![[]](img/image.png)
![[]](img/image.png)
![[]](img/image.png)
1. BACCALARII, dicti ipsi qui Baccalarias tenebant, possidebant, excolebant. Usatici
Barcinonenses cap. 46 :
mansum excolit : deinde mansum recte a quibusdam definiri fundum qui
duobus bobus ad arandum sufficit : denique Baccallarios rusticis ipsis
accenseri, licet rusticis mansorum cultoribus longe honoratiores. Rusticis porro
annumerari videntur Baccalarii, quod perinde ac rustici mansarii, si non operibus
servilibus, certe aliis oneribus, verbi gratia, censui, essent obnoxii. Tabular. Belliloc.
Charta 3 :
Sacramenta rustici qui teneat mansum, et laboret cum pare boum, sunt credenda usque ad 7. solidos platæ. De aliis namque rusticis, qui dicuntur Bacallarii, credantur sacramenta usque ad 4. Mancusos, auri valentiæ, deinde quidquid jurent, per examen caldariæ demonstrent.Ex quibus primum eruitur Baccalarium dici rusticum qui
![[]](img/image.png)
Hoc est curtem meam indominicatam, quæ vocatur Igeracus, cum Ecclesia S. Martini constructa, et Baccalariis et mansis servilibus.Et Charta 57 :
Dimitto... medietatem de Baccalaria de Monte Galfredo, in tali ratione, ut quamdiu vixero teneam, et per singulos annos 4. sestarios de tritico persolvam ad Missam SS. Primi et Feliciani.
Baccalariorum Ecclesiæ præterea mentionem fieri lego in Catalogo Abbatum Lerinensium, apud Vincentium
Barrallium tom. 2. pag. 151. ubi narratur Gaucelinum Forojuliensem Episcopum sub ann.
1038. una cum consilio et Consensu omnium Canonicorum suorum et Baccalariorum, et
aliorum quamplurium utriusque sexus donationem quamdam fecisse Monasterio Lerinensi.
Præterea in Tabulario S. Hilarii Majoris Pictav. extat Charta Hugonis de Surgeres
ann. 1211. quæ horum meminit, hocce verborum tenore :
Confirmo eleemosynam B. Hilarii Decani, quam fecit pro suo anniversario B. Hilario 15. sol. et Baccalariis ejusdem Ecclesiæ 6. sol... Canonicis B. Mariæ de Castro Airaudi 13. sol. et Baccalariis ejusdem Ecclesiæ 4. sol. etc.Baccalariorum præterea mentio fit in Consuetud. locali Castellinovi in Biturigib. tit. 3. art. 24. ubi Burgenses dicuntur habere omnem justitiam, hancque exercendam a Baccalariis ejusdem urbis committere posse, par les Bacheliers de ladite ville et bourgeoisie, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Haud
importune fortassis monebimus Baccalarios de quibus ultimo hoc articulo, maxime
distinguendos esse ab iis quorum paulo supra mentio fit. Ii quippe rustici erant qui
Baccalarii Ecclesiæ vocabantur quod Ecclesiæ Baccalarias tenebant atque
excolebant ; isti vero viri erant Ecclesiastici, inferioris quidem gradus, inter Canonicos
tamen non raro recensiti. Sic in Lugdunensi Ecclesia Canonici recentiores
Baccalarii dicuntur, uti testatur Severtius de Episc. Lugdun. pag. 377. Eodem
nomine monachos juniores donatos suscipor ex Ordinario Abbatiæ S. Laurentii Diœc. Autiss.
ann. 1286. exarato in quo legitur : Finita Missa in exitu Ecclesiæ incipitur Antiphona, O Martine ; sequitur Litania Salvator mundi, et debet dici a duobus Baccalariis.Sæpius attamen per Baccalarios intelliguntur Ecclesiastici inferioris subsellii, ut etiamnum in Ecclesiastici inferioris subsellii, ut etiamnum in Ecclesia Macloviensi usus obtinet.
