« »
 
PLAGA 1, PLAGA 2, PLAGA 3, PLAGIA 1.
[]« 1 plaga legalis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 349b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLAGA1
1. PLAGA Legalis, Playe leyau, vel plaga leyau, in Consuetud. S. Severi tit. 18. art. 1. et 2. et Foris Bearn. tit. de homicidiis, art. 4. 13. ea dicitur, quæ habet in longitudine et incisione unciam pollicis, quæ est quinta pars du pan de canne. Dicitur autem legalis, quia ob talem plagam debetur domino feudi lex, seu mulcta 7. librarum, et 8. solidorum Turonensium.
Plaga Currit, in Lege Salica tit. 19. § 6. Gall. La plaie court, vel coule, sanguis ex plaga decurrit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plaga Aboriendi, Morbi genus. Vide Jejunium Banni.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plaga ad Bannileugam, Vulnus grave, apparens, apertum, Plaie ouverte ; dicitur ad bannileugam, vel quod qui plagam intulerat, puniebatur mulcta quæ imponi solet iis qui infra bannileugam delictum aliquod perpetrant, vel quod ad jurisdictionem bannileugæ pertinebat, ut de ea judicaret. Charta Philippi Augusti Reg. Franc. ann. 1194. pro Communia Atrebat. :
Quicumque per scabinos convictus fuerit quod treugas infregerit de Plaga ad bannileugam, caput perdet : quod si Plaga ad bannileugam non fuerit, sexaginta libras amittet.
Infra :
Si Scabini viderint quod vulnus illud non sit ad mortem, sed ad Bannileugam, sexaginta libras perdet.
Rursum :
Quicumque intra pacem civitatis infracturam fecerit de raptu, vel de furto, [] vel de plaga ad bannileugam, justitia nostra eum debet arrestare.
Haud scio tamen an Plaga ad bannileugam dicta fuerit quod percussorem intra bannileugam seu immunitatem absque domini forisfacto persequi poterant burgenses ; quod innuere videtur Charta laudata :
Quicumque alium occiderit, vel ad mortem vulneraverit, Major, et Scabini, et tota Communia, debent juvare justitiam nostram ad capiendum eum, et Communia poterit eum sequi ubique infra bannileugam sine forisfacto nostro.
Utcumque est de vocis etymo, obscura non est ejusdem significatio ex Charta Comitissæ Fland. ann. 1379 :
Quiconque enfraindra les trieves par fait dont mort, affolure, ou playe ouverte, que l'on dit Playe à banlieue, s'ensuit, puni sera de peine capitale.
Vide Ictus apparens et Banlauca.
P. Carpentier, 1766.
Playe perciée, in Lit. Joan. ducis Burg. ann. 1410. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 585. art. 7. Dici vero videtur Plaga ad bannileugam, quod banno seu exsilio extra bannileugam mulctaretur : et quidem opponitur capitali supplicio. Plague, pro Plage, in Lit. remiss. ann. 1470. ex Reg. 196. Chartoph. reg. ch. 356.
P. Carpentier, 1766.
Plagam Conjurare, Vulnus sortilegio curare. Vide supra in Conjurium.
Plaga, liber, in Glossis antiquis MSS. Vide Plagia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plaga, Modus toni musici. Vide Autentus 3.
[]« 2 plaga » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 349c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLAGA2
2. PLAGA, f. pro Plagia, Locus vacuus ædificationis aptus. Charta ann. 1203. in Hist. Ms. monast. S. Andr. Avenion. fol. 38. v°. :
Concessit..... ut castellum in eo construeret, ea tamen lege, ut quicumque domos ibi vellent ædificare, duos nummos usitatos de singulis parietum, vulgari mensura definitorum, Plagis, annuatim..... penderent.
Vide infra Plaidura.
[]« 3 plaga » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 349c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLAGA3
3. PLAGA, Corda qua navis trahitur vice remi. Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657.
[]« 1 plagia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 350a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLAGIA1
1. PLAGIA, Ora, æstuarium, vel etiam campus planus, Italis Piaggia, vel spiaggia. Servius in Virgil. :
Statio est, quam Plagiam dicunt.
Gregorius M. lib. 8. Epist. 39 :
Monachos Monasterii Gazensis, quod situm est in Plagia.
Chronicon Farfense :
De curte in Aciano, quæ fuit Scaptolphi, et de curte in Plagia loci, qui dicitur Brezzenanus.
Isidorus Pacensis æra 680. de quibusdam oppidis :
Quæ supra Ægyptum in eremi adjacent Plagiis.
Vetus Charta apud Baron. ann. 1019. num. 8 :
De terris, campis, pratis, pascuis, atque silvis, montibus, et collibus, Plagiis, et planitiis, etc.
Tabularium Narbonense ann. 1250 :
Fecit piscari Bruginam in stagno in præjudicium nostrum, cum exeat in Plagiam nostram.
Charta ann. 1460. in Tabul. Piscator. Massil. :
Quod nulla persona... præsumat piscari... a faroto usque ad Plagiam portæ Gallicæ inclusive.
Mirac. MSS. Urbani V. PP. in Tabul. S. Victoris Massil. :
In una galea navigando in Plagia Romana habebat febrem pestialem.
Occurrit præterea in Charta Pisana apud Guesnaium in Annalib. Massil. ann. 1312. n. 4. apud Nicolaum Villaneum pag. 6. etc. et alios Scriptores Italicos passim.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1290. ex Chartoph. Occit. :
Jus locandi.... venationes et piscationes, quæ ibi sunt et fuerunt in Plagia maris et in alta maris, et in aqua Rodani.
Vide supra Plagea.
Plaga, Eadem notione. In Charta Ludovici Pii Imperat. apud Mabillonium [] in Notis ad Vitam S. Benedicti Anian. pag. 224 :
Item in eodem pago illos segos, cum ipsa piscatoria, et Plagis maris, et fiscum nostrum adhærentem illis, etc.
Hieron. in Zachar. cap. 2 :
Plagæ orbis, quas Græci appellant ϰλίματα.