« »
 
COLLATIO 1, COLLATIO 2, COLLATIO 3, COLLATIO 4.
[]« 1 collatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 402c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLATIO1
1. COLLATIO, Idem quod Collata. Edictum Theoderici Regis cap. 69 :
Quisquis Curialem, aut Collegiatum, aut servum, per 30. annos possederit, qui nullam patriæ suæ Collationem subiisse monstratur, eos prædiorum dominis jubemus adquiri.
Id est, qui nullam pensitationem Reipublicæ aut tributum exsolverunt. Charta Gaufredi Comitis Mauritaniæ in Biblioth. Cluniac. :
Neque per teloneum, neque per Vicariam neque per Collationem nostrorum Militum, neque per aliam quamvis consuetudinem Monachos de servitio Dei disturbent.
Vide Confertum.
[]« 2 collatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 402c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLATIO2
2. COLLATIO, apud Monachos præsertim, dicitur Sacrorum librorum lectio, quæ statis horis, maxime post cœnam, coram iis fiebat. Sic autem dicta quasi Collocutio vel confabulatio, inquit Smaragdus in Regula cap. 42. quod
de Scripturis divinis aliis conferentibus interrogationes, conferunt alii congruas responsiones, et sic quæ diu latuerant occulta, conferentibus patefiunt perspicua.
Honorius Augustod. lib. 2. cap. 63 :
Quod Religiosi ad Collationem conveniunt, hoc a sanctis Patribus acceperunt, qui in Vesperis solebant convenire, et de Scripturis insimul conferre, et quæ ipsi tunc [] invicem contulerint, Collationes dicebantur, et hæc his similia ad Collationem leguntur.
Regula S. Benedicti cap. 42 :
Mox ut surrexerint a cœna, sedeant omnes in unum, et legat unus Collationes, vel Vitas Patrum, aut certe aliud quod ædificet audientes.
Regula S. Isidori cap. 8 :
Ad audiendum in Collatione Patrum tribus in hebdomada vicibus fratres post celebratam Tertiam, dato signo, ad collectam conveniant : audiant seniorem docentem, instruentem cunctos salutaribus præceptis... Ipsa quoque Collatio erit vel pro corrigendis vitiis instruendisque moribus, vel pro reliquis causis ad utilitatem cœnobii pertinentibus,... cunctis pariter congregatis præcepta Patrum regularia recensenda sunt... Sedentes autem omnes in Collatione tacebunt, nisi forte quem auctoritas Patris præceperit ut loquatur.
Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis cap. 36 :
Collationi et Completorio omnes interesse debent... Eodem modo quo pulsatur Capitulum, pulsetur Collatio.
De ejusmodi Collationibus Monachorum agunt passim Scriptores, Cæsarius Arelat. serm. 12. Capitula Ludov. Imp. Addit. 1. cap. 70. Regula Canonicor. in Concil. Aquisgran. cap. 123. Regula Canonicar. cap. 10. Concil. Cabilonense II. cap. 59. Vita S. Wulstani Episcopi Wigorn. n. 18. Chronicon Trudonense lib. 8. pag. 438. Durandus in Rationali lib. 5. cap. 9. § 11. et alii quos laudat Haeftenus lib. 9. Disquit. Monastic. tract. 5. Ejusmodi porro Collationes scripserunt Cassianus et Odo Cluniacensis.
A Collationibus Monasticis, quibus finitis, ad bibitionem ibatur, serotinæ cœnæ Collationum appellationem sortitæ sunt. Nam vix est ut probem quod quidam volunt, vocabuli etymon hauriri debere a cœnarum antiqua collatione, quam Concilium Laodicenum ἐϰ συμϐολῆς συμπόσια vocat. Udalricus l. 1. Consuetud. Cluniac. c. 13 :
De Collatione surgunt ad charitatem, et de vino quod tunc propinatur, nullus omnino præsumit abstinere, ut non aliquantulum gustet.
Idem cap. 18 :
Post vesperas cœna, post cœnam cœna servitorum, post cœnam servitorum, officium pro defunctis, post officium Collatio, et ita ad completorium.