P. , 1766.
◊ Ordinar. MS. S. Petri
Aureævallis : Si vero fuerit festum illud mutatum aliqua de causa et celebratum alia die, quam illa qua inveneritInfra :(evenerit)et ille dies fuerit feria 2a. tunc duo Bachalarii descendunt ad prædictum invitatorium dicendum sine almuciis, ut prius. In aliis feriis duo religiosi presbyteri, ut supra. Si vero fuerit festum duplex, tunc duo religiosi antiqui et officiarii, si sint, descendunt ad invitatorium prædictum dicendum cum cappis ciricis... Et si fuerit festum trium lectionum, tunc non descenditur ad invitatorium prædictum ; sed unus Bachalarius solus in suo stallo habebit dicere prædictum invitatorium cum cantuconsueto.
Pueri claustrales habent dicere tres primas lectiones. Cæteræ vero lectiones dicuntur per Bachallarios et per religiosos presbyteros et antiquos secundum dies et solemnitates.Ubi Bachalarii dici videntur juniores canonici professi, nondum presbyterio donati. Charta admortisat. ann. 1408. in Reg. 162. Chartoph. reg. ch. 272 :
Les chappellains et les Bacheliers de l'eglise collégial de Nostre Dame de Mirebeau.
P. , 1766.
Baquelarii, Eadem notione. Necrolog. eccl. B. M. de Medunta MS. fol. 10. r° :
Percipiunt canonici et vicarii ix. sol. capellani xvj. den. diaconus et subdiaconus quilibet iiij. den. Baquelarii xij. den. Pueri chori ejusdem ecclesiæ vi. den.Ubi clerici designantur. Bachaler et Bacharel eodem sensu Lusitanis usurpata. Vide Sa Rosa de Viterbo Elucidarii Supplemento pag. 16.
![[]](img/image.png)
2. BACCALARII Alii porro sunt recentioribus Scriptoribus, quibus ita dicuntur qui Militarem
ordinem consecuti, non erant satis divites, vel quibus idoneus haud erat vassallorum
numerus, ut vexillum in præliis educere possent : vel si ejusce essent ordinis, qui
Banneretorum dicitur, nondum tamen præ ætate illud eduxerant, et ut nostro more
loquar, qui n'avoient pas encore levé Banniere. Atque ii vulgo Bacheliers
nostris appellantur, quos ut adolescentes ideo Scriptores nostri repræsentant. Albertus
Aquensis lib. 3. cap. 26 :
Castrum adolescentum, quod dicitur de Bakelers.Glaber Rodulphus lib. 5. Hist. cap. 1. de se adhuc adolescente, dum in Monasterio educaretur :
Incipiente diei aurora, currens exiit a domo latrinarum, taliter inclamando, ubi meus Baccalaureus est ?Neque fere aliter Scriptores nostri Baccalarios describunt. . MS. :
Et alibi :Trestuit meschin, et Jane Bacheler.
:Janes hom estes, et encor Bacheler.
Le Roman de la Malemarastre MS. :Un Bachelers jeune c'estoit,Pris à franchise lés à lés.
Et li joënes Bachelers li dit tout ensi qu'il avoit fait.Le Roman de Fouques de Candie MS. :
Ita passim cæteri Scriptores vernaculi, Froissartes 1. vol. cap. 29. 2. vol. cap. 43. 92. 4. vol. cap. 51. Chronicon. Flandr. cap. 30. 33. Alanus Charterius pag. 263. etc. Baccalarios istos Militares adolescentes indigitant ac repræsentant. Atque inde etiamnum in Picardia nostra adolescentes ac adolescentulas sive juvenculas Bacheliers et Bacheletes appellari observavit Fauchetus. :Bacheler fut, et de joene jouent.
Or avant Baisselettes, ce leur disoit Bertrand,La plus pauvre de vous arés assés vaillant.
