« »
 
CONFIRMATIO, LEVA 2, LEVARE 1, LEVARE 2, LEVARE 3, LEVARE 4, LEVARE 5, LEVARE 6, LEVARE 7, LEVARE 8, LEVARE 9, LEVARE 10.
[]« Confirmatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 499b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONFIRMATIO1
CONFIRMATIO, Sacramentum Christianorum, sic dictum, quod baptismum quodammodo confirmet ac compleat : unde ejus τελείωσις appellatur a Dionysio Areo-pag. de Eccles. Hierarch. cap. 4. Consummatio, a Cypriano Epist. 73. et Perfectio a S. Ambrosio lib. 3. de Sacram. cap. 6. Confirmatio igitur dicitur, quia hujus vi Sacramenti id in nobis confirmat Deus, quod baptismo jam operari cœperat, nosque admirabili quadam ratione sancto Spiritu vestit, ut loquitur Tertullianus lib. de Præscript. hæretic. seu virtute ex alto induit, quod Apostolis dictum fuit, in quibus præ cæteris vis illa divini Spiritus, et efficientia mirabiliter eluxit. Recens autem baptizati statim confirmabantur ab Episcopo, postea communicabant de Corpore Domini, ut habent Alcuinus de Offic. divin. de Sabbato S. Paschæ pag. 259. Rabanus lib. de Instit. Cleric. cap. 29. Isidorus et alii : de quo in Ecclesia servari solito perinde ritu, agunt etiam Patres, Dionysius de Eccles. Hierarch. cap. 2. Tertullianus de Præscript. cap. 40. de Baptismo cap. 7. Cyprianus Epist. 70. 73. Cyrillus Catech. 2. 3. Concil. Laod. can. 48. Toletan. I. can. 20. Ambrosius lib. de Initiand. cap. 6. et lib. de Sacrament. cap. 1. etc. Capitula Theodori Cant. Archiep. cap. 4 :
Nullum perfectum credimus in baptismo sine Confirmatione Episcopi ; tamen non desperamus.
Hinc Jonas Aurelianensis Episc. lib. 1. de Institut. Laicali cap. [] 7. reprehendit eos, qui Sacramentum istud differebant.
Quod igitur Baptismum Confirmatio statim subsequeretur, pro ipso Baptismo interdum usurpatur. Simeon Dunelmensis de Gestis Regum Anglor. ann. 994 :
Quem Rex honorifice suscepit, Confirmari ab Episcopo fecit, sibi in filium adoptavit, regioque munere donavit.
Ad Confirmandum Tenere, Levare, in Lege Longobard. lib. 3. tit. 30. Carol. M. 134. in Concil. Mogunt. cap. 55. Concil. Liptin. apud Fulbertum Epist. 13. Burchardum lib. 19. etc. Vide Tenere, Patrinus.
[]« 2 leva » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 070b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEVA2
2. LEVA, Collecta, tributum quod exigitur et levatur. Levage, in Consuetudine Andegavensi art. 9. 10. 30. et Cenomanensi art. 10. 11. 35. Chronicon. Casin. lib. 2. can. 97 :
Seditiones, quas dicunt Levas, seu prædationes... ne ulterius fierint severissime interdixit.
Bulla Innocentii III. PP. in Bullario Casinensi tom. 1. pag. 29 :
Omnes omnino seditiones, quas Levas dicunt, seu direptiones..... interdicimus.
Adde aliam Honorii III. PP. tom. 2. pag. 246. Charta ann. 1274. apud Paradinum in Hist. Lugdun. lib. 2. cap. 52 :
Circa Levas insuper sicut collectas id volumus et determinamus observari : ut si quando Levis sicut collectis communibus in civitate prædicta faciendis Archiepiscopus auctoritatem præstare voluerit, etc.
Alia ann. 1270. apud Menesterium in Probat. Histor. Lugdun. pag. 10. col. 1 :
Præterea super articulo Levarum confessi sunt dicti cives... quod si in civitate Lugduni fieri contigerit collectam aliquam seu Levam, ad eos non pertinet coertio.
Adde Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 116.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Levada, Eadem notione. Jura Comitis Biterr. in Civitate Albiensi ann. 1252 :
Si aliqui detinent Levadas seu pedagia, vel alia jura ad dictum Regem pertinentia, etc.
[]
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Levagium, Collectio frugum et partitio inter dominum et colonum. Charta Prioratus S. Triverii in Dumbis ann. 1420 :
Sub servitio 6. den. fortium et 1. cuppæ messis ad quodlibet Levagium cum tachia septima talis bladi, qualis crescet in dicta terra tachabili.
