« »
 
SOCA 1, SOCA 2, SOCA 3, SOCA 4, SOCCA 1, SOCCA 2, SOCCA 3, SOCHA 1, SOCHA 2.
[]« 1 soca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 503a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCA1
1. SOCA. Charta plenariæ securitatis sub Justiniano scripta, apud Brisson. lib. 6. formul. pag. 647 :
Armario uno valente siliquas quatuor, Socas tortiles duas valentes siliquas aureas sex, sella ferrea, plictile, etc.
Ital. Soca est funis. Vide Soga.
[]« 2 soca » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 503a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCA2
2. SOCA, Modus agri, ut infra Soga. Vide in hac voce. Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 439 :
De uno capite terra Fragrinensis habens Socas per longum cv. et ex transverso xxviii. Soca vero habet pedes c.
Ibidem col. 440 :
Et est mensura ipsius plani per longum habens Socas lv. ex transverso habens Socas xxxvii. omnes insimul tam de monte quam de plano ex omni parte sunt Socæ ccxxx. quæ sunt per mensuram justam simul in unum juges numero millæ duæ.
[]« 3 soca » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 503a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCA3
3. SOCA, Socca, Soqua, Stipes, truncus Gall. Souche. Statuta Arelat. ex Cod. MS. D. Brunet fol. 25 :
De Soquis et aliis lignis. Item statuimus, quod nullus qui locet operas suas defferre audeat de nemoribus, vel vineis, vel cepibus Socam vel lignum aliquod.... nullus.... audeat de nemoribus, vel vineis, vel cepibus evellere seu etiam scindere Socam vel radicem.
Statuta Massil. lib. 5. cap. 17 :
Constituimus firmiter observandum quod nullus operarius vinearum, vel ligatrices vitium ...... audeant.... apportare seu apportari facere de vineis in quibus operabuntur, vel aliis, vel operati fuerint, Socas, vel stipites.
Et cap. 18 :
Constituimus hoc præsenti capitulo ne aliqua persona...... audeat de cætero extirpare, vel resecare, Soccas alicujus arboris fructiferæ, vel etiam nemoris, nisi suæ fuerint, ni tantum Soccas de cade et Soccas d'avals.
Charta ann. 1339. ex Schedis Præs. de Mazaugues :
Quod si in una radice sive Socca nascantur, vel nascerentur duo, tres vel plures plantæ pinus, eas possunt libere incidere, majori planta utiliori salva et remanente in dicta Socca.
Provinciales Souquo dicunt.
[]« 4 soca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 503a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCA4
4. SOCA, Sok, Soke, inquit Fleta lib. 1. cap. 47. § 6.
significat libertatem curiam tenentium, quam Sokam appellamus
. Leges Edwardi Confess. cap. 23 :
Soca est, quod si aliquis quærit aliquid in terra sua, etiam furtum, sua est justitia, si inventum, an non.
Est autem sok, idem quod secta, quam dominus habet de hominibus suis in Curia. Anonymus MS. apud Spelmannum :
Soc, est secta de hominibus in curia domini, secundum consuetudinem regni.
Quod enim Sok apud antiquos dictum est, hodie Soyt apud Scotos, quod Suite nostra lingua sonat, appellatur. Itaque qui hoc privilegium habet, potestatem habet tenendi Curias in sua Baronia. Vocabul. Anglic. ex Tabul. Beccensi :
Soca, avoir franche court.
Atque inde quidam a Saxon. socan, sequi, vocis originem repetendam putant : alii a socn, libertas, franchisia. Vide Ingulfum pag. 875. 881. 912. Bractonum lib. 3. tract. de Corona cap. 35. § 1. et Rastallum verbo [] Sok. Phillips. de Jure Anglosax. § 26. Lappenb. Hist. Angl. tom. 1. pag. 612. Thorpii Glossar. Leg. Anglos. in Socn, Soca, et supra Saca in Sac.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Soca, Manerium, dominium, locus privilegio et immunitate Socæ donatus. Regest. S. M. de Pratis Leicestriæ tom. 4. Hist. Harcur. pag. 2198 :
Et quicquid Osbertus capellanus de ipso tenebat in Soca de Schepished et in Soca de Alfo.
Ibidem pag. 2203 :
Et totum molendinum juxta abbatiam cum Soca et prato adjacente...... et ecclesiam de Sepenhena, et omnes ecclesias de eadem Soca, et decimam denariorum de redditibus et decimam de pascuagio in eadem Soca.
Regest. Pr. Lewes. pag. 1. apud Spelman. :
Hi sunt redditus de Socho de Hecham.
Pag. 16 :
Pertinet ad Socham de Hecham, tam in Sernebruna, et Etune, et Ringstede, quam in ipsa villa de Hecham.
Et cap. 17 :
In Soca de Hecham sunt 24. lancetæ.
Vita S. Osvaldi Episc. :
De quibus episcopus ipsius ecclesiæ a constitutione antiquorum habet omnes redditiones Socharum.
Soca Molendini. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 10 :
Cum molendino et Socha molendini, etc.