P. , 1766.
◊ Adolescentes non
conjugati, et juvenculæ nondum nuptæ, Bacheliers et Bacheletes vulgo
nuncupabantur, quod de Picardia tantum observavit Cangius : inter quos quolibet
annoeligebatur unus, quem Baccalariorum regem appellabant. Libert. Autiss. concessæ
a Mathilde comit. Nivern. ann. 1223. in Reg. I. Chartoph. reg. chap. 10 : Homo, qui non habuerit uxorem et est Bachelarius, quamdiu in illo statu erit et hospitium tenebit, reddet annuatim quinque solidos de censa,... et ad negotia communitatisCharta redituum prioratus S. Vincentii de Naintré in diœc. Pictav. ex Tabul. S. Germ. Prat. :mittet sicut et uxorati.
Est à noter que les Bacheliers de ta paroisse dudit Naintré, qui sont les jeunes à marier, sont tenuz par chacun an apporter audit prieur èz octaves de Noel en foy et hommage, comme souverain en ladite église, ung oyselet, nommé le roy Berault, et le doivent prendre à la course, et celluy qui le prent, est nommé toute l'année le Roy des Bacheliers.Lit. remiss. ann. 1478. in Reg. 205. ch. 27 :
Par les parroisses du bas pays de Poictou les jeunes compaigons, que on appelle Bachelliers, à marier, ont acoustumé tous les ans à chacune feste de Penthecoustes eulx assembler joyeusement et faire entre eulx par élection, en chacune parroisse et assemblée, ung Roy des Bachelliers, qui a la charge, gouvernement et administration du cierge et luminaire desdits Bachelliers.Aliæ ann. 1480. ex Reg. 207. ch. 5 :
Les jeunes enfans à marier, autrement appellez les Bachelliers ou varletz à marier, etc.Charta ann. 1343. in Chartul. S. Vincent. Laudun. :
Les gens desdis religieus avoient pris certaines Baisseletes de nostre dite ville de Crespy, cueillans herbe ès avainnes de Bucy.Horum vero societas, Bachelerie dicitur, in Lit. remiss. ann. 1392. ex Reg. 142. ch. 284 :
Icelle Heliete avoit oy dire que les compaignons de la Bachelerie de la Leu près de la Rochelle, etc.
◊ Porro a Baccalariis istis seu subnobilibus adolescentulis,
qui juveniliter insultare, ac de se sublatius sentire solent, deducta videtur apud Italos
vox Baccalare, quæ idem sonat : vel potius forte a Baccalariis Academicis : dicitur
enim
bacalare, il quale mostrava dover essere un gran Bacalare, cioe gran dottore.
◊ Baccalarios præterea ut minime divites, ne dicam
pauperes, indigitant passim Scriptores : quod scilicet, non adeo amplæ essent eorum
facultates, nec tantum vassallorum numerum haberent, ut vexilla in acie possent educere,
ac proinde Militum Banneretorum ordini accenseri. Philippus Mouskes, in
Hist. Francor. MS. :
A un Chevalier Baceler,Ki par pauvreté vot allerDroit en Pulle à Robert Wiscart, etc.
◊ Itinerarium ultramarinum Guillelmi Comitis Pontivensis MS.
ubi de Theobaldo de Domno Medardo :
Hoirs fu de la Conté de S. Paul, mais povres Bacelers estoit, tant con ses oncles vesqui.Chron. Flandriæ cap. 18 :
Ils remarierent cele Marguerite à un vaillant Bachelier des Marches de Bourgogne, qui fut appellez Guillaume de Dampierre, et n'estoit mie riche.Ita non semel Froissartes 1. vol. cap. 270. 290. 3. vol. cap. 3. 4. vol. cap. 86.
◊ In Regesto Cæruleo Castelleti Paris f. 58. sub ann. 1493.
Bacheliers dicuntur apud Tentoriorum artifices, qui vulgo Jurati, Jurez et
Esgards.