Vide Carbonagium.
Levare, Exigere, tributum imponere, Gallis Lever. Charta ann. 1283 :
Consuetudines suas ibidem sine calumnia et impedimento Levare.
Vide suo ordine Levare 3.
[]« 1 levare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 071a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEVARE01
1. LEVARE, Germina producere, Gall. Lever. Pactus Legis Salicæ tit. 37. § 2 :
Si quis per alienam messem, postquam Levaverit, herbice traxerit, etc.
Ubi Editio recentior tit. 36. postquam germina produxerit, habet.
[]« 2 levare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 071a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEVARE02
2. LEVARE, Auferre, furari, Gallis, Lever, Enlever. Sidonius lib. 7. Epist. 2 :
Levat divitem pauper adamatus.
Id est, ait Savaro, abducit : ubi ille plura ex Gregorio Turon. lib. 6. cap. 45. lib. 7. cap. 4. et ex Lege Wisig. l. 3. tit. 3. § 4. l. 6. tit. 4. § 2.
[]« 3 levare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 071a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEVARE03
3. LEVARE, Tributum exigere, Lever des imposts. Edictum Pistense § 21 :
Et quoniam audivimus quosdam plus a pauperibus accepisse, quam bannus Levet, etc.
Oratio Legatorum Regis Fr. coram Pio. II. PP. ann. 1459. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 321 :
Nam cum denarii sint Principis supremi, Levari nequeunt publica cessante auctoritate prædicti Principis supremi.
Index MS. Beneficiorum [] Eccl. Constant. f. 20 :
Levat dictus Rector cimiterium cum pertinenciis una cum altalagium.
Hoc est, percipit oblationes pro humatione et altari factas. Charta ann. 1064. apud Miræum tom. 1. pag. 63 :
Theodericus Mediomatricæ sedis Episcopus.... donavit eidem Ecclesiæ (S. Trudonis).... scrutum ejusdem oppidi, hoc est, potestatem ponere et deponere illum qui materiam faceret unde Levarentur cervisiæ, et de singulis cervisiis, quæ brasciarentur in oppido nostro, sex picarios ad opus fratrum suscipere.
Ubi cervisias levare, est illud tributum exigere seu percipere, quod pro cervisiis pensitatur, situm hoc loco in certis cervisiæ mensuris. Levare hoc ultimo loco est Conficere vel fermentare. Vide Levanum et Scrotum. Vide Leva 2.
L. Henschel, 1840–1850.
Sublevare, Accipere, sumere. Chart. Otton. Archiep. Bremens. ann. 1405 :
Vendidimus pro 60. florenis.... per nos effectualiter receptis et Sublevatis et in usum et utilitatem ecclesiæ nostræ conversis, etc.
Vide Haltaus. Glossar. German. voce Upbœren, col. 56. et infra Sublevare suo loco.
[]« 4 levare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 071b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEVARE04
4. LEVARE, Paulus Diaconus Emeritensis in Vita S. Masonæ Emerit. Episcopi cap. 2 :
Si quis... vas parvulum in quo Levaret, exhibuisset.
Hispanismus, en que llevarlo valet in quo deferret.
[]« 5 levare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 071b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEVARE05
5. LEVARE, Ædificare, exstruere. Breviarium Historiæ Pisanæ, tom. 6. Muratorii col. 186 :
Anno 1173. Lucenses cum magno exercitu Levaverunt castrum Mutronis cum ædificiis magnis, et Pisani iverunt illuc et turpiter fugaverunt eos et castrum destruxerunt.
Et col. 191 :
Eodem anno (1157.) Lucenses cum Januensibus Levaverunt castrum Viaregii, et per conventionem pacis illud destruere promiserunt, et facta pace destruxerunt.
[]« 6 levare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 071b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEVARE06
6. LEVARE, Ascendere.
Et in capite marcasii Levat fossa per montem Huelgoret
, in veteri Charta, apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 250.
[]« 7 levare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 071b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEVARE07
7. LEVARE, Acquirere, comparare. Stat. Palavic. lib. 2. cap. 65. pag. 125 :
Ordinatum est quod nulla persona... præsumat portare, tenere, seu aliqualiter uti in terris præfati domini aliquo sale, nisi fuerit de sale Levato et habito de doanis præfati domini.