Pag. 102 :
Sciatis me concessisse... cum molendino, ac totam Socam molendini, ita vero quod aliud molendinum infra Socam ab aliquo hominum sive voluntate et consensu Canonicorum non fiat, etc.
Vide Secta molendini, in Secta 3.
Soca Placitorum, Jus tenendi curiam in suo dominio. Leges Henrici I. c. 9 :
Soca vero placitorum, alia proprie pertinet ad fiscum regium... alia pertinet Vicecomitibus et ministris Regiis in firma sua, alia pertinet Baronibus Socham et sacam habentibus.
Cap. 10 :
Omnes herestrete omnino Regis sunt, et omnis Gualstowna, i. occidendorum loca, totaliter Regis sunt in Soca sua,
id est, in Regia jurisdictione. Vide Secta placitorum in Secta 3. et Placitum.
Socam et sacam babere dicuntur Barones in iisdem Legib. Henr. I. cap. 9. 20. 24. Socnam c. 24. 25. Est enim
Socna, Idem quod Soca, ex Saxon. socn, libertas, privilegium, immunitas, etc. Bromptonus :
Soka, i. secta Curiæ, inde Sokne dicitur quandoque interpellatio majoris audientiæ.
Charta Henrici I. Regis Angliæ pro Londinensibus :
Teneant et habeant bene et in pace Socnas suas cum omnibus consuetudinibus, ita quod hospites, qui in Soccis suis hospitantur, neque dent consuetudines suas, nisi illi, cujus Socca fuerit, etc.
Occurrit passim in iisdem Legibus c. 19. 20. 24. 25. 59. 80. etc. in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 315. apud Prynneum in Libert. Angl. tom. 1. pag. 1103. ubi editum perperam bis Socua, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Socha, Eodem intellectu. Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 43 :
Moniales de Wroccheshala possideant omnes illas terras, cum Socha et sacha, et tol et them, et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus.
Vide supra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Soqua, in Charta Henrici Reg. Angl. tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1409 :
Sciatis quod ego concedo S. Petro Jumeticensi harengeiam, et omnia quæ ad illam pertinent cum sagna et Soqua et tolla, etc.
Soca. Consuetudines MSS. villæ de Machau in Comitatu Regitestensi :
Beste de qe on prent Soce, doit ce trecens.
[]« 1 socca » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 504b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCCA1
1. SOCCA, Vestis muliebris species. Ricobaldus Ferrar. de Rit. antiquit. apud Murator. tom. 9. col. 247 :
Virgines in domibus parentum, tunica de pignolata quæ appellatur sotanum, et paludamento lineo quod Socca dicebant, erant contentæ.
Chron. Franc. Pipini ibid. col. 669 :
Virgines ante nuptias tunica de pignolato, quæ dicebatur sottanum, et paludamento lineo, quod Soccam dicebant, erant contentæ.
Gualvaneus Flamma apud eumd. tom. 12. col. 1033 :
Virgines, antequam nuptui traderentur, vestiebantur tunica de pignolato, quæ dicebatur sotanum, et desuper portabant paludamentum, id est, Soccam de lino albissimo.
Vide in Socha.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quæ aliis superinduebatur. Hactenus, teste Domin. Georg. lib. 2. de Liturg. Pontif. Rom. in agro Rhodigino, rusticarum feminarum induviæ lineæ, quas loco superioris tunicæ deferunt, sive albæ sive alterius coloris eæ sint, Soccæ vocantur. Hinc Soc appellatur capa seu pallium, quo rex in solemni inauguratione induitur, in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Pater fol. 163. v° :
Item les chauces de soie de couleur de violete, broudées ou tissues partout de fleurs de lys d'or, et la cote de cele coleur et de cele euvre meismes, fete en maniere de tunique, dont les soudiacres sont vestuz à la messe, et ovecques ce le Soc, qui doit estre du tout en tout de cele meismes couleur et de cele meismes euvre ; et si est fait à bien près en maniere d'une chape de soie sanz chaperon.
Infra Scot ter legitur. Vide supra Scuta 1.
[]« 2 socca » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 504b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCCA2
2. SOCCA, Stipes. Vide Soca 3.
[]« 3 socca » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 504b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCCA3
3. SOCCA, ut Soccus 1. ni fallor, in Charta ann. 855. Append. ad Marcam Hisp. col. 788 :
Bulgas duas parilia, et Soccas viii.
[]« 1 socha » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 505a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCHA1
1. SOCHA, Vestis muliebris species, in Statut. Mediolan. 1. part. cap. 292. Vide Socca 1.
[]« 2 socha » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 505a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SOCHA2
2. SOCHA, Jus tenendi curiam in suo dominio, apud Bolland. tom. 3. Febr. pag. 751. col. 2. ex Charta Edgari reg. cujus meminit Cambdenus in Corn. :
Ecclesia S. Mariæ de Wircester habet hundredam,..... in qua jacent trecentæ hidæ, de quibus episcopus ipsius ecclesiæ, a constitutione antiquorum temporum, habet omnes redditiones Socharum et omnes consuetudines.
Vide in Soca 4.