P. , 1766.
◊ Bacheliers in
societatibus artificum, appellantur, qui sub iis, qui rebus artificii præfecti sunt,
minora negotia curant, suoque ordine ad ejusdem præfecturam eliguntur ; iidem qui alibi
Juniores nuncupantur. Vide infra in Junior. Lit. ann.
1366. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 709 : Pierre Triel, Pierre la Postole jurez en la ville de Paris oudit mestier de boulengerie ; Girart de Breban et Jehan le Conte Bacheliers oudit mestier, etc.Aliæ ann. 1404. tom. 9. earumd. Ordinat. pag. 56 :
Toutes et quantefoiz... il a esté nécessité de pourveoir à l'officevacant d'aucun juré,... les autres jurez desdiz mestiers superestans, à grant et meure délibéracion nomment et eslisent entre eulx sans faveur, l'un des Bacheliers, etc.
Baccalarius. Historia Prioratus de Wigmore in Anglia, in Monast. Anglic. tom. 2. pag. 224 :
Cingulum Militiæ accepit, una cum Edmundo de Arundel, et aliis trecentis Baccalariis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bacchalarius. Charta ann. 1229. ex parvo Chartul. S. Victoris Massil. : Petebat dominus Abbas sibi restitui xx. solidos regalium coronatorum, quos Bacchalarii comunis de Couxia Potestatis Massileæ extorsit a Priore S. Zachariæ.
Bachalarius. Thomas Walsingham. pag. 94 :
Post decessum Comitis quemdam Bachalarium, nomine Dominum Radulphum de Monthermer, accepit in maritum.
Bachelarius. Matth. Paris :
In hastiludio multi Milites regni, qui se volunt Bachelarios appellari, sunt contriti.Infra :
Militem strenuum, qui Bachelariis annumerabatur.
Bacularis, Idem qui Baccalarius. Ratherius Veronensis Episcop. in Qualitate
conjectur. pag. 201 :
Forsitan in patria sua fuerat Bacularis, ideo illi tam honor omnis est vilis.Ordericus Vitalis lib. 10. pag. 785 :
Heliæ candidam jusserunt tunicam indui, pro qua Candidus Bacularis solitus est ab illis nuncupari.
Baccelleria, Ordo ipse Baccellariorum. :
Chronicon Bertrandi Guesclini :La flor de France, et la Bachelerie.
Jo. Villaneus lib. 8. cap. 55 :Et puis manda sa gent et sa Bachelerie.
Dov'era il fiore della Baronia e Baccelleria di Francia.
Baccalariorum vero Ordinem, licet hos Comitibus, Vicecomitibus, Baronibus, et Castellanis
postponat, satis commendat Consuetudo Andegavensis art. 63. et Cenomanensis art. 72 :
Outre les Seigneurs dessusdits y a audit pays aucuns autres Seigneurs, qui ne sont Comtes, Vicomtes, Barons, ne Chastellains, qui ont chasteaux, forteresses, grosses maisons, places, qui sont parties de Comtez, Vicomtez, Baronies, ou Chastellenies desdits pays : et tels s'appellent Bacheliers, et ont bien telle et semblable Justice, comme ont ceux, dont ils sont partis, etc.
![[]](img/image.png)
3. BACCALARII, seu Baccalaurei in Academiis, apud Nicolaum de Clemengis lib. de
Studio Theolog. et aliis, qui Bachellarii, Nic. Trivetto in Chr. ann. 1282.
Bachalarii Walsinghamo pag. 51. et Bacularii, pag. 309. qui in eo gradu
sunt, ut ad Doctoratum aspirare possint, quemadmodum Baccalarii Militares
adolescentes, qui ad Banneretorum gradum perinde aspirant. Nam inde
Baccalaureos Academicos dictos fere constat. Sacra autem theologiæ Parisiensis
Facultas, ut observat alicubi Filesacus, in quatuor velut ordines distributa est,
Magistrorum, Licentiatorum, Baccalariorum Formatorum, et Baccalariorum Cursorum.