[]« 8 levare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 071b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEVARE08
8. LEVARE, Educere, abducere, Gall. Emmener, enlever, alias Lever. Charta Ferdin. reg. Castel. inter Acta SS. tom. 6. Jul. pag. 56. col. 2 :
Et quicumque cum uxore sua ad suas hæreditates ultra Serram ire voluerit, relinquat cavallerum in domo sua... Si vero uxorem non Levaverit, non relinquat cum ea cavallerum.
Lit. remiss. ann. 1426. in Reg. 173. Chartoph. reg. ch. 606 :
Icellui Carrier Leva icelle femme d'avecques le suppliant son mary, et l'emmena ou bon lui sembla. Liéver
vero, pro Louer, Conducere, in aliis ann. 1386. ex Reg. 129. ch. 214 :
Comme le suppliant eust Liévé un varlet... pour lui servir en son hostel, etc.
[]« 9 levare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 071b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEVARE09
9. LEVARE, Italis in navem imponere, Gall. Prendre sur son vaisseau. Form. MSS. ex Cod. reg. 7657. fol. 38. r°. :
Super quoddam lignum suum dictum talem presbyterum de partibus Tholosanis quem receperat, vulgo Levaverat, etc.
Vide infra in Levatorium 2.
[]« 10 levare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 071b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEVARE10
10. LEVARE, nostris Lever, Aliquem expedire, debito liberare. Lit. remiss. ann. 1384. in Reg. 125. Chartoph. reg. ch. 144 :
Disant... que qui auroit son amy en icelle compaignie que il l'en Levast, c'est assavoir que il paiast pour son amy.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Levare Se, Regnum invadere. Idatius[] in Fastis Consularibus :
Valentinianus Junior apud Viennam est interfectus, et Levavit se Eugenius tyrannus. Levare in Regem,
dixerunt Scriptores mediæ ætatis, ex usu Francis, Gothis aliisque populis quibusdam recepto, quo Reges Ducesve suos futuros imponebant scuto humerisque attollebant : qua de re consulendi Pithœus lib. 2. Advers. cap. 6. et Lipsius lib. 4. ad Hist. Taciti pag. 519. Glossar. med. Græcit. voce Ἐπαίρειν, Append. col. 71.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Levare Campum. Castra movere, Gall. Lever le camp, apud Parisium de Cereta in Chron. Veron. tom. 8. Muratorii col. 623. Movere se de campo, in Annal. Genuens. tom. 6. ejusd. Murat. col. 475.
L. Henschel, 1840–1850.
Levare Cartam, Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 557.
L. Henschel, 1840–1850.
Levare Feriam, Nundinas instituere. Vide supra in Feriæ 3.
P. Carpentier, 1766.
Levare Fidem. Vide supra in Fides.
P. Carpentier, 1766.
Levare Homines, Milites cogere, conscribere, Gall. Lever des troupes, in Litteris Edwardi III. Angl. Regis ann. 1337. apud Rymer tom. 4. pag. 781.
Levare Judicem, Accedere ad Judicem, jus ab eo requirere. Vita S. Fructuosi Episc. Bracarens. cap. 17 :
Sicque de præsentia Regis Lebavit judicem, qui inter eos examinaret judicii veritatem.
Ubi vir doctus ad marginem reponit, Levavit. Edit. Bollandina habet Levavit, num. 16.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Levare Laudem, f. Signa proponere, vexilla figere, erigere, Gall. Lever, seu Arborer l'étendart. Annal. Genuens. ad ann. 1266. apud Murator. tom. 6. col. 537 :
Tandem facto conflictu Rex Carolus Manfredum et ejus exercitum devicit ; in quo conflictu D. Manfredus fuit interfectus. Quo devicto et mortuo, Magnates terræ, et loca, et civitates regni Siciliæ D. Regi Carolo laudem Levaverunt, et universaliter sine prælio et labore aliquo ad ejus mandata devenerunt.
Et ad ann. 1283. ibid. col. 583 :
Et in die Martis steterunt usque ad Tertiam Levando laudem Communis Januæ, et illos, qui erant in turribus, balistando, turrim etiam Veronicæ diruentes.
Acclamare. Vide in Laus 2. Vel alicujus laudem promulgare, in vulgus spargere : qua notione Levar voce dicunt Itali, et nostri Lever bruit, ut apud Joan. de Saintré mihi pag. 145. pro Rumorem excitare.
P. Carpentier, 1766.
Levare Nemora, Ligna excissa exportare, Gall. :
Enlever le bois, vuider les ventes,
vox forestaria. Charta ann. 1202. ex Chartul. Campan. fol. 237. col. 2 :
Emptores autem tenentur empta nemora Levare infra quatuor annos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Levare Psalmum, Præcinere, Gall. Entonner. Statuta Eccl. Valentinæ, tom. 3. Concil. Hispan. pag. 511. col. 2 :
Et ubi plures Clerici fuerint, semper unus Levet Psalmum.
