« Bladum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 672a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BLADUM
BLADUM, Gall. Blé : sic autem appellabant quodvis triticum, etsi differet a
frumento, quod Blé froment vulgo dicimus, puriori scilicet, nec aliis granis mixto
tritico. Dantes in Convivio amor. :
Si pon pane di biado, e non di formento.Frumentum tamen et Bladum pro eodem ponuntur apud Petrum de Vineis lib. 5. Epist. 91. Interdum pro farre omnis generis, quando est in herba ante messem. Matth. Paris pag. 376 :
Blados et vineas vastare non cessavit.Murator. tom. 3. pag. 610. col. 1. B. in Vitis PP. a Bernardo Guidone collectis :
Romani..... circa Cornetum, eo vidente, vineas, hortos et Bladas vastaverunt.Utuntur utraque notione idem Matthæus Paris, Vita S. Kentigerni Episc. Glascuens. n. 23. Marsilius Patavin. in Defensore Pacis 1. part. cap. 5. Chron. Windeshem. lib. 1. cap. 32. lib. 2. cap. 7. 60. Chron. Montis S. Agnet. cap. 27. et Chartæ veteres, etc. Pro quovis granorum genere, frumento, siligine, hordeo, avena, etc. Tabularium 2. S. Vincentii Cenoman. :
Reddemus Monachis S. Vincentii singulis annis undecim sextaria Bladi legitimi juxta genus terræ illius. Erunt autem iv. sextaria et mina de frumento, sex et mina dimidiatim de hordeo et avena.Charta anni 1233. ex Archivo Ecclesiæ Macloviensis :
Gaufridus de Roca miles dedit quatuor minas Bladi ; ita quod tertia pars erit frumenti, tertia siliginis, tertia avenæ.Tabularium Portus Regii :
Hos redditus Bladi habemus...... tres sextarios hibernagii et tres hordei..... unum modium hibernagii et unum modium avenæ.Kennett. in Antiquit. Ambrosden. pag. 291. ex Charta anni 1278 :
Tria quarteria frumenti, tria quarteria avenarum, et unum quarterium fabarum..... post mortem utriusque...... hæredes sui erunt quieti de solutione prædicti Bladi in perpetuum.Adde Chart. ann. 1285. in Guden. Cod. Dipl. vol. 3. pag. 1164. Decimæ vini et bladorum, ibid. pag. 379. 794. vol. 4. pag. 453. Caristia Bladi, in Charta ann. 1282. ap. Lappenb. in Probat. Init. Hanseat. pag. 124. Vide Blava.
P. , 1766.
◊ Pro quovis tritico in Arest.
ann. 1276. in Reg. 2. Olim parlam. Paris. fol. 32. r°. : Baillivo ad sui defensionem dicente, quod frumentum ad dictam granchiam non veniebat ; sed de meliori Blado, quod ad dictam granchiam et ad dictum molendinum veniret, dictos decem modios paratus erat solvere, nec ad alium bladum solvendum tenebatur..... Pronuntiatum fuit quod dictus capellanus frumentum habere debebat vel valorem ; etiamsi ad dictam granchiam et molendinum non veniret frumentum.Est ergo Bladum ex vulgatiori usu vox generica, cujus species ex addito determinatur. Unde Bailler blealment, est Locare ea conditione, qua blada locari solent, vel sub nomine bladi aut præstatione ex blado, in Ch. ann. 1317. ex Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 356 :
Item nous leur baillames et adjoinximes avecques les blez et les autres choses baillées Blealment et par coustume, etc.Ab hac etiam voce accersenda videtur appellatio La Blée, qua nundinæ quædam nuncupabantur, de quibus in Lit. remiss. ann. 1408. ex Reg. 163. ch. 131 :
Comme le Dimenche d'après l'Ascension, le suppliant feust alé en la ville de Briz assez près de Forges, ou certaine feste, appellée la Blée, se faisoit, etc.