Magistri iidem sunt, qui Doctoris lauream consecuti sunt : de Licentiatis
dicetur suo loco, Baccalaurei Formati dicuntur
illi qui expleto Theologiæ cursu possunt ad superiores gradus provehi, atque inde alio
nomine vocantur Dispositi,
Baccalarii denique Cursores, sunt theologiæ Candidati primi generis, qui ad
Cursum Theologicum explicandum admittuntur, Bibliorum nempe, postea libri
Sententiarum
Petri Lombardi : unde nata illa distinctio apud majores,
Baccalariorum, ut alii Biblici, alii Sententiarii nuncupentur. Vetus
Statutum Academiæ Parisiensis :
![[]](img/image.png)
Quilibet CursorAlio loco :(Baccalarius)in Theologia inter primum Cursum et Sententias tenebitur respondere in Theologia, ad minus semel de Disputatione Tentativa sub Magistro.
Nisi talis volens admitti, tempus suum probaverit per schedulas Sententiariorum, ac etiam Bibliorum, etc.Vide Hist. Academiæ Paris. tom. 4. pag. 391. et Lambecium lib. 2. Comment. de Bibl. Cæsar. pag. 128. 129. 131. 134. Baccalariatus vero, vel Doctoratus, in Academiis Anglicis gradus non obtinent, ut observat Jo. Fortescutus de Laudib. Legum Angliæ cap. 50.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Baccellarius, Eadem notione. Vita S. Thomæ Aquinatis tom. 1. Martii pag. 663 : Ut Parisiensi Studio de sufficienti Bacellario provideret.
Bachalariare, Bachalarii gradum impertiri, in Bulla Joannis XXII. PP. pro Academia Cadurcensi
ann. 1332. apud Guill. de la Croix, in Hist. Episcop. Cadurc. n. 231. in Statutis
Academiæ Viennensis Austriæ in Facultate Artium tit. 9. 10. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bacchalariatus, Dignitas Baccalarii, in Compendio jurium et consuetudinum Universitatis
Paris. fol. 8. per Rob. Goulet.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bacchalariatus, Gradus inferior in Choro Canonicorum. Archivum Ecclesiæ Macloviensis :
Anno 1424. die 5. Maii. De cætero nullus recipiatur ad capellaniam, Bacchalariatum, etc. nisi sciat cantare.
◊ Jam vero unde Baccalariorum cum Militarium, tum
Academicorum orta vox, non una est doctiorum sententia. Cujacius ad lib. 2. de Feud. tit.
17. a Buccellariis veterum, de quibus mox agemus, appellatos putat.
Baccalarios Academicos a Bacca laurea dictos contendit Alciatus ad lib. 57.
de verbor. significat. Rhenanus a Bacillis, quibus donantur, dum Baccalariatus
gradum consequuntur. Nec abludit Wasius, qui perinde Baccalarios militares a
baculo vocatos opinatur, quod, ut ait, juvenes Milites postquam in equestribus
decursionibus hastas fregissent, linea tantum armati, non gladiis, sed sudibus baculisque
sese mutuo non surdis ictibus in torneamentis robustissime batuerent. Verum nobiles viros
vel adolescentes baculis in arena decertasse nemo, opinor, nisi harum rerum prorsus
ignarus, fatebitur : unde miror, virum eruditum huic sententiæ subscripsisse lib. 2. de
Comitib. Provincial. cap. 8. Neque forte eorum, qui a Baculis, quibus
investiebantur feudatarii, probabilior fuerit opinio, aut Gregorii Tolosani in Syntag. et
Antonii Gosselini in Hist. veterum Gallor. cap. 62. qui a vassis deducunt, ut
Baccellarii dicti sint, quasi Vassallarii, id est, minores Vassi.