Vide cap. 41. Monasticum Anglicanum tom. 2. pag. 370 :
Et legat unus frater tam in prandio, quam in cœna et Collatione, etc.
Petrus Abaëlardus :
Post vesperas autem vel statim cœnandum est, vel potandum. Et inde etiam secundum temporis consuetudinem ad Collationem eundum.
Regula Templarior. cap. 16 :
Audito signo, ut est ejus regionis consuetudo, omnes ad completas oportet incedere vos, ac prius generalem Collationem sumere peroptamus. Hanc autem Collationem in dispositione et arbitrio Magistri ponimus, ut quando voluerit de aqua : et quando jubebit misericorditer, et vino temperato competenter recipiatur.
Quomodo autem Collationes fierent, vide in libro Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 81. Vide S. Willelmi Constit. Hirsaug. lib. 1. cap. 101. Bern. Mon. Ord. Cluniac. part. 2. cap. 8. et Thomassinum Tract. Gall. de Jejuniis part. 2. cap. 11. et seqq.
P. Carpentier, 1766.
Fuit et apud seculares ejusdem nominis congregatio serotina, cujus mentio fit in Lit. remiss. ann. 1453. ex Reg. 182. Chartoph. reg. ch. 77 :
Après qu'ilz eurent tous soupé et joué et raudé, les ungs avecques les autres ;... ledit Beauchamp fist hucher pour faire Collation d'après soupper, les serviteurs estans audit chastel et les damoiselles avecques [] leurs chamberieres.... Pierre Besson prestre lequel nommoit ledit Beauchamp de ce qu'il faisoit, etc.
Nostris præterea Collation, pro Harengue, Oratio. Christ. Pisan. in Hist. Caroli V. part. 3. fol. 310 :
Et la Colacion notablement fist maistre Jehan de la Chaleur, maistre en théologie et chancellier de Nostre-Dame, et en ycelle Colacion recommanda moult la personne de l'empereur, ses nobles fais, ses vertus et sa dignité.
Narrat. gestor. in conventu Mant. ad Guill. Juvenal. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 305 :
Faisoit chascun chief de maison une petite Collation, soy adreçant à mons. de Tours, comme principal.
[]« 3 collatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 403b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLATIO3
3. COLLATIO dicitur Practicis, cum exemplum descriptum confertur cum archetypo, et ad hujus rationem illius fides expenditur, Gall. Collation. Chartular. Æduense in Processu verbali facto auctoritate Apostolica pro investigatione privilegiorum Ecclesiæ Æduensis an. 1256 :
Extrahi feci, nihil addito aut remoto de corpore dictorum originalium, sed verius debita et fideli cum ipsis originalibus Collatione facta.
Legitur alibi non semel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Collationare, Exscriptum cum archetypo comparare : Gall. Collationner. Instrum. Æduensis Ecclesiæ mox laudatum :
Visis, inspectis conscriptis et Collationatis, præsens et personaliter una cum Simone Perroti Clerico publico auctoritate Apostolica Notario subscripto interfui, eaque sic transcribi et propriis originalibus Collationari fieri vidi et audivi.
Occurrit in actis Historiæ Comitatus Ebroicensis pag. 62. in Statutis reformationis Monasterii S. Claudii ann. 1448. Hist. Geneal. Arverniæ tom. 2. pag. 387. ex Registro Parlamenti ann. 1450. Actis SS. Martii tom. 1. pag. 338. A. 339. C. tom. 3. pag. 873. C. April. tom. 2. pag. 733. etc. Vide Colationare.
P. Carpentier, 1766.
Sed et Collacion occurrit, pro Instrumentorum litis communicatione, in Stat. ann. 1367. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 706. art. 6 :
Que advocas ne plaideront causes, se ilz n'en ont fait paravant Collacion ; et n'en feront Collacion en jugement ; mais se ilz la veuillent faire, ystront de l'auditoire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Collatio Reliquiarum. Vide in Reliquiæ.
[]« 4 collatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 403b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLATIO4
4. COLLATIO, Traditio, in l. unic. § 1. Cod. de suffragio lib. 4. tit. 3 :
Quoniam Collatio rei mobilis inita integra fide ac ratione cumulatur.