Sic Levare antiphonam, in Vita S. Wilboradæ Virg. et Mart. sæc. 5. Bened. pag. 50.
Levare Seditionem, Excitare, in Lege Bajwar. tit. 2. cap. 3. § 1. et Longob. lib. 1. tit. 18. § 1. Liutpr. 36. (5, 6.)
Levare de Sacro Fonte, dicitur qui alias susceptor, seu patrinus. Anastasius in S. Silvestro PP. :
Hic et hoc constituit ut baptizatum liniret Presbyter Levatum de aqua propter occasionem transitus mortis.
Ordo Roman. :
Ut autem surrexerint a fonte, illi qui eos suscipiunt, Levantes ipsos infantes in manibus suis, offerunt eos uni Presbytero. Ipse vero Presbyter facit de chrismate crucem cum pollice in vertice eorum.
Capitulare Attonis [] cap. 77 :
Nec de sacro fonte aliquem Levare... audeat.
Adde Leg. Longob. lib. 2. tit. 8. § 5. Luitpr. 35. (5, 5.) Acta S. Stephani PP. apud Baron. ann. 259. n. 23. Theganum cap. 33. etc. Philippus Mouskes MS. :
Un fil ot de ceste par nom
Le fist apeler Phelipon.
Li Queus Felippies le Leva
De Flandres, et si li douna
Son nom, et promist grant onor.
Le Roman d'Amile et d'Amy MS. :
Et enz un fons baptizé et Levé.
Le Roman de Jourdain de Blaye MS. :
Cil le Leva des sains fons et de l'aigue.
* Le Roman de Robert le Diable MS. :
Li dus tous les vesques mande,...
Qu'il viegnent pour son fils Lever....
Cil sont venu qui l'enfant prisent,
Et Crestiens adonc le fisent :
Son propre nom li enséelent
Et Robiert par droit nom l'apielent.
Levari Supra Chorum, dicitur Canonicus qui ad altiora Chori subsellia, quæ formas vocant, admittitur. Statuta Ecclesiæ Lugdun. cap. 16 :
Supra Chorum antequam Subdiaconus fiat, nullus recipiatur, et ante nec vocem habet in Capitulo, nec aliquid percipit in divisione terrarum. Cum autem aliquis Levandus fuerit supra Chorum, habito super hoc tractatu in Capitulo, et licentia obtenta, si fuerit de dextro Choro, Levatur a Præcentore, si de sinistro fuerit, a Cantore. Ordo Diaconatus Levat omnes Canonicos supra Chorum... Ordo sacerdotalis Levat omnes supra Chorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Levare Terram, Agrum noviter colere, arare. Concordia Capituli Æduensis cum Domino de Perreria ann. 1257 :
Tenent quidam terras Levatas pro quibus debent bladum et alia servitia consueta... Qui vero terram Levavit de novo debet xxx. denarios... qui autem terram alias Levatam xv. den. debet.
Et paulo post :
In quibus (nemoribus) si quis extirpaverit, in terris sic extirpatis habent tertias Decanus et Capitulum antequam factæ fuerint terræ novæ vel Levatæ... postquam vero factæ sunt terræ novæ vel Levatæ debebit hic qui Levavit, bladum et alia servitia consueta.
Vide Terra nova.
P. Carpentier, 1766.
Levare a Terra, Monachum ob culpam humi comedentem a pœna absolvere. Regula Hospit. S. Jac. de Alto passu ann. circ. 1240. cap. 61 :
Frater si pro aliqua offensa... mittatur ad aliquam domum ad justitiam faciendam, præceptor illius domus, vel quilibet frater, potestate inferior ipso magistro vel priore, non debet ipsum fratrem ad terram (l. a terra) Levare, quamvis festivitates interveniant. Si vero aliquis prælatus vel quælibet secularis potestas superveniens fratrem a terra erexerit, ad mensam fratrum sedere poterit, donec magister redeat, qui pro suo beneplacito sibi debet indulgere. Verumptamen si præceptor, priore inferior, aliquem fratrum in justitiam miserit, si absens fuerit, locum ejus tenens fratrem a justitia poterit Levare.
P. Carpentier, 1766.
Levare Testem, Lever un lesmoin, apud Bellom. MS. c. 6. p. 19. v°. col. 2. Testem ejurare, vulgo Recuser. Vide in Testis.