◊ Loiseus lib. de Ordinib. cap. 6. n. 49. et 50 :
Baccellarios a vocibus Gallicis, bas eschelon appellatos scripsit,
quod Militaris ejusmodi ordo infimus esset.
◊ Tametsi etymon hujusmodi neminem probaturum certo sciam :
fatendum tamen hactenus fere receptam fuisse Claudii Falceti, viri in Antiquitatibus
nostris versatissimi, sententiam, Baccellarios nempe, seu les Bacheliers,
appellatos quasi bas chevaliers, quod Militibus Banneretis dignitate inferiores
essent, iisque prærogativam ultro cederent, adeo ut in consessibus publicis,
vel etiam in conviviorum accubitis post eos sederent. Nam Baccalariis cum Banneretis
sedere jus erat, quod non licebat Scutiferis, quantumlibet natalium splendore conspicuis,
quod eximie docet Continuator Nangii Gallicus MS. ad ann. 1378. cum narrat, ut Carolus V.
Rex Franciæ Carolum IV. Imperatorem et Regem Romanorum in aula sua convivio exceperit :
![[]](img/image.png)
Et fut l'assiete telle, qu'il s'ensuit : L'Evesque de Paris premier, le Roy, le Roy des Romains, le Duc de Berry, le Duc de Brabant, le Duc de Bourgogne, le Duc de Bar : et pour ce que deux autres Ducs n'estoient pas Chevaliers ils mangerent en un autre table.Ita apud Longobardos consuetudinem fuisse scribit Paulus Warnefridus lib. 1. cap. 23.
ut Regis cum patre filius non pranderet, nisi prius a Rege gentis extereæ arma suscepisset.Quod etiam in more fuisse apud Aragonios testatur Eximinus Petri Salanova Justitia Aragonum, lib. de Privilegiis Baronum et Ricorum hominum :
In Aragonia, inquit, nullus filius Militis in mensa Militis sedet, donec fuerit factus Miles. Hujusce porro receptæ apud avos nostros consuetudinis rationem sic prosequitur vetus Poeta in Poemate MS. cui titulus : Le Roman du dit du Chevalier, ubi Scutiferum sic loquentem inducit :
Li dit : Dame, fetes me sage,Pourquoi c'est que li EscuiersNe s'ossent pas cointrierDe droit que li Chevaliers font,Et le cause pourquoi ils sontMis arriere et plus bas assis,Jaçoit-il que de moult haut prixSoient aucuns en leur Estat.La Dame n'y mit pas débat ;Ains dit, Je vous respondrayTout chou que j'en espoire et sçay :Ils sont bas et arriere mis,Et trop plus l'estoient jadis,Pour eux donner plus grand desirDe tost Chevalier devenir.
◊ Falceti de Baccelariorum nomenclatura opinionem
amplexus est præ cæteris Andreas Favinus : omnes vero pluribus expendit eruditus Seldenus
in Tract. de Titulis honorariis 2. part. cap. 3. § 24. Sed nescio, an non potius
Baccellarii originem suam debeant priscis illis Baccellariis, de quibus
egimus, qui scilicet Baccellarias prædia sic nuncupata, tenebant et excolebant,
adeo ut cum liberæ et ingenuæ essent conditionis, Baronibus tamen longe inferiores
essent ; tametsi quæ fuerit eorum omnino conditio, ex præallatis locis vix planum et
perspicuum sit. De Baccellariis Militaribus, quos Bacelieri d'arme, ad
Academicorum discrimen vocat Joannes Villaneus lib. 6. cap. 91. lib. 7. cap. 85. 102. alia
quædam attigimus in Dissert. ad Joinvillam, in qua de Banneretis egimus. De
Bacculariis vero Academicis et eorum nomenclatura disputat pariter Cæsar Egassius Bulæus
tom. 2. de Academia Parisiensi pag. 679. Menagius in
Dictionario etymol. linguæ Gall. ubi post Dominum
et alios contendit
vocem Baccalarii a baculo fuisse derivatam.