PŒNITENTES, Quibus ob crimina publica imponebatur pœnitentia publica ; quique
in extremo
Christianorum ordine esse dicuntur apud S. Columban. lib. de Pœnitent. mensura cap.
37. S. Augustinus Epist. 108 :
Quod autem dicitur Petrum egisse pœnitentiam,
cavendum est, ne ita putetur egisse, quomodo agunt in Ecclesia, qui proprie Pœnitentes
vocantur.
Idem Homil. 49. cap. 2 :
Quod dico competentibus, audiant et
Pœnitentes : quod dico fidelibus, dico et competentibus et Pœnitentibus, audiant
Catechumeni, audiant omnes. In pœnitentia positi,
in Concilio Arelat. II. can.
21.
In ordine pœnitentium stare,
apud S. Hieronym. Epist. 30. cap. 1.
In pœnitentiam mittere
, apud Gregorium Mag. lib. 9. Epist. 32.
In
pœnitentia missi
, in Capitulis Caroli Calvi tit. 13. cap. 8.
Communionem
inter pœnitentes præsumere,
in eodem Concilio Arelatensi II. can. 10.
Inter pœnitentes a Communione suspendi,
in eodem Concilio can. 11.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Pœnitentia solemnis a publica distinguitur in Statutis MSS. Augerii
Episc. Consecran. ann. 1280. ubi casus reservati enumerantur :
xvi.
Ubicumque est solemnis pœnitentia injungenda, non dicimus hoc de publica.
Ubi
solemnis pœnitentia ea dici videtur quæ pro gravioribus delictis occultis a
Canonibus est præscripta. Vide
Morinum de Disciplin. in administr. sacr. pœnit. lib. 5. cap. 8. sqq.
◊ Pœnitentia autem
publica dicitur ea, quæ pro
expiandis criminibus et delictis publicis imponitur,
iis, qui publico crimine convicti
sunt, in Concilio Arelatensi VI. can. 25.
Qui publice peccarunt, in
Cabilonensi II.
Qui criminale peccatum perpetrarunt, apud Hincmarum in Capit. 5.
Augustinus Homil. 49. cap. 3 :
Propterea Deus voluit, ut Theodosius Imperator ageret Pœnitentiam publicam in
conspectu populi, maxime quia peccatum ejus celari non poterit.
Capitula Caroli
Magni lib. 6. cap. 96. 97. :
Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat
Pœnitentiam, juxta sanctorum Canonum sanctionem : si vero occulte, Sacerdotum consilio
ex hoc agat pœnitentiam.
Concilium Mogunt. ann. 847. cap. 31. et Concilium
Ticinense ann. 855. cap. 13 :
Qui publice peccat, oportet ut publica mulctetur
Pœnitentia, et secundum ordinem Canonum pro merito suo excommunicetur et
reconcilietur.
Id pluribus probarunt Sirmondus in Historia de Pœnitentia publica,
Jacob. Petitus ad Pœnitentiale Theodori, et alii ; tametsi viri doctissimi aliquot, atque
in iis Joan. Morinus et Arnaldus in libris de pœnitentia, etiam pro occultis delictis
pœnitentiam publicam peractam contendunt.
P. Carpentier, 1766.
◊ Pœnitent. vetus Ms. ex
Bibl. reg. cap. 12 :
Cujuscumque autem Pœnitentis publicum et vulgatissimum crimen
est, quod universam ecclesiam commoverit, ante absidam manus ei imponatur.
◊ Sed quæri solet vulgo, quorum criminum rei, publicæ
potissimum addicerentur pœnitentiæ, cum peccare atrocius impune non liceret, et ex legibus
gravior pœna gravius delinquentibus statueretur, interdum etiam et fere semper extremum
supplicium.
◊ Cui quidem quæstioni ut fiat satis, ut sileam contra
Christianam fidem ac religionem et Conciliorum Canones admissa delicta, cujusmodi passim
in iisdem Conciliis enarrantur, et in Capitul. Caroli Magni lib. 6. cap. 101. 102. etc.
observandum primo, non semper, in antiquis maxime ac barbaricis legibus, mortis pœna, sed
mulcta pro modo delicti, expiata crimina : ita tamen ut qui ea admisissent, a judicibus ad
Episcopos amandarentur, qui pœnitentiam iis imperarent ac indicerent
pro differentia
peccatorum, ut est in Concilio Carthaginensi III. cap. 31. in Capitulari 1. Caroli
Magni ann. 802. cap. 32. 33. 37. in Lege Longob. lib. 1. tit. 10. § 4. Henr. I. 2. in
Capitul. Caroli M. lib. 6. cap. 100. 101. in Edicto Pistensi Caroli Calvi cap. 2. 33. in
Capitulis ejusdem Caroli tit. 26. cap. 5. in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 68. etc.
Regino lib. 2. cap. 5. num. 38 :
De furto et sacrilegio... Quamvis enim hæc secundum legem humanam emendari
debeant atque exsolvi, tamen pœnitentia ad Episcopum
pertinet.
Atque inde
Episcopalis pœnitentia appellatur in
Capitulis ad Silvacum cap. 2. quod ab Episcopis imponeretur,
inspecta discretione et
qualitate, prout cuique ad salutem viderent expedire
, ut est in Edicto Pistensi cap.
2. atque ii
reddi Pœnitentiæ dicebantur. Paschasius Radbertus in Epitaphio Walæ
Abb. Corbeïensis lib. 1. cap. 26. de quodam patrono, qui tria homicidia commiserat, ut
viduæ bona invaderet :
Sed jam divino convicti judicio, confusi omnes discessere,
ac miser clementer redditus est Pœnitentiæ.
◊ In eorum præterea numero erant rei, pro quibus
intercedebant Episcopi, quibus licebat pro iis causa cognita veniam a judicibus
postulare : tum enim iis canonica ab Ecclesia imponebatur pœnitentia, quam illi ultro se
obituros spondebant, veniam alias non consecuturi, quod ex Concilio Remensi cap. 7. supra
docuimus in voce
Intercedere 1.
◊ Episcoporum etiam intercessio obtinuit pro reis, qui ad
Ecclesias confugiebant, uti ibidem diximus. Nam licet Ecclesiæ immunitas a pœna quavis
Legibus inflicta reos tutaretur, a satisfactione tamen non eximebantur erga eum, quem
offenderant, vel ejus agnatos : neque eorum tutelam aggrediebatur Ecclesia, nisi publica
pœnitentia crimen se suum expiaturos spopondissent, ut est in Concilio Remensi ann. 626.
cap. 7. Nicolaus I. PP. in Respons. ad Bulgaros cap. 26 :
Si ad Ecclesiam
convolaverint, mortis quidem legibus eruantur, Pœnitentiæ vero quam Antistes loci vel
Presbyter consideraverit, absque dubio submittantur.