P. , 1766.
Bladum Albergale, Idem quod Censuale, quod ex arberga seu
censu debetur. Charta ann. 1336. in Reg. 70. Chartoph. reg. ch. 211 : Si forte dictum Bladum annuale Albergale seu pro alberga plus modo valet, etc.
P. , 1766.
Bladum Album, Frumentum purius, quod biso seu mixto tritico opponitur. Charta Phil.
Pulc. ann. 1313. in Reg. 49. Chartoph. reg. ch. 193 : Duos modios Bladi renduales, unum albi et alterum bisi, etc.
P. , 1766.
Bladum Baonnois, in Charta ann. 1326. ex Reg. 64. Chartoph. reg. ch. 655 : Un quartier de froment Baonnois, ...... un quartier d'avoine Baonnois, ...... un boisseau d'orge Baonnois.An ad mensuram spectat, adeo ut regionis nomen sit ?
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bladum Brunum, Delphinatibus idem est quod mixtura, seu annona mixta. Iisdem
Mescla, Mescalia, aliis Meslure et Mixture. Constat autem Bladum
brunum frumento, hordeo et avena simul mixtis. Transactio inter Priorem et
infirmarium S. Roberti de Cornilione ann. 1224. in Archivis ejusdem : Quinque sextaria bladi Bruni seu mescaliarum.Vide Mixtura.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bladum Decimale, Ex decima collectum. Charta ann. 1225. tom. 2. Hist. Melden. inter Instr. pag.
118 : Sane ordinamus quod dicta Abbatissa(Jotrensis)et Conventus decem et octo modios Bladi Decimalis ad mensuram Meldensem.... in perpetuum persolvent.
Bladum Durum, Frumentum, ut opinor, et siligo per
oppositionem ad hordeum et avenam, quæ Blada dici possent, si conjectura vera est,
molliora. Charta Aleïdis Dominæ de Boular de Fundatione monasterii
Belliprati ann. 1228. inter Instrum. tomi 4. novæ Gall. Christ. col. 299. E :
Superaddidi etiam redditum sex modiorum Duri Bladi et decem modiorum avenæ.Vide Mina.
P. , 1766.
◊ Siccum, sanum ; neque enim
species est bladi hordeo vel avenæ opposita, ut colligitur ex Charta ann. 1244. in
Chartul. S. Germ. Autiss. : Octo assini duri Bladi, et quatuor assini avenæ ejusdem grani, etc.
P. , 1766.
Bladum ab Equis, Quod proprium est equorum, avena. Correct. stat. Cadubrii cap. 75 : Quod ex Blado ab equis fieri debeant decem mensuræ ex quaque calvea.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bladum Forense, Quod in foro venditur. Chartular. S. Vandregesili tom. 1. pag. 3 : Per novem minas Bladi novi et Forensis duobus denariis minus, quam melius in foro de Caudebec.
P. , 1766.
Bladum Grossum, Per oppositionem ad minuta blada, quæ Petits bleds dicimus. Vide infra
Bladum minutum. Charta Ludov. VII. reg. Franc. ann. 1150.
in Chartul. episc. Paris. ex Bibl. reg. fol. 20. r°. : Theobaldus Parisiorum episcopus..... cum Burchardo de Maci...... contractum facere ceperat super sex modiis annonæ, tres de frumento et tres de grosso Blado in decima de Maci, pro xxxiiij. lib. et x. solidis, etc.Alia ann. 1239. ex Chartul. S. Ymer. fol. 13. v°. :
Pro septem sextariis frumenti et sex sextariis grossi Bladi.Annona grossa, in Ch. ann. 1155. ibid. fol. 67. Alia ann. 1272. in Reg. S. Ludov. ex Chartoph. reg. fol. 94. v°. :
Quatuor sextaria frumenti et viginti octo sextaria Bladi grossi, valentis ordeum.Sent. official. Lugdun. ann. 1373. ex Cod. reg. 5187. fol. 89. r°. :
Solvere consueverunt...... decimam tantummodo de grossis Bladis,.... scilicet de frumento, siligine, de ordeis, de ungianis et de avenis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bladum Hyemale et Ymbernagium. Charta ann. 1248. ex Chartul. Nantol. fol. 34 :
Et duodecim sextarios Bladi hyemalis percipiendos in graneriis meis.Alia ann. 1229. ibid. fol. 23 :
Unum modium Bladi ymbernagii ad mensuram de Nantholio.Vide Hybernagium.
P. , 1766.
Bladum Mediastinum, ut Meditaneum, quod et Mediocre dicitur, Miscellum, Gall. Bled
méteil. Charta ann. 1198. in Chartul. S. Vincent. Laudun. ch. 121 : De eadem decima recipiet, tam ipse quam uxor ejus, singulis annis, tres modios Bladi mediastini, quamdiu vixerint, ad mensuram Laudunensem.Occurrit rursum ibid. in Charta ann. 1212. In alia vero, quæ sequitur, eadem de re, frumentum mediocre nuncupatur. Chartul. Compend. ad ann. 1218. fol. 177. v°. col. 2 :
Singulis annis percipiet tres modios Bladi meditanei, nec de cariori nec de viliori.Et fol. 178. r°. col. 1 :
Singulis annis percipiet tres modios Bladi mediocris, nec de viliori.Blé moitéen, eadem notione, in Ch. ann. 1257. ibid. fol. 182. r°. Bladum mitadenc, in alia ann. 1307. ex Reg. 44. Chartoph. reg. ch. 171. Vide infra Mitadenquum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bladum Mediatum, Gall. Blé méteil, Computus ann. 1202. apud D. Brussel de Usu feud.
tom. 2. pag. clxvii : Magister Willelmus Brito, pro ii. modiis et dimid. Bladi mediati vii. lib. et dim.
Bladum Meditaneum, in Charta anni 1246. in Tabulario Foisniacensi ; Bled Mesteil, in Consuet.
tit. 6. art. 22.
P. , 1766.
Bladum Minutum, Quodnam sit aperte declarat Charta ann. 1283. in Chartul. Cluniac. ch. 348 :
Decima fabarum, pisorum, racemorum, milleti, canabi et totius alterius minuti Bladi.
P. , 1766.
Bladum Quartaneum, Quatuor granis mixtum. Charta ann. 1275. in Chartul. Thenol. fol. 19. v°. ex Cod.
reg. 5649 : Quinque modia, tam bladi quam avenæ, videlicet medietatis Bladi sani et quartanei, et medietatis avenæ sanæ et mercabilis.
P. , 1766.
Bladum Tertianum, Tribus granis mixtum, quo sensu intelligendum quoque est Bladum tercionarium
Blé tierceren, in Ch. ann. 1257. ex Chartul. Compend. fol. 182. r°. Charta Phil.
Pulc. ann. 1296. in Lit. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 417. r°. col. 2 : Item tradidimus et concessimus eisdem undecim modios bladi et avenæ annui redditus, de quibus duæ partes sunt Bladi tertiani et tertia avenæ, ad mensuram Petræfontis.Vide Tertionarium Blatum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bladum Tercionarium, Sic dictum quod pro jure decimæ tertia pars exigeretur. Polyptych. Fiscamnensis
ann. 1235 : Septem sexteria Bladi Tercionarii ad mensuram ville.
P. , 1766.
Bladum, Manipulus frumentarius, Gall. Botte de paille de bled. Charta Henr. reg.
Angl. pro monachis Montisburgi in Reg. 119. Chartoph. reg. ch. 42 : Et stramen unius Bladi ad focum monachi ibi servientis.
Sis chens de fuere fourmental,in Ch. ann. 1257. ex Chartul. Compend. fol. 182. r°. Blazas. Spicarum manipulus, Gall. Gerbe. Libert. villæ de Poilly ann. 1341. in Reg. 74. ch. 68 :
Les habitans de la ville de Poilly..... ont et auront droit et usage de prendre en tous nos bois du finage, de Poilly...... les liens pour lier leur Blazas chascun an en la moisson.
L. , 1840–1850.
Bladum, Messio, Polypt. Irminon. Br. 24. cap. 168 : Solvit pullos 3. et ova 15 ; et in Blado unaquaque ebdomada diem 1.Breve 9. cap. 6 :
Faciunt diem 1. in unaquaque ebdomada et per blada 2.eod. cap. 304 :
Fatiunt in unaquæque ebdomada dies 6. per Bladum ;ap. Guerard. pag. 267. 77. 116.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bladium, pro Bladum. Charta ann. 1185. tom. 2. Hist. Melden. inter Instr. pag. 73 :
Notandum iterum est quod non licet in burgo S. Martini Bladium alicui mensurare nisi mensura Prioris.Oratio Ferdinandi Vacecapitis Regis Castellæ Legati ad Ludovicum Ducem Andegav. ann. 1378. apud Martenium Ampliss. Collect. tom. 1. col. 1504. A :
Omnia circumjacentia loca erant jam combusta et dilapidata, ac Bladia, victualia et alia universa distracta et devastata.Alterum locum vide in Bossellagium.
Blaium, ex Gallico Blai, aut blé, non semel occurrit in Tabul. Absiensi.
Blatum, pro Bladum, in Tabulario Angeriacensi apud Beslium pag. 367.
◊ Vocabuli etymon hauriunt Spelmannus et Somnerus a Saxonico
blada, seu blæda, quod omnem fructum significat, etiam arborum et vitis. Quo sensu
biade, Hetruscis dicuntur quævis legumina, segetes, frugesque omnes, tritico
excepto, ut auctor est Nicol. Villanus Pistoriensis, qui a Græco βλαδά, quod Hesychio ἀωρὰ, μωρὰ, ὼμά, i.
ruda sonat, deducit : unde colligit blada, esse fruges immaturas, neque
adhuc demessas ; postea per abusum ad maturas, demessasque traductum vocabulum. Academici
Cruscani :
Biada, nome generico di la semente, come grano, orzo, vena, spelta, e simili. Ma propriamente per frutto de tutte le biade, fuor che del grano, e spetialmente per quella sorte di biade, che si da a cavalli, e altre bestie di somma.Vide Oct. Ferrarium, et Menagium in Dictionario Etymol. Linguæ Gall. ad vocem Blé.
Bladagia, Blada demessa, eaque potissimum quæ ex campipartibus (Champarts) et
agrariis colligebantur. Charta Guillelmi Comitis Forcalcarii ann. 1206. pro
Manuascensibus :
Nec teneantur solvere.... Bladagium, sive albergam, nec contalagium, sive civatam, nec cossias, sive medias cossias, de eorum bladis et rebus quæ ad mensuram sestarii venduntur et mensurantur.Hist. Episcop. Petragor. tom. 2. Biblioth. Labbei :
Cujus tempore domus Bladagii S. Frontonis, quæ erat in claustro, ab Helia Rudello Comite et a burgensibus confracta est.Vide Bletneda.
Bladarius, Bladerius, Bladi
venditor. Monasticum Angl. tom. 2. pag. 542 :
Alanus Gyll Civis et Bladarius Londinensis plura bona dedit Hospitali.Statuta Massil. pag. 158 :
Quod omnes Bladerii jurent, etc.Occurrit rursus in Charta anni 1329. ex Archivis S. Victoris Massil. Vide Wladarius. Blatriers, Regratiers de grains, Venderres de bled, in Statutis MSS. Panificum Paris. Blatiers Picardis, bladi venditores.
Bladada, Præstatio ex blado, Bladado, Occitanis. Charta ann. 1232. in Regesto
Comitum Tolosæ fol. 28 :
Habeatis singulis annis in messibus quarterium unum frumenti et alterum civatæ pro alberga et Bladada.Alia ann. 1231. ibidem :
Conquerebatur etiam de eodem Comite, quod recipiebat albergam, Bladadam, et quasdam alias exactiones illicitas in villa de Montilio.Charta ann. 1312. de Pariagio Castri de Venescio in Occitania, in 48. Regesto Philippi Pulcri Reg. Franc. ex Tabulario Regio, n. 29 :
Scilicet quod homines dictorum locorum possent situare Bladatam et civadagium in aliquibus redditibus æquipollentibus, etc.Saisimentum Comitatus Tolos. apud G. la Faille Annal. Tolos. tom. 1. Instrum. pag. 34 :
Communitas dicti loci debet dicto domino Regi fidelitatem et centum solidos Tolosanos pro annua alberga in festo omnium Sanctorum, et Bladadam pro amparantia ; videlicet de quolibet foco arante eum bobus unam eminam frumenti, et totidem avenæ, et de arante cum asinis unam quarteriam frumenti et aliam avenæ.Ibid. non semel occurrit. In Vicecomitatu Lautrecensi Droit de Bladade, idem est ac quod alibi Bovagium dicitur, tributum scilicet quod ratione boum conceditur, seu pro pari boum aratorum vel pro aratro.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bladearea, Idem quod infra Blaeria. Charta Sadonis de Patengiis
ann. 1200. ex Tabulario B. Mariæ de Charitate : Donat Ecclesiæ de Charitate omnimodam Justitiam et Bladeariam, quam habebat apud montem Perret.
Bladare, Agrum segete conserere, instruere. Charta Petri Episcopi Meldensis in Tabul.
Eccl. Meld. pag. 25 :
Si vero terra Bladata excadat, in prædictis villis et territoriis, Bladata ad propinquiorem heredem deveniet.Stabilimenta S. Ludovici :
Quiconques demande seisine d'iretage, il doit dire en tele maniere : Mes peres, ma mere, mes freres ou mes parens prochains à cui je suis hoirs, morut saisis et vestus tenans et prenans, Blaans et desblaans, et les biens despoullans et tenans de Seigneur qu'il ala de vie à mort.Hæc paulo aliter habentur apud D. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 249 :
Mon pere, ou mon frere, mon cousin ou mon parent, mourut sesis et vestus, tenans, et prenans ploians et desploians tenant de Seigneur, et à itel temps, que il ala de vie à mort.Sic in codice MS. D. Joubert. In altero Illustriss. D. D. Cancellarii legitur, Prenans, desbleans ; et in tertio qui fuit Baluzii clarius, Tenans et prenans des blez. Nescio an huc spectet præstatio quædam, Deablage dicta, in Regesto censuum Carnoti fol. 1. et 2.
Imbladare, Idem quod Bladare, Imbiadare, Italis.
Charta de forestis apud Rogerum Hovedenum pag. 785 :
Et videnda sunt in reguardo nova essarta, et vetera Imbladata post ultimum reguardum, et quo blado vel legumine Imbladata sint.Charta ann. 1331. in Tabul. Ecclesiæ Autisiodor. fol. 434 :
Volentes quod res prædictas saisire possint, et ad manum suam tenere et ponere,.... ac etiam dictas res obligatas Imbladare, et debladiare, fructusque suos facere.Alia ann. 1327. fol. 459 :
Res prædictas tenendas et possidendas, Imbladiandas, debladiandas ab ipsis, etc.Consuetudo municipalis Altisiod. art. 117. dixit emblaver ou deblaver heritages. Emblaver, eadem notione in Consuetud. Senonensi art. 193. de Vallençay in Biturigibus art. 2. et de Vastan, art. 4. 6. Terres emblavées, Emblaveures, Emblures, in Senonensi art. 193. Altisiod. art. 64. Meldensi art. 70. Vide Bractonum l. 4. Tract. 1. c. 14. Fletam l. 2. cap. 41. § 1. Hinc Embleer nostris olim usurpatum, pro impedire ; sic ut quis dicatur Emblée, qui re aliqua difficili ita occupatur, ac distinetur, ut aliis animum adjicere non liceat : ut sunt terræ imbladatæ, quæ semen aliud non admittunt, ut quippe jam occupatæ. Le Voyage d'Outremer du Comte de Pontieu MS. :
Sire, n'en doutez mie que dou meneur Esquier que vous avez, serés vous plus Emblaez, que de moi.Charta ann. 1282. in Hist. S. Mariæ Suession. pag. 466 :
Et se ces maisons estoient Emblaées d'autres gens, etc.
Debladare et Debladiare, in Chartis supra laudatis, blada metere, secare,
Deblaver, in Consuetud. Altisiodorensi artic. 117. Consuetudo Dunensis art. 53 :
En saison que les fruits et Desblées sont en terre, etc.Adde Consuet. Aurelian. art. 74. 141. 156. 445. et de Menethou sur Cher art. 4. Desbleure, in Altisiodorensi art. 22. et Nivernensi cap. 3. art. 3. Charta ann. 1300. in Regesto Philippi Pulcri ann. 1300. Tabularii Regii n. 54 :
Derechef que li bourgeois puissent bleer et Desbleer leurs heritages toutes fois qu'il leur plaira, etc.Gesta Episcoporum Cenoman. pag. 298 :
Et diablagium quod inde accipiebat.... dimisit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bladaria, Bladeria : Bladerie, Annonerie, Massiliensibus, forum in
quo blada venduntur. Charta Bartholomæi Episc. Caturcensis pro Consuetudinibus Communiæ
ejusdem urbis : Et super eo quod nos dicebamus, quod ipsi Consules accipiebant certum quiddam de qualibet mensura bladi, quod apportabatur apud Caturcum ad vendendum in Bladeria.Literæ Friderici Imper. ann. 1236. ex Archivis Massil. :
In reditibus hospitiorum Bladariæ civitatis Massiliæ sitis in utrumque barium.Aliæ Johannæ Reginæ ann. 1364. ex iisdem Archivis :
Super censibus et pensionibus operariorum Bladariæ et annonariæ, ipsius civitatis Massiliæ.Statuta ejusd. urbis pag. 158 :
Omnes Bladerii Massiliæ, et singuli, et eorum uxores tenentes operatoria in Bladaria communis Massiliæ, jurent.... quod non immisceant...... fraudulenter in bladis allatis in operatoriis suis, sive sua sint sive aliena.
Bladataria, Ædes in qua reponuntur Blada, seu segetes demessæ. Charta Radulfi Abbatis
Fiscanensis in Tabular. Fiscan. fol. 33 :
Bladatariam nostram de Argent cum masura quæ fuit Hugonis... dedit Ecclesiæ Fiscanensi.Domus bladarii, in Charta supra laudata. In Monastico Angl. tom. 3. pag. 14. hæc habentur :
Salva Capella S. Nicolai de Abbendon, seu Bladataria, sive investitura 4. acrarum, duarum videlicet de frumento, et duarum de avena, quas eadem Capella S. Nicolai de Abbandon nomine decimationis de dicto dominio annuatim percipere consuevit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bladifer, Ager blado satus et instructus. Hist. MS. Monast. Beccensis pag. 384. n. 12. ex
Archivis ejusdem loci : Super decimis wesdorum in terris Bladiferis crescentium responsurus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bladonicum Molendinum, in quo moluntur blada. Locus est in Criblus.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bladatim Solvere, Pro solutione bladum dare Gall. : Payer en espece, en blé,in Charta ann. 1289. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 293.