« »
 
[]« Convivium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 549b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CONVIVIUM
CONVIVIUM, vulgo Pastus, Droit de past, cum tenens aut vassallus tenetur ex conditione feudi aut tenementi, domino Convivium semel aut pluries quotannis exhibere. Marculfus lib. 2. formul. 1 :
Nullas functiones, vel exactiones, neque exquisita et lauta Convivia, neque gratiosa vel insidiosa munuscula... de ipsa facultate penitus non requirantur.
Regularis concordia Monachorum Anglicæ nationis, apud Seldenum ad Eadmerum pag. 150 :
Potentibus vero non causa Convivandi, sed pro Monasterii utilitate atque defensione, quotiens expedierit, obviandi intra infraque Monasterium licentiam habent.
Charta S. Audomari Episcop. Tarvanensis apud Folcardum in Vita S. Bertini cap. 6 :
Neque in agris ipsius Convivia ego, vel Pontifices successores nostri, vel Archidiaconus præparare non præsumant, etc.
Charta Henrici Regis Franciæ ann. 1058. ex Tabular. Fossatensi f. 15 :
Nec ullas molestias ullus suorum servis Dei inferre præsumat, nec Convivia sibi præparare jubeat.
Tabul. Ecclesiæ Cadurcensis :
Damus unum mansum qui vocatur Castinel, unum Convivium cum 10. Militibus, unum porcum optum, et alium vivum.
Ibidem :
Ego Raterius Belloforte concedo Convivium illud, quod accepi in pignore pro 300. sol. de Vicecomite de S. Cirico.
Charta Beatricis Abbatissæ B. Mariæ Suession. ann. 1232. pro Communia Aisiaci :
Nos quitavimus dictis hominibus totam talliam, quam Ecclesia nostra consuevit accipere super eos, et 4. libras nigrorum, quas Ecclesiæ nostræ debebant de Conviviis et tensamentis.
Vide Prandium, Paratæ, Procuratio, Pastus, Cœnaticum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Convivium Rufum. Consuetud. MSS. Eccl. Coloniensis in Bibl. Atrebatensi :
Pondus panis de rufo Convivio.
A cibis dictum videtur.
A Conviviis Fidelium Ejici, Excommunicari[]  : neque enim licebat cum excommunicato communicare, nec cum eo cibum capere, ut est in Conc. Autisiod. cap. 38. Concil. Andegav. can. 4 :
Non solum a communione habeantur alieni, sed nec Conviviorum quidem admittantur esse participes.
Turon. I. can. 8 :
A communione Ecclesiæ, vel a Convivio fidelium extraneus habeatur.
Concil. Veneticum can. 3 :
Non solum a communione divinorum Sacramentorum, sed etiam a Conviviis fidelium submovendos.
Ita passim in Conciliis Aurelian. I. can. 1. 3. 11. Epaonensi can. 15. Arvern. can. 6. Lugdunensi II. can. 2. Parisiensi V. can. 13. etc.
Convivia Defunctorum. Concilium Coyacense ann. 1050 :
Clerici et Laici qui ad Convivia defunctorum venerint, sic panem defuncti comedant, ut aliquid boni pro ejus anima faciant ; ad quæ tantum Convivia vocentur pauperes et debiles pro anima defuncti.
Vide Parentalia.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Convi, Convier et Convive. Lit. remiss. ann. 1453. in Reg. 183. Chartoph. reg. ch. 9 :
Icellui Portalier convia le suppliant à certain jour ensuivant pour le vouloir festier en sa chambre,... auquel Convy ledit suppliant se trouva sans y penser à aucun mal.
Bestiarius Ms. :
Et feroit pour nous grant mangier,
Et grans noces, et grant Convi.
Convier, eodem sensu, in Stat. pro Audomar. ann. 1447. art. 22 :
Item est de cy-en-avant interdit et deffendu ausdits mayeur et echevins de faire diners ou Conviers aux depens de la ville.
Lit. remiss. ann. 1461. in Reg. 198. ch. 124 :
Le filz du suppliant estoit seant à table à ung Convive, qui se faisoit en laditte ville d'Aire.