et Ducatu... videlicet de
exercitu, Cabalcata et parlamento, mercato et procuratione, quæ nos tanquam advocati,
patroni et defensores Ecclesiæ habere debemus.
Et infra :
Super
declaratione facienda super jure quod habemus in terra Ecclesiæ, petivimus expresse
apponi de exercitu, parlamento, Cabalcata, fodro et procuratione.
Pertz. vol. Leg. 2. pag. 350. 352.
518. Vide
Hostis sub finem.
Caballicatio, Eadem notione. Tabula fundationis S. Severi in Vasconia :
Nec in hostem,
nec in Caballicationem esse ducturos.
Charta Ricardi Regis Angliæ, qua ejusdem S. Severi
privilegia confirmat ann. 1190. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 637 :
Concessi
etiam eidem monasterio, ut nullus Archiepiscopus, nec Episcopus, nec ego ipse.....
præsumat..... immissiones aliquas facere, nec in hostem, nec in Caballicationem ducere
milites, vel pedites, etc.
Decretum Synodale de Trevia Dei
post Concilium Islebonense ann. 1080 :
Cæterum in hac pace nullus, nisi Rex aut
Comes hujus patriæ Caballicationes aut hostilitatem faciat : et quicunque in
Caballicatione aut hostilitate Regis fuerit, etc.
Caballeritia. Polyptychus S. Remigii Remensis :
Hrobertus ingenuus tenet mansum
ingenuilem 1. qui habet censum similiter, facit pro eo Caballeritia.
Id est, pro
eo tenetur ire in exercitum, seu in aciem domini, vel
saltem operam caballi præstare. Vide
Hostis.
Caballada, Opera caballi. Tabular. Celsiniacense :
Unum sextar. de civada, et 2.
sext. vini, et 6. den. pro carne, et Caballadam, et corregium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cavalagium, Eadem notione. Instrum. ann. 1294. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 74 :
Talliis, toltis, quæstis, adempris, vintenis, cavalcatis, stabilitis, mero et
mixto imperio, et omnimoda jurisdictione, operibus, manu operibus, cretifodinis,
lapidicinis, argenti fodinis, auri fodinis, Cavallagiis, coroatis, fogagiis,
etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Calvacada. Charta Oddonis Episc. Vapincensis ann. 1271. inter Instrum. tom. 1. novæ Gall.
Chr. col. 88 :
Et prædictis faciet dictus dominus episcopus Calvacadam prædicto
domino regi et suis, præmissa sibi denuntiatione ante per tres septimanas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cavalcata. Statuta Ludovici Regis Franc. ann. 1154. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 438 :
Sed et si plures emptores (præpositurarum, baillivarum, etc.)
fuerint, unus tamen jurisdictionem exerceat, et immunitate gaudeat in Cavalcatis,
talliis,
seu collectis, et aliis oneribus publicis.
Charta
Guigonis Comitis forensis ann. 1224. tom. 1. Maceriarum Insulæ Barbaræ pag. 136 :
Omnem talliam sive toutam, exercitum sive Cavalcatam.
Statuta Forojul.
ann. 1235. ex archivo S. Victoris Massil. :
Statuimus ut barones et milites et
homines faciant domino Comiti Cavalcatas sub hac forma, videlicet ut milites et homines
per quadraginta dies expensis propriis in comitatu Provinciæ.... contra eos qui dominum
Comitem offenderent.... pro sex focis unus pedes.... Si dominus Comes obsidere vellet
aliquod castrum.... vel faceret ei inimicus bellum campale, etc.
Vide
Hostis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cavalcata, Pompa equestris, Ital.
Cavalcata, Hisp.
Cavalgada, Gall.
Cavalcade. Processus de B. Jacobo Bitectensi, tom. 3. April. pag. 532 :
Ipseque ascenderit in solarium quoddam, ut videret Cavalcatam.
Vide Vitam
B. Oldegarii, tom. 1. Martii, pag. 490.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Calvacata. Charta Philippi Franc. Regis ann. 1331. pro Monachis Bonævallis in Chartulario
ejusd. loci :
Necnon in possessione et saisina habendi assiem et Calvacatam,
tallias et subventiones ab hominibus Bonævallis.
Arrestum Parlam. 11. Maii ann.
1331. pro iisdem Monachis :
Ad solvendum Comiti Carnotensi centum libras Turon....
et ad præstandum eidem Calvacatam pro guerra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Calvachia, Eadem notione, Gall.
Chevauchée. Charta Aelidis Ducissæ Britan. ann.
1213 :
Homines dicti Prioris ibunt in exercitu meo et Calvachia mea cum aliis
hominibus meis de Lamballia, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Calvagaria. Charta Andreæ de Calviniaco pro hominibus S. Karterii apud Thomasserium
Consuetud. Biturig. pag. 90 :
Immunes erunt talleis, charreis, falcationibus,
fenacionibus et omnimodis bienniis, salvis mihi exercitibus et Calvagariis meis, in
quibus me sequentur per tres dies tantum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cavalcatus, Eadem significatione. Litteræ Regis Angl. ann. 1324. apud Rymer. tom. 4. pag.
76 :
Præfatus Rex (Franciæ)
exigit, et a nobis auferre conatur ;
videlicet immediatam jurisdictionem dicti loci S. Sacerdotis.... in quo ressortum,
Cavalcatum et omnem superioritatem nos et progenitores nostri habuimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cavalcatus, Expeditio militaris, incursio. Charta Regis Angl. ann. 1353. apud Rymer. tom. 5.
pag. 773 :
Inhibentes ne Cavalcatus aliquos super gentes ipsius Caroli, vel in
terris sibi subjectis, faciant, vel prisones aut redemptiones capiant, aut alia dampna
vel mala aliqua eis, vel eorum alicui, inferant, durantibus treugis supradictis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cavalgada, Idem quod
Cavalcata seu
Caballicata. Charta Raymundi Comitis
Tolosani ann. 1189. apud Acher. tom. 8. Spicil. pag. 204 :
Salvo tamen albergo et
Cavalgada, et omne hominium, quod Gardanenses nobis facere debent, etc.
Responsum Concilii Vaurensis ad Petrum Regem Arragonum inter Hisp. tom. 3. pag. 481 :
Ut illa jura quæ habebat in castris aliorum hæreticorum.... sive alberga, sive
quista, sive Cavalgada eidem integra remanerent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cavaltheia, Eadem notione. Charta anni 1194. inter Instrum. tom. 3. novæ Gall. Chr. col. 80 :
Philippus quondam Flandriæ Comes... concessit Deo et ecclesiæ nostræ Atrebatensi
in manu nostra, quidquid habebat Atrebati in districtu nostro, sibi tamen de assensu
nostro retinuit in vita sua, in parte districti quæ
dicitur Strata,
exercitum, Cavaltheiam, talliam, altam justitiam, etc.
P. Carpentier, 1766.
◊ Ubi legendum videtur
Cavalcheia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cavangada. Charta fundationis Abbatiæ S. Mariæ apud Santonas inter Instrum. tom. 2. novæ
Gall. Christ. col. 480 :
Nos in eo ibi arbergamentum, aut exercitum, quæstam,
procurationem aliquam, aut Cavangadam vi aut terrore aliquo ulterius (non)
habeamus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cavallaticum, Eadem significatione. Charta anni 1235. ex parvo Chartulario S. Victoris
Massil. :
Petebat Abbas S. Victoris.... ut nobilis vir W. de Turriis cessaret a
Cavallatico, et a quistis, et talliis.
Et infra :
Dicimus quod W. de
Turriis disistat et girpiscat domino Abbati.... Cavallaticum, et quistas, et toutas, et
omnes alias exactiones.
P. Carpentier, 1766.
Cabalgata,
Cavalgada, Equitum manus, Ital.
Cavalcata. Testam. Raim. Trencav.
ann. 1154. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 550 :
Et mala quæ ego feci cum
mea Cavalgada in Rossilono domibus Templi et domibus Hospitalis, ..... et infractiones
quas ego in eadem terra ecclesiis cum eadem Cabalgata, etc.
P. Carpentier, 1766.
Cavalgada Pacis, Militum convocatio seu conventus, ut paci jurandæ intersint. Pact. inter archiep.
et vicecom. Narbon. ann. 1232. ex Bibl. reg. cot. 2 :
Ad quæstionem præconizationis
sic respondet (vicecomes)
quod archiepiscopus iste nullo tempore quasi
possedit, nec antecessor suus, nisi parvo tempore, et tunc non jure archiepiscopi, sed
legati et paciarii, eo casu cum propter Cavalgadas pacis necesse erat
præconisari.
P. Carpentier, 1766.
Cavalaria,
Cavallaria, Equitum incursio, Ital.
Cavalcata. Stat. Vercel. lib.
1. pag. 18. v° :
Si equus mortuus vel mangagnatus esset pro sua Cavalaria vel
aliena, etc.
Et lib. 3. pag. 59. r° :
Quod nullo tempore dicti officiales
eligantur, nec Cavallaria possit imponi modo aliquo vel ingenio, nisi de voluntate
credentiæ coadunatæ in palatio communis,... aliter nullo modo Cavallaria possit
poni.
Pluries ibidem.
P. Carpentier, 1766.
Cavaleata, Eadem notione. Stat. Forojul. ann. 1233. ex Tabul. S. Vict. Massil. :
Statuimus quod si quis miles equum perdiderit in Cavaleatis, pretium sit mille
solidorum Raymundensium.
P. Carpentier, 1766.
Calvacatus, Simili significatu. Stat. Montis-reg. pag. 46 :
Item statutum est quod
aliquis non possit habere aliquos clientes de eundo ad exercitum vel Calvacatum, nisi
super hoc fuerit specialiter ordinatum per consilium civitatis Montisregalis.
P. Carpentier, 1766.
Caballatio, Equitatio, Gall.
Chevauchée. Charta Ludov. VI. reg. Franc. ann. 1115. in
Tabul. S. Petri Carnot. :
Nullus regiæ potestatis minister aliquam justitiam
clamare præsumat, ..... nec corveiam, nec ire in nostram Caballationem, neque in hostem,
etc.
P. Carpentier, 1766.
Calvauchia, Pari intellectu, in Charta ann. 1214. ex Chartul. Lingon. fol. 68. r° :
Nec in aliquam Calvauchiam ibunt, nisi de assensu nostro.
P. Carpentier, 1766.
Chevalcheia, Eadem acceptione. Charta ann. 1223 :
Et in expensis ejus teneor ire, si
voluerit, in exercitum et Chevalcheiam suam.
P. Carpentier, 1766.
Cavalcaria, Servitium militare cum equo. Charta Ludov. VI. reg. Franc. ann. 1122. in Reg. 62.
Chartoph. reg. ch. 200 :
Præcipimus ut tam ipse quam hæres ipsius..... sit liber ab
omni servitio, et per nomen ab omni expeditione et Cavalcaria.
P. Carpentier, 1766.
Cavalcata, Eadem notione. Pact. inter Carol. comit. Prov. et capit. S.
![[]](img/image.png)
Salvat. Aquens. ann. 1292. ex schedis Pr.
de Mazaugues :
Dicebant.... homines dicti burgi teneri ad Cavalcatas personales faciendas ipsi
domino regi, prout homines civitatis Aquensis jam dicto domino regi præfatas Cavalcatas
facere tenentur.
P. Carpentier, 1766.
Chevalcata, Eodem sensu. Charta Odonis episc. Tull. ann. 1221 :
Præterea idem comes
Wademontis..... illos homines ad ipsas Chevalcatas nullatenus transducet, qui tringinta
et quinque annos excesserint, etc.
P. Carpentier, 1766.
Cavalga, Eadem acceptione, in Conc. Avenion. ann. 1326. cap. 33. apud Labb. tom. 11.
Concil. col. 1736 :
Item quod dicti seculares..... hospitalia usibus pauperum
deputata, occasione Cavalgarum, talliarum, quæstarum, vel aliarum illicitarum
exactionum, quocumque nomine appellentur, nec onerare nec molestare præsumant.
P. Carpentier, 1766.
Cavalgata, Pari significatu. Sent. ann. 1275. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 60. art. 1 :
Quod dicta Maria et dictus Artusus vir suus ejus nomine, hæredes seu successores
dictæ Mariæ habeant exercitum et Cavalgatam in dicto castro Lemovicensi et forisbariis.
Calvaguette,
eodem sensu, in Reg. Cam. Comput. Paris. sign.
Bel fol. 154.
r° :
Réservé à lui et à ses successeurs la Calvaguette, ressort, punissement de
hérésies, etc.
P. Carpentier, 1766.
Calvata, Eadem notione, in Placito ann. 918. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 57 :
Unde servicius debet exire circa et quarta Calvata, sicut alii Spanii debent
facere de illorum aprisione.
P. Carpentier, 1766.
Chevacheya, in Charta S. Ludov. ann. 1243. ex Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 118 :
Castrum de Mareis et redditus, quos habemus in eo, cum omnibus feodis et
Chevacheya totius terræ prædictæ penes nos retinemus.
P. Carpentier, 1766.
Chevalcheia, Eodem intellectu. Charta ann. 1224. ex Chartul. Campan. fol. 350. col. 2 :
Assignavi domino Jacobo quidquid habebam.... in gistis, in Chevalcheiis, excepta
Chevalcheia hominum villæ Monasterii-cellæ.
Alia Phil. abb. Resbac. ann. 1306.
in Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 571 :
Reddimus immunem...... ab omni..... exercitu,
Chevalcheia, custodia et vigilia villæ, turris et gabiolæ.
P. Carpentier, 1766.
Chevalisia, in Charta Agnetis comit. Nivern. ann. 1191. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 33.
col. 1 :
Omnes illos qui quinque operatoria et cellarium sæpedictæ domus
conduxerint, ab exercitu et Chevalisia, et excubatione...... quittavimus.
P. Carpentier, 1766.
Chevauchaia, Simili significatione. Libert. villæ Andeloti ann. 1269. tom. 8. Ordinat. reg.
Franc. pag. 126. art. 9 :
Homines dictæ villæ in exercitum nostrum et Chevauchaiam
præpositi nostri et nostram ibunt.
P. Carpentier, 1766.
Chevaucheia, in Charta ann. 1223. ex Chartul. Campan. fol. 190 :
Homines de Congi
episcopi cum eo debent ire in exercitum et in Chevaucheias suas.
P. Carpentier, 1766.
Chevauchia, Eodem sensu. Lit. ann. 1235. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 466 :
Retinemus........ Chevauchias nostras et exercitus nostros. L'ost et la
Chevauchie,
in Lit. ann. 1264. tom. 5. earumd. Ordinat. pag. 391. At vero pro
Locus, in quo congregantur vel ad quem diriguntur equites, accipi videtur hæc vox, in Lit.
ann. 1231. ibid. tom. 4. pag. 222. art. 7 :
Quod cum usque ad Chevauchiam venerint,
non poterunt ibi ultra quindecim dies retineri.
P. Carpentier, 1766.
Cavalaricia, Caballi opera, ut opinor. Stat. Vercel. lib. 3. pag. 59. r° :
Prædictus notarius per se non possit excusare nisi unam Cavalariciam, et potestas
sive rector teneatur quod non permittat ipsum notarium excusare unam
Cavalariciam.
Nisi ibi sermo sit de equitatione cum magistratu intra fines illius
jurisdictionis.
P. Carpentier, 1766.
Cavallicatura, Equitatio. Charta ann. 770. apud Murator. tom. 6. Antiq. Ital. med. ævi col.
209 :
Et hic Luca propter chrisma nos mittebant ad tollendum ab episcopo, et
Cavallicaturam cum ipsis presbiteris faciebamus.
P. Carpentier, 1766.
Cavalcativus, Caballinus, equinus, Ital.
Cavallino. Charta ann. 1193. apud Murator. tom.
4. Antiq. Ital. med. ævi col. 449 :
De torsello Cavalcativo duos solidos
Ferrarienses vel Bononienses, et de soma totidem.
P. Carpentier, 1766.
Cavalagium,
Cavallagium, Præstatio ex avena pro equis aratoriis, quomodo
Bovagium pro bobus. Charta ann. 1256. in Reg. S. Ludov. ex Chartoph. reg. fol. 5.
v° :
Pro asinaria et jumentis, xxiij. sol. De fromagino, Cavalagio, v. sol.
Cavallagium,
in Instr. proces. ann. 1564. ex schedis Pr.
de Mazaugues.
P. Carpentier, 1766.
Chavallagium, Eadem notione. Charta Joan. dalph. Vienn. ann. 1316. in Reg. 154. Chartoph. reg.
ch. 219 :
Item unum sextarium avenæ et duos solidos pro Chavallagio, quod
percipimus.
Vide hanc vocem suo ordine.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Campanella de Cavalcare, Qua populus convocatur ad
Cavalcatam. Chron. Parm. ann. 1295 :
Dominus potestas sonari fecit Campanellam de Cavalcare; et..... convocavit duo
millia de populo.