Atque ejusmodi reorum, qui
ad Ecclesiam, veluti ad asylum, confugiebant, infinitum fuisse ferme numerum ex auctoribus
abunde constat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Perjuris
quoque indicta pœnitentia publica ; quod labente etiam
xiv. sæculo factitatum
docemur ex Charta ann. 1383. tom. 2. Histor. Eccles. Meld. pag. 242 :
Nec non
perjurio pro quo Ecclesia consueverit publicam Pœnitentiam imponere.
◊ Spectabat etiam publica pœnitentia eos potissimum, qui
intra gradus cognationis vetitos nuptias contraxerant, seu auctoritate Ecclesiastica
separarentur, ut in tertio gradu, sive non, ut in quarto, ex Capitulis Synodalibus Pipini
Regis cap. 1. Reginone lib. 2. cap. 213. et Burchardo lib. 17. cap. 10.
P. Carpentier, 1766.
◊ Pœnitentiæ
subjecti olim parentes, quorum negligentia parvuli sine baptismo moriebantur. Stat. Synod.
eccl. Rotomag. ann. 1156 :
De parvulis, qui baptizati vel sine baptismi remedio
infra septem annos, per negligentiam parentum mortui sunt, totam Pœnitentiam parentibus
eorum remittimus, excepta feria sexta in ebdomada ; in qua etiam die, si ad ecclesiam
pœnitens perrexerit, qualem ei caritatem presbyter dederit, talem habeat.
P. Carpentier, 1766.
◊ Pœnitentia
publica iis quoque imposita, qui homines ecclesiæ injuriis aut verberibus exceperant.
Regist. visitat. Odon. archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 334. v°. :
Apud S.
Victorem in Caleto, auctoritate dom. Papæ functi, injunximus Guiardo de Montchevrel,
Rogero de Montchevrel et Petro de Essartis, qui interfecerant quendam conversum de
Mercato Radulfi, Pœnitentiam subsequentem, videlicet, quod ipsi discalciati et nudi,
braccis tantummodo retentis, corrigia ad collum ligata, ferentes virgas in manibus,
facerent processionem in ecclesia loci illius, in quo homicidium perpetrarunt, Dominica
palmarum, et ante fores ecclesiæ facerent se verberari a sacerdotibus dicentibus psalmum
pœnitentialem, et publice reatum suum confitentur et quare injuncta erat eis talis
pœnitentia. In octabis paschæ sequentis simili modo facerent apud Gisortium. In quindena
paschæ apud Calvummontem, Dominica proxima post dictam quindenam apud Fresneaus. Item
injunximus eisdem quod jejunarent usque ad decennium feria sexta cujuslibet ebdomadæ, et
quod infra festum B. Johannis Baptistæ limina B. Jacobi visitarent.
Charta Guar.
episc. Silvanect. ann. 1224. ex Tabul. Carnot. :
Filii dicti Hervei quemdam
(hominem capituli)
excœcaverant et pugno mutilaverant... Filii præfati...
Robertus et Herveus publicam Pœnitentiam faciant nudi et discalciati, virgas in manibus
portantes ad processionem in ecclesia Carnotensi in instanti Ascensione Domini, et per manum episcopi Carnotensis vel sacerdotis, secundum consuetudinem
ecclesiæ accipiant disciplinam : item in die Penthecostæ in ecclesia Senonensi, et
Parisius in octabis Penthecostæ, et Aureliæ in festo S. Johannis Baptistæ, et Meldis in
festo S. Stephani martyris in Augusto.
Charta ann. 1281. ex eod. Tabul. :
Præterea dictus Guillelmus tenetur facere publice tres processiones in tunica
alba, sine zona et cucufa, vel alio tegumento in capite, nudus pedes et sine caligis ad
requisitionem dictorum decani et capituli.
Vide infra in
Processio 1.
◊ Publicæ denique subjiciebantur pœnitentiæ, qui vel
dignitatis aut natalium prærogativa ac auctoritate a pœnis, lege decretis, sese
subtrahebant : vel a patria extorres in alias migrabant regiones, aut aliorum principum
ditiones ; vel tandem qui in solo ipsomet natali, ex solita criminum impunitate, vel
dominorum largiori indulgentia, seu potius impotentia, ea perpetrarent. Nam cum olim ex
recepta prædiorum feudalium lege sua quisque gauderet juris dicendi facultate, seu, uti
loquimur, justitia, vix erat qui in ejusmodi prædiorum dominos animadverteret. Unde
crebrius excommunicatos ab Episcopis legimus, qui, quod leges ipsæ minime poterant,
Ecclesiastica ferula eos a tam frequentibus delictis gravioribus coercerent, a qua non
absolvebantur, nisi post publicam peractam pœnitentiam. Atque ex his licet haurire, cur
tantus olim ejusmodi pœnitentium numerus ad Ecclesiarum vestibula, porticus et nartheces
stetisse legatur.
◊ Quippe hi donec impositam sibi pœnitentiam adimplessent,
arcebantur ab ingressu Ecclesiæ, et in
loco Pœnitentium consistebant, ut est apud
Abbonem Monachum serm. 3. et Joannem Episcopum Abrincensem de Offic. pag. 38. ut cæteros
omittam, quos laudat Leo Allatius in Dissertat. de Narthece. Quod quidem intelligendum,
cum sacræ peragebantur Liturgiæ, seu potius sacra ipsa mysteria : nam eatenus, ut et
Catechumeni, in Ecclesia ipsa stabant, divinasque lectiones auditu excipiebant, et una cum
iis excedebant, cum dimittebantur, ut est in Concilio Agathensi can. 60. In Ecclesia vero
sinistram ad partem secedebant, ut auctor est S. Eligius serm. 8. cum fideles alii ad
dextram starent. Ditmarus lib. 6. pag. 80 :
Sepultus in Colonia,... in australi
parte templi, qua in Cœna Domini Pœnitentes introducuntur.
Nam cum ædes sacræ ad
orientem ædificarentur, australis pars fuit sinistra. Publice pœnitentium quatuor ordines sive classes
constituerant. Ordo primus
Flentium erat, qui in ecclesiæ vestibulo strati
fidelium preces, utque ad agendam publicam pœnitentiam admitterentur, flagitabant, juxta
Tertullian. de Pœnit. cap. 9. quorum precibus, cum ecclesia annueret, ista
pœnitentiam dare, illi
pœnitentiam accipere, atque ita 2°
Audientes dicebantur, quibus in infima ecclesiæ parte, scripturam tantum atque
sermones audire licebat, quam stationem egressi, 3°
Genuflectentes seu
Substrati adpellabantur, qui in navi ecclesiæ consistentes crebras manuum
impositiones et benedictiones ab episcopo recipiebant, precibus pro ipsis fieri solitis
in genua nixi intererant et opera
pœnitentia privatim exercenda suscipiebant.
Inde gradus patuit ad 4°
Consistentes, sic dictas, quod ipsis licuerit consistere
una cum fidelibus in oratione communi et sacrificio usque ad
finem ; in
eo solum pœnitentes, quod nec oblationes suas facere nec eucharistiæ participes fieri
poterant. Hæc Riegger. in Institut. Jurisprud. Ecclesiasticæ part. 4. § 547. post
Morinum de Discipl. Pœnit. lib. 4. cap. 16. num. 5. lib. 6. cap. 1. sqq. Græcis dicuntur
hi quatuor gradus
Προσϰλαύσις, Ἀϰρόασις, ϓπόπτωσις et
Σύστασις. Vide Glossar. med. Græcit. in his vocibus
et in
Χειμαζόμενοι.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Quo vero
ecclesiæ loco potissimum constituerentur Pœnitentes, docet cap. 136. lib. 5. Capitul. :
Tribus vero annis subjaceant inter Pœnitentes manibus sacerdotum in loco retro
ostio ecclesiæ pœnitentibus constituto, et seorsum, infra ipsam tamen ecclesiam.
◊ Pœnitentia imponebatur et suscipiebatur in Capite
jejunii, seu Quadragesimæ, feria scilicet quarta, quam
Cinerum appellamus, quod
pœnitentes non modo
omni corpore in terram prosternerentur, ac cilicium induti
veniam peccatorum postularent, sed et eorum capita cinere aspergerentur, quod pluribus
observat Menardus ad librum Sacramentorum Gregorii M. pag. 221. 222. Edictum Pistense
Caroli Calvi cap. 33 :
Ipsam autem Quadragesimam a quarta feria, id est, a Capite
jejunii, cum ipsa quarta feria, qua publice Pœnitentes pœnitentiam accipiunt, observari
usque ad sanctam Resurrectionem secundum consuetudinem antiquam præcipimus.
Matthæus Westmonaster. ann. 974 :
De beato quoque Ælfego legitur, quod in die
Cinerum, cum de more Pœnitentes Ecclesiæ liminibus removerat, hortatus est eos, ut
tempore Quadragesimali, jejunio et castitati vacantes, diebus illis uxorum etiam
delitiis abstinerent.
Vide Sirmondum in Historia Pœnitentiæ publicæ cap. 9. ubi
etiam de Pœnitentium reconciliatione ; de qua quædam attigimus in vocibus
Absolutio, et
Reconciliatio. Adde Filesacum lib. de Quadragesima Christiana
cap. 12.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quos cineres et
cilicia suppeditare tenebatur thesaurarius in ecclesia Autissiodorensi, ut testis est
Charta ann. 1398. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 132. col. 1 :
Item
(thesaurarius debet ministrare)
cineres benedicendos die Cinerum et pilos
caprarum pro Pœnitentibus.
Ne vero hujus moris memoria omnino pereat, in
ecclesia Augustodunensi etiamnum, ut observat Martenius de Ant. eccl. discipl. cap. 17.
ultimus canonicorum, personam pœnitentium repræsentans, eodem die ejicitur de ecclesia.
P. Carpentier, 1766.
◊ In quibusdam ecclesiis
iisdem pœnitentibus tradebatur globus tomento fartus, in Cœna Domini reportandus. Pontif.
Senon. Ms. ad usum eccl. Paris. in die Cinerum :
A pontifice cjiciuntur Pœnitentes
cinere imposito et dicendo ut supra, Memento, homo, etc. et
singulis tradendo globum borreum in signum pœnitentiæ, reportandum pontifici vel ejus
pœnitentiario in die Cœnæ cum candela.
Ibid. in Cœna Domini :
Nota quod
Pœnitentes debent reportare globum borreum cum candela, eisdem traditum in Capite
jejunii.
Eadem leguntur in Pontif. Virdun. Ms. ex Cod. reg. 966.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Id autem
omnino observandum, quod pœnitentes a Presbyteris suarum parœciarum ad Ecclesiam
Cathedralem, pœnitentiæ ab Episcopo suscipiendæ causa, etiam sæculo
ix.
adducerentur. Gesta Gunherii Episcopi Cenoman. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 290 * :
Presbyteros parochiæ nostræ, qui in Capite jejunii pœnitentes ad pœnitentiam
suscipiendam adducebant, nec portam ingredi sinebant.
Cilicium a
sacerdote accipiebant, quod uno anno gestare tenebantur. Lib. 5. Capitul. cap. 122 :
Pœnitentes, tempore quo pœnitentiam petunt, impositionem manus super caput et
cilicium a sacerdote, sicut ubique constitutum est consequantur.
Et cap. 136 :
Debent unum annum esse cum cilicio.
◊ Multa habent Concilia et sancti Patres de ritu pœnitentiæ
publicæ, quæ indicare satis erit ad alia festinanti. Iis enim, cum ab Ecclesiæ liminibus
abstinerent, Sacramentorum etiam perceptio denegabatur, atque adeo ipsa extrema Unctio, ut
est in Synodo Ticinensi sub Leone IV. cap. 8. In infirmitate tamen positis Viaticum
concessum, ex Concilio Carthaginensi IV. can. 77. Arausicano I. cap. 3. Agathensi cap. 15.
Arelatensi II. cap. 28. Innocentio I. Epist. 1. c. 7. etc. Sed et si accepta pœnitentia
ante reconciliationem morerentur, pro iis licebat offerre, pro eo, quod honoravissent
Pœnitentiam, ut est in eodem Concilio Carthaginensi cap. 79. Arelatensi II. cap. 12.
et in Capitulis Caroli M. lib. 5. cap. 61. 125.
◊ Ad Clericatum aliosve ordines Ecclesiasticos promoveri
pœnitentes vetantur in Concilio Carthaginensi IV. cap. 68. Epaonensi cap. 3. Aurelianensi
III. cap. 6. Aurelianensi IV. cap. 12. Agathensi cap. 43. Toletano I. cap. 2. Toletano
III. cap. 12. Romano ann. 465. cap. 3. in Epistola Concilii Cabilonensis, in Epist. 9.
Gelasii I. PP. Innocentii I. Epist. 6. Epist. Joannis II. PP. ad Cæsarium, in Capitul.
Gregorii II. PP. cap. 5. in Synodo Ticinensi ann. 850. cap. 1. in lib. 1. Sacramentorum
Ecclesiæ Romanæ cap. 95. apud Egbertum in Dial. cap. 15. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ At
pristina hæc severitas sequioribus sæculis est mitigata ; ad Ostiariatus quippe gradum
promotos pœnitentes discimus ex Dialogo inter Cluniac. et Cisterc. apud Marten. tom. 5.
Anecdot. col. 1647 :
Quid dicis de homicidis, qui in sæculo publicam egerunt
Pœnitentiam ?... venientes ad conversionem in monasteriis, accipiunt clericale signum,
id est coronam, sunt ipsi clerici ? Revera clerici sunt, sed nullum gradum clericalem
ascendere possunt præter primum. Possunt enim fieri Ostiarii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Id
præterea discriminis statutum inter pœnitentes ex can. 53. Toletani Concilii IV. quod qui
ex sola devotione sese pœnitentiæ subjiciebant, pro morum probitate ad gradus
ecclesiasticos promoveri possint ; secus vero qui ob grave aliquod peccatum eidem
pœnitentiæ addicti fuerant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Obtinuit
etiam in Monasteriis ecclesiasticæ disciplinæ adversus pœnitentes publicos severitas : qui
enim
pro culpa publicam egerant Pœnitentiam ad legitimos actus admitti
, id est, ad
officia monastica, vetantur in Statutis Cisterc. ann. 1280. apud Marten. tom. 4. Anecd.
col. 1471.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ab
officio
patrini seu susceptoris excluduntur pœnitentes, in Addit. 2. ad Capitul.
cap. 1. Vide
Patrinus.
◊ Matrimonium contrahere pœnitentibus interdictum fuisse
docent Concilium Arelatense II. cap. 21. et Ticinense sub Leone IV. cap. 8. At in
Wormaciensi ann. 868. cap. 30. 37. ab uxoribus, si habuerint, separari vetantur : si autem
non habuerint, et se continere non voluerint, legitimas accipere in conjugio feminas non
prohibentur,
ne in fornicationis voraginem incidere videantur
.
Vide
Joannem VIII. Epist. 62. et S. Columbanum de mensura pœnitentiarum § 30.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Varia
fuit ut ex allatis aliisque patet, hac in re in variis ecclesiis atque pro variis
temporibus disciplina. Neque tamen cum viris doctis sentire possum in ecclesiis, in quibus
severior obtinebat disciplina, qua a matrimoniis contrahendis prohibebantur pœnitentes, de
ipso tantum pœnitentiæ curriculo hæc intelligenda esse, adeo ut ipsis peracta pœnitentia
ad nuptias convolare licuerit. Huic enim sententiæ nequaquam accomodari posse videntur quæ
habet Siricius PP. in Epist. ad Himerium num. 6 :
De his vero non incongrue
dilectio tua Apostolicam Sedem credidit consulendam, qui acta Pœnitentia, tamquam canes
ac sues ad vomitus pristinos et volutabra redeuntes, et militiæ cingulum et ludicras
voluptates et nova conjugia et inhibitos denuo appetivere concubitus.
Vide S.
Ambros. lib. 2. de Pœnit. cap. 10. § 96.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Id etiam
suadet disciplina quæ in iisdem Ecclesiis vigebat circa conjugatos pœnitentes, quibus ut
cælibem deinceps vitam agerent indicebatur, nedum ut nova inirent conjugia permitteret. Si
mitius interdum cum iis actum est, ut ad uxores suas redire licitum fuerit ; id ex
indulgentia factum docet Epistola Leonis Magni ad Rusticum Episcop. Narbonensem. Hinc
ne benedictio pœnitentiæ juvenibus personis, maxime conjugatis concedatur, nisi
ex consensu partium et ætate jam plena,
statuunt Concilia Aurelian. III. can.
24. et Arelat. II. can. 21.
◊ Nullam præterea dignitatem obire poterant, ex laudato
Concilio Ticinensi cap. 5. sed et si militares essent, arma deponere jubebantur, ac
proinde militare iis interdictum erat, ut in voce Arma docemus. Qui secus fecerint, iis viaticum usque ad exitum negatur,
ex can. 25. Concil. Aurelianensis III.
◊ Comas deponere, et vestimenta mutare jubentur in Concilio
Agathensi can. 15. Toletano III. can. 12. Arelatensi II. cap. 22. 25. etc. Vide Gregorium
II. PP. Epist. 2. præfixam VII. Synodo sub medium, Honorium Augustodun. cap. 3. et 78.
Spicilegium Acherianum tom. 6. pag. 427. Hemereum in Augusta Viromand. in Reg. pag. 30.
etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A
conviviis et ornamentis atque alba veste
ut abstineant, statuit Herardus Archiepisc.
Turon. cap. 120. ad bibendum aut manducandum carnem non sunt invitandi ; quod qui fecerit
unum vel duos denarios juxta qualitatem pœnitentiæ dare tenetur, ex lib. 1. Capitul. cap.
151. et Reginone lib. 1. cap. 259. Ut epulis non intersint, sed tantum in suis domibus
frugalem vitam ducant, præscribit Conc. Barcinon. can. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ex hoc
Pœnitentium ritu, quod scilicet comas deponere, mutare vestimenta, cælibem vitam agere
cogerentur, profecta est consuetudo, ut infirmi monasticum habitum peterent : quo accepto,
si convaluissent, nefas erat ad sæcularia vota reverti ; quod ut magis ratum esset,
sanitati redditi denuo professionem solemnem emittebant, ut in voce
Monachus ad
succurrendum docuimus. Vide Gregor. Turon. lib. 9. cap. 33.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Interdum
vero eo usque crevit ejusmodi pœnitentiæ severitas, ut, qui eam in extremis, etiam non
sentientes, id est, sui non compotes, nec proinde eam petentes, accepissent, eam servare
tenerentur. Insigne præ omnibus est
exemplum Wambæ Visigothorum Regis, cui
ex veneni haustu pæne exanimi, nec scienti, nec sentienti, pœnitentiæ ordinem imposuit
Quiricius Toletanus antistes ; quam, ubi convaluit, ut impleret monasterium petiit, ibique
usque ad obitum in proposito pœnitentiæ perseveravit. Vide Mabillon. tom. 1. Annal. Bened.
pag. 111.
◊ Vehiculis uti prohibentur, sed pedibus
propriis, vel pedestri more proficisci jubentur, in Concilio Wormaciensi ann.
868. can. 26. 30. Moguntiacensi ann. 888. can. 26. et Triburiensi ann. 895. can. 5. 55.
apud Reginonem lib. 2. cap. 6. Burchardum lib. 6. cap. 1. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nulla
lucra negotiationis pœnitentibus exercere convenit
, in lib. 7. Capitul. cap. 62.
Isaaci Episcopi Lingon. c. 14. in Cap. Herardi Turon. 100. etc.
◊ Non iteratur pœnitentia, ut habet Hugo a S.
Victore lib. 1. Observat. Eccles. cap. 24. Vide S.
Ambros. lib. 2. de Pœnit. cap. 10. num. 95. cap. 11. n. 104. et Notas Cotelerii ad Hermæ
Pastorem pag. 90.
◊ Qui hominem liberum, publicam agentem pœnitentiam,
interfecisset, graviori, quam si alium, mulcta punitum, indicant Capitula Caroli Magni
lib. 4. cap. 18. Lex Longob. lib. 1. tit. 9. § 31. Lud. P. 13. et Regino lib. 2. cap.
30. 190.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Et quidem
sub tuitione et custodia Regis erant, uti patet ex Concil. Aquisgran. ann. 816. cap. 21.
et lib. 1. Capitul. cap. 96.
◊ De his qui resiliunt a pœnitentia, agunt Concilium Turon.
cap. 8. Veneticum cap. 3. et Aurelian. I. cap. 11.
◊ Denique pœnitentiæ publicæ jus omne penes Episcopum ;
nullum, nisi ejus vice aut jussu penes Presbyteros fuit, quod fusius probat Sirmondus cap.
6. Adde Joannem VIII. PP. Epist. 62. iis addendum, modo
nullum mortis periculum immineat, ut statuit Isaac Episc. Lingon. can.
35.
P. Carpentier, 1766.
◊ Pœnitentes ab
ipsis confessoribus nonnumquam verberibus affectos fuisse, præter alia, docet Vita S.
Berth. tom. 6. Jul. pag. 480. col. 1 :
Sed, ut redeam ad confessiones (nam
his maximam partem temporis expendebat)
: morem habuit verberare omnes absque
personarum acceptione, nullum omnino sinens transire implagatum.
Rursum pag.
486. col. 2 :
Sed antequam obiret, vocata ad se omni congregatione, singulorum
audivit confessiones, datisque omnibus propria manu flagellis, et eos absolvit.
P. Carpentier, 1766.
◊ Inauditum quid
hactenus referunt Acta S. Gerardi tom. 2. Aug. pag. 697. col. 1. in mortis scilicet
periculo ex consuetudine, ab uno presbytero vocatum esse alium sacerdotem, ut moribundum
simul absolverent :
Vehementer vocari fecit quemdam clericum presbyterum,... qui
armis Christi se ab eo indueret, ut (et)
de criminibus suis a Jesu Christo
Domino, qui peccatrici mulieri indulsit, ipsum presbyterum rogavit ut eum absolveret.
Ipse presbyter, sicut consuetum est, vocavit alium sacerdotem socium suum et absolverunt
eum a peccatorum vinculis in die Dominico.
Pœnitentiam publicam non excipiunt Presbyteri
, ut
est apud S. Leonem in Epist. ad Rusticum, et Joan. II. Epist. 1. ad Cæsarium. Nec Clerici,
in Concil. Coloniensi ann. 1310. can. 10. Vide Sirmondum in Histor. publicæ Pœnitent. cap.
6. et Morinum. lib. 2. Exercit. cap. 23. 24. et in libris de Pœnitentia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Id autem
de Presbyteris intelligendum,
qui honorem suum servant ; qui enim eo privati sunt, Presbyteri sive
Diaconi, pœnitentiæ publicæ subjici possunt, ut colligitur ex lib. 6. Capitul. cap. 76.
Addit. 2. cap. 8. et ex Addit. ad Leg. Longobard. cap. 2. Vide
Communio laica.
Expœnitentes, Qui pœnitentiam publicam aliquando subierant, eoque ipso ad sacros ordines
promoveri vetantur. Vide Diurnum Romanum cap. 3. tit. 9.
Pœnitentia Absconsa, Cui opponitur
publica, in Concilio Remensi II. can. 31. Concilium
Moguntin. I. cap. 10 :
Discretio servanda est per pœnitentes publice et absconse,
etc.
Quippe occulta ob delicta publicam imponi pœnitentiam vetant Canones, apud
Sirmondum c. 4. Rhabanus in Epist. ad Heribaldum cap. 10 :
Qui autem de prædictis
vitiis per occultam Confessionem mala abs se absconse commissa coram oculis Dei,
præsente etiam Sacerdote, qui eis indicturus est Pœnitentiam, confitentur, et semetipsos
graviter accusant, si veraciter pœnituerint, et si per jejunia et eleemosynas... purgare
certaverint, his etiam gradu servato, spes veniæ de misericordia Dei promittenda est,
etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pœnitentia Episcopalis, ab Episcopo imponenda, in Edicto Pistensi cap. 2.
Pœnitentia Momentanea, apud Avitum Viennensem Epist. 4. est, quæ sub vitæ exitum confitenti imponitur,
seu, ut ejusdem Aviti verbis utar,
in ægritudine, quasi sub momento accipitur.
Subita
dicitur Paulino. Hanc Faustus hæreticus adversus quem exstant libri S.
Augustini, inutilem esse contendebat, quod falso dici docet Avitus loco cit. et ante eum
Gennadius Massil. Eccl. Dogmat. cap. 48. Vide Cælestinum PP. Epist. 1. ad Episc. provinciæ
Vienn. cap. 2. Augustinum lib. 50. Homil. 41. Innocentium I. PP. Epist. ad Exuperium cap.
2. Concil. Nannetense cap. 2. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Poenitentiæ Processionales, Publicæ, in Statutis Eccles. Meldens. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 903 :
Inhibitio publicæ pœnitentiæ. Item, quia Pœnitentiæ processionales jam abierunt
in contemtum, prohibemus ne quis presbyter prædictam pœnitentiam injungat, nisi de
mandato superioris.
Vide
Processio 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Poenitentiæ Regularis septem modos distingunt antiquæ Consuetudines Benedictæ, quas videsis apud Mabill.
tom. 4. Analect. pag. 461.
Poenitentiarum Redemptiones. Capitula Herardi Archiepisc. Turon. cap. 26 :
Ut nullus pœnitentem cogat
manducare vel bibere, nisi redemptio permissa sit : ita tamen ut prius pro eo donet
coram ipso redemptionem.
Pœnitentia injuncta his, qui bello Suessionico....
interfuerunt :
Omnibus his tribus Quadragesimis 2. 4. et 6. feria in pane, sale et
aqua abstineant, aut redimant.
Vide Decretales Precum Episcoporum ann. 779.
Concilium Remense incerti loci ann. 923. Canones Saxonicos, datos sub Edgaro Rege cap. de
Satisfactione § 18. 19. et quæ de ejusmodi redemptionum origine et usu annotarunt viri
doctissimi Joan. Morinus lib. 10. de Administratione Sacramenti cap. 16. et Jacob. Petitus
ad Pœnitentiale Theodori pag. 119. 120.
◊ Varie autem redimebantur pœnitentiæ. Interdum enim
eleemosyna ac erogatione bonorum in usus pauperum vel Ecclesiarum, atque adeo prædiorum
ipsorum : unde Petrus Damiani in Epist. apud Boronium ann. 1055 :
Non ignoras, quia cum a pœnitentibus terras accipimus, juxta mensuram muneris, eis de
quantitate pœnitentiæ relaxamus.
Quæ vero pecuniæ erogatione in pauperes
redimebantur, vel quæ imponebantur,
Pœnitentiæ deargentatæ nuncupantur a Guigone in
Vita S. Hugonis Episcopi Gratianopolitani num. 20 :
Non deargentatam convictis vel
confitentibus imposuit Pœnitentiam.
Halitgarius in Pœnitentiali :
Si quis
vero non potuerit jejunare, et habet unde dare ad redimendum, si dives fuerit, pro 7.
hebdomadibus det solidos 20. Si autem multum pauper fuerit, det solidos 3. Neminem vero
conturbet quia jussimus 20. solidos dare, aut minus, quia si dives fuerit, facilius est
illi dare solidos 20. quam pauperi solidos 3. Sed unusquisque attendat, cui dare debet,
sive pro redemptione captivorum, sive super sancto altari, sive pauperibus Christianis
erogandum.
Concilium Triburiense anno 895. cap. 56 :
Tunc licitum sit ei
tertiam feriam et quintam atque Sabbatum redimere uno denario vel pretio denarii, sive
tres pauperes pro nomine Domini pascendo, etc.
Adde cap. 57. 58. Articuli oblati
a Prælatis Angliæ Eduardo II. Regi Angliæ in Concil. Britan. tom. 2. cap. 3 :
Si
Prœlatus imponat pœnam pecuniariam alicui pro peccato, et repetat illam, regia
prohibitio non habet locum. Verumtamen si Prælati imponant pœnitentias corporales, et
illi, sic puniti, velint hujusmodi Pœnitentias per pecuniam sponte redimere, locum non
habet regia prohibitio, si coram Prælati pecunia ab eis exigatur.
Vide Reginonem
lib. 2. de Ecclesiast. Discipl. cap. 438. et seqq. Burchardum lib. 19. cap. 19. et seqq.
Synodum Salmuriensem ann. 1294. cap. 4. Radulfum in Vita S. Richardi Episcopi Cicestrensis
num. 50. etc. Consule Murator. in
Antiq. Ital. dissertat. 68.
De redemtione peccatorum.
P. Carpentier, 1766.
◊ Pœnitentiæ
interdum redimebantur, ut monet Cangius, eleemosyna ac erogatione bonorum in usus pauperum
vel ecclesiarum ; quod tamen non raro ea conditione factum est, ut monachi partem impositæ
pœnitentiæ exequendam in se susciperent. Charta ann. 1080. apud Lamium in Delic. erudit.
inter not. ad Chron. Pontif. Leon. Urbevet. pag. 116 :
Manifesti sumus nos
Alfredus, Bernardus, a domino Lamberto Boloniensi episcopo accepimus Pœnitentiam
triginta annorum, qua suscepta, professi sumus coram Domino sustinere non posse ; qua de
causa præfatus episcopus.... præcepit nobis pro remissione peccatorum nostrorum ad
hospitium S. Salvatoris.... omnium bonorum nostrorum rerum decimas fideliter obferamus ;
et ita recepimus... Pro quo præfatus Rusticus abbas, cum suis fratribus, viginti annos
de Pœnitentia illorum receperunt.
Alia ann. 1154. apud Murator. tom. 5. Antiq.
Ital. med. ævi col. 757 :
Et quidem per hanc refutationem quam feci, monachi
ejusdem monasterii, cum adjutorio Domini nostri Jesu Christi, participem et consortem me
fecerunt omnium orationum suarum et divini servitii, quod omnipotenti Domino die
noctuque exhibere videntur. Et insuper a me humiliter exorati, onus trium annorum de
Pœnitentia mea super se susceperunt, quam de peccatis meis ab Aretino episcopo
acceperam.
◊ Redimebantur præterea flagellationibus,
palmatis,
(de quibus diximus in hac voce) et psalmorum recitationibus. Petrus Damiani lib. 1. Epist.
19. de quodam Dominico suo Monacho :
Centum autem annorum Pœnitentia, sicut ipso
auctore didicimus, sic expletur. Porro cum tria scoparum millia unum
Pœnitentiæ annum apud nos regulariter expleant : decem autem psalmorum modulatio, ut
sæpe probatum est, mille scopas admittat, dum 150. psalmis constare Psalterium non
ambigitur, 5. annorum pœnitentia in unius Psalterii disciplina recte supputantibus
invenitur. Sed sive quinque vicies ducas, sive 20. quinquies, centum faciunt.
Consequitur ergo, ut qui 20. psalteria cum disciplina decantat, 100. annorum pœnitentias
se peregisse confidat.
Et mox, de eodem Dominico :
Hanc autem centum
annorum pœnitentiam.... facile 6. diebus ex more consummat.
Et infra testatur
illius exemplo ejusmodi faciendæ disciplinæ morem adeo in Italia inolevisse,
ut non
modo viri, sed et nobiles mulieres hoc purgatorii genus inhianter arriperent
. Eadem
habet lib. 6. Epist. 30. et lib. 7. Epist. 19. Idem lib. 9. Epist. 27 :
Nam et ante
nos, omnibus fere sanctis Monasteriis hæc disciplinæ regula nequaquam fuit incognita, et
si non adeo frequentata, unde et singulos annos pœnitentiæ millenis scopis redimere
consueverunt.
Adde lib. 3. Epist. 10. Cod. MS. :
Qui autem implere
potuerit, quod est in pœnitentia, impleat, quia bonum est ; qui autem non potest,
consilium damus per misericordiam Dei, imprimis pro uno die, in pane et aqua 50. psalmos
cantet, genua flectendo, vel sine flectendo 70. psalmos cantet infra Ecclesiam, vel in
uno loco per ordinem psallat. Hæc pro uno die valent ; vel unum denarium pro uno die
valet, et si 4. eleemosynas tribuit pauperibus, pro uno die valent. Quidam dicunt, 100.
percussiones in hieme, vel 100. psalmos in æstate valent, id est in hieme, in autumno et
in verno 100. percussiones vel 100. psalmi in æstate, vel 150. percussiones. Item pro
uno mense, quod in pane et aqua pœnitere debet, psalmos mille 200. genuflectendo, vel
sine genuflexu, 1670. et postea omnis dies reficiat ad Sextam, et nisi 4. et super
jejunet ad Nonam, et a carne et vino abstineat se. Alium cibum postquam psallerit,
sumat. In secundo anno remissior pœnitentia erit. De Natale Domini usque Epiphania, et
illos prædictos dies qui superscribuntur, qui in pœnitentia non computantur, reficiat.
Qui non potest sic agere pœnitentiam, sicut diximus, in primo anno eroget eleemosynam
solidos 25. et in una hebdomada jejunet ad Nonam, et altero ad Vesperam, et 3.
Quadragesimas. In secundo anno 200. solidos, pro tertio anno solidos 18. id sunt 64.
solidi. Potentes homines pro culpis et criminibus faciant, ut Zachæus ait Domino :
Omnium bonorum meorum dimidium do pauperibus, et si aliquid alicui injuste abstuli, in
quadruplum reddam : et de mancipiis dimittant liberos, et captivos redimant et a quo die
desiit peccare, non desinat communicdre, sicut Apostolus dixit, etc.
Idem Codex
MS. :
Edidit S. Bonifacius, quomodo possumus pœnitentiam 7. annorum in uno anno
percurrere, triduana cantatio psalmorum pro 30. diebus et noctibus, 115. Psalteria, et
50. Pater noster, et 50. vicibus prosternat se in terra cum oratione Dominica, quam in
prostratione dicat. Sic pro uno die, si vult minus psallere, prosternat se in oratione
100. vicibus, et dicat Miserere mei Deus et Dimitte mihi delicta mea. Fiat hoc pro uno
die. Qui vult confiteri peccata sua cum lacrimis, quæ lacrimæ veniam non postulant, sed
merentur, roget Presbyterum, ut Missam cantet pro eo, nisi sint criminalia peccata, quæ
debent ante lavari cum lacrimis. Cantatio unius
Missæ potest 12. dies redimere : 12. Missæ 4. menses, si volunt
confessores esse cum lacrimis. Hæc pro hebdomada : 350. Psal. flectendo genua in
Ecclesia, aut in uno loco per ordinem. Qui unum Psalmum non novit, et jejunare non
potest, hic quantum sumit, penset, et tribuat medietatem in eleemosynis.
Vide
Reginonem lib. 2. de Ecclesiast. dicipl. cap. 446. novam editionem Conciliorum tom. 7.
pag. 1478. d. et Ivonem decret. part. 15. cap. 191. et seqq. Pœnitentialem Andegavensem
apud Morinum lib. 10. cap. 17. 18. etc. Vide
Flagellatio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Varias
pœnitentiarum redemtiones simul referunt Statuta Eccl. Nannet. apud Marten. tom. 4. Anecd.
col. 949 :
Dicendum est quod omnibus qui ex justa causa videntur non posse vel sine
magno gravamine frequenter jejunare, possunt redemtiones vel compensationes adhiberi per
eleemosynas, per peregrinationes, vel per disciplinas, per abstinentiam a carnibus, vel
piscibus, vel hujusmodi, secundum personarum statum, vel a vino, vel a quadragesimalibus
cibis. Propter viam autem peregrinationis facilius quam propter aliud relaxatio est
indulgenda, vel commutatio concedenda.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Inde est
quod sectarii quidam sub ann. 1349.
Flagellatores nuncupati, pœnitentiam publicam
agere se jactabant, dum sua auctoritate corpus suum dilaniabant crebris flagellationibus,
quæ tunc temporis maxime in usu erant ad redimendas pœnitentias. De his plura in voce
Flagellatores, quibus addere aut pigebit quæ de iisdem scribit Robertus
Avesbur. in Histor. Edwardi III. Regis Angl. edit. Hearnii pag. 179 :
Anno Domini
1349. circiter festum S. Michaelis plusquam vixx. homines, pro
majori parte de Selond et Houtond oriundi, per Flandriam venientes Londonias, aliquando
in ecclesia S. Pauli, et aliquando aliis locis ejusdem civitatis, bis in die in
conspectu populi, a femoribus usque ad talos panno lineo cooperti, toto residuo corporis
denudato, supra caput singuli habentes singulos capellos cruce rubea ante et retro
signatos, singulique habentes in manu dextera flagellum cum tribus cordulis, singulis
habentibus unum nodum, per mediumque cujuslibet nodi illac et istac quasi acus acuti
infixi fuerunt, per medium processionis quolibet post alium nudos pedes incedente,
seipsos cum dictis flagellis in nudo sanguinolento corpore flagellarunt, ipsorum quatuor
cantantibus in ydiomate proprio, ceteris omnibus dictis quatuor respondentibus, ad modum
Letaniæ a Christicolis decantandæ, et omnes simul trina vice in hujusmodi processione se
ad terram, per modum crucis extensis manibus prosternebant, continue, ut præfertur,
cantantes, et ultimo ipsorum sic jacencium inchoando quilibet ultra alium passum faciens
cum suo flagello sub se jacentem semel percussit, sicque de uno ad reliquum usque ad
completum numerum sic jacencium similem ritum quilibet observavit. Deinde singuli se
suis consuetis vestibus induebantur, et semper capellos in capitibus, et flagella in
manibus deportantes, ad sua hospicia declinarunt, similemque Pœnitentiam, ut dicebatur,
singulis noctibus faciebant.
Poenitentiæ inter obventiones Curionum vulgo recensentur, quæ aliis
Confessiones
dicuntur. Vide in hac voce. Tabularium Conchense in Ruthenis Ch. 15 :
Et mansiones
de ipsas Ecclesias, et quartam partem de sepulturam et Pœnitentiam, etc.
Ch.
27 :
Et nihil retineo ibi, nisi solummodo gaddium, et Pœnitentiam de
illis hominibus, qui mansos vel appendarias de parochia mea tenuerint, hoc est unum
denarium pro gaddio, et medaculam pro Pœnitentia.
Hinc emendanda Charta tom. 1. novæ Gall. Christ. inter
Instrum. pag. 160 :
Dedit... medietatem oblationum et Pœnitentium.
Leg.
Pœnitentiarum. Tabular. Celsiniac. apud Stephanot. tom. 4. Fragm. Histor.
MSS. :
Quidquid habebant in ecclesia S. Florinæ in fevo presbyterali, decimis,
sepulturis, altario et Pœnitentiis.
Charta ann. 1228. apud Lobinell. tom. 2.
Hist. Britan. pag. 381 :
Præter Pœnitentias morientium et baptismata
parvulorum.
Adde Ughellum tom. 4. pag. 1213. et infra
Pœnitentiale in fine.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Poenitentiæ Benedictio,
Viaticum, sacra Eucharistia quæ ægris ac morituris datur. Concil.
Gerundense apud Gratian. can. Si vero, dist. 50 :
Si vero, qui in ægritudinis
languore depressus Pœnitentiæ benedictionem, quam viaticum dicimus, per communionem
acceperit, etc.
Vide in
Benedictio.
Poenitentiarum Remissio, vel
Indulgentia. Historia Andegavensis :
Et edicto jussit, ut....
septima pars Pœnitentiarum populo convenienti ad illam celebritatem
dimitteretur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Erant
præterea aliquot dies quibus pœnitentia remittebatur. Horum mentio fit in antiqua Collect.
Can. pœnit. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 55 :
In secundo anno remissio
Pœnitentiæ est de Natali Domini usque in Epiphaniam, et de Pascha usque ad
Pentecosten.... Hi sunt dies qui non computantur in pœnitentia, dies Dominici, Natale
Domini, Epiphania, Pascha, Ascensio Domini, Pentecostes, S. Joannis Bapt. et S. M.
semper virginis, et SS. Apostolorum xii. vel S. Martini, sive veneranda
solemnitas illius Sancti, qui in ipsa provincia corpore quiescere videtur.
Libellus Poenitentiæ, Quo quis imposita et indicta pœnitentia, a reatu, quem ultro fatetur, absolvitur,
aut absolvendus reservatur et Ecclesiæ reconciliandus. Anastasius an. VIII. Synod. act.
2 :
Habentes præ manibus Libellum Pœnitentiæ, deprecantur sanctam Synodum, ut
introeant.
Act. 3 :
Quamvis ipse Theodorus post scriptum Romanum libellum
indulta culpa, quam contra Patriarcham Ignatium.... commiserat per Libellum Pœnitentiæ
receptus sit, etc.
Nicetas Paphlago in Vita Ignatii Patr. CP. pag. 713. edit.
1618 :
Λιϐέλλους μετανοίας ἐπιδεδωϰότες. Βιϐλία μετανοίας,
apud Socratem lib. 1. cap. 8. lib. 2. cap. 12. 14. Sozomen. lib. 2. cap. 14. 16. et
Evagrium lib. 3. cap. 9. Vide Synod. Trull. can. 95.
Libellus, nude. Formosus PP. Epist. 1 :
Decrevimus, ut oblatis Libellis se
deliquisse fateantur, et pœnitentia veniam deprecentur.
Anastasius in S. Gelasio
PP. :
Revocavit Mesenum Episcopum ad Communionem, et recepit eum Ecclesiæ suæ sub
satisfactione Libelli, et purgatus est receptus.
Libellum pœnitentiæ idem vocat in S. Hormisda. Vide S. Leonem PP. Epist. 80. ad
Episcop. Campan. cap. 2. et quæ observat Morinus lib. 9. de Pœnit. cap. 26.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Libellus Poenitentialis, Idem quod infra
Pœnitentiale. Addit. 3. ad Capit. cap. 63 :
Modus autem pœnitentiæ peccata sua confitentibus aut per antiquorum canonum
institutionem, aut per sanctarum scripturarum auctoritatem, aut per ecclesiasticam
consuetudinem..... imponi debet, repudiatis ac penitus eliminatis Libellis quos
Pœnitentiales vocant ; quorum sunt certi errores, incerti auctores,
etc.
Capitula Rodulphi Archiep. Bituric. tom. 6. Miscell. Baluz. pag. 140 :
Valde etenim me sollicitat quoniam ita in sacerdotum nostrorum Libellis reperi
quos vulgo Pœnitentiales vocent, quorum errores certi, auctores sunt incerti, confusa
judicia pœnitentium, atque ita diversa et nullius auctoritate suffulta, etc.
Vide Concil. Cabilon. II. cap. 38. Mogunt. ann. 847. cap. 31. Reginonem lib. 1. cap. 292.
etc.
Libellus Confessionis, in Epistola Episcoporum Regni Lotharii in Synodo Aquisgran. ann. 860. qua quis
reatum suum confitetur, et ab eo absolvi flagitat. Exstat apud Sirmondum post Concilium
Duziacense, ejusmodi libellus Confessionis Roberti Episcopi Cenomanensis, cum Epistola
absolutionis, quam ei remiserunt venerabiles Consacerdotes. Et alter Anscarii, qui
Lingonensem Episcopatum usurpaverat, in Synodo Tullensi apud Saponarias cap. 5. unde
conficitur, olim etiam Confessionem, libellis porrectis, factam Presbyteris aut Episcopis.
Cujus etiam moris exemplum proferunt Palladius in Vita Chrysostomi cap. 17. Anonymus
Combefisianus in Porphyrog. num. 4. Amphilochius in Vita S. Basilii Cæsar. cap. 10. et
Ditmarus lib. ult. pag. 108. Vide
Temperantiæ libellus. Atque inde forte fluxit
loquendi formula,
Confessionem dare, pro
Confiteri. Capitula Herardi
Archiepisc. Turon. cap. 75 :
Ut jejuni ad confirmationem veniant perfectæ ætatis,
et moneantur confessiones dare prius, etc.
ann. 253. num. 58. 59. 60. Vide
Confessiones dare, in
Confessio 3.
Litera Poenitentialis, Idem quod
Libellus pœnitentiæ : quæ scilicet pœnitentibus in argumentum
statæ ac certæ indictæ pœnitentiæ dabatur ab Episcopis, præsertim iis pœnitentibus, quibus
indictæ erant ob graviora crimina certæ quædam pœnitentiarum species, quas ii extra
diœcesim interdum exigere deberent, verbi gratia, cum sacræ iis injungebantur
peregrinationes, aut circuli ferrei deferendi, et hujusmodi. Joannes Monachus in Vita S.
Bernardi Pœnitentis num. 5 :
Cur tamen exulaverit, vel propter quam offensionem
tanta austeritate pœnituerit, temere definire non audeo, præsertim cum ipse omnia opera
sua, in quantum potuit, occultaverit, et in Literis Pœnitentialibus, quas sigillo
Magalonensis, sui scilicet Episcopi, et Narbonensis, sui quoque Archiepiscopi, signatas
secum ferebat, nihil aliud de reatu ejus scriptum fuerit, nisi quod pro horribilibus
suis peccatis pœnituerit.
Et num. 7 :
Pœnitentiale mandatum
appellatur
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Poenitentia Plenaria, Ipsa reconciliatio, absolutio. Vide Patrum Emeritens. tom. 2. Conc. Hispan. pag.
642 :
Sed dum antefatus almus pater putaret eum phrenetica aut improba mente id
flagitare, Pœnitentiam Plenariam dare distulit ; sed tantundem ei viaticam gratiam
impertivit,
id est, nudam benedictionem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Poenitentia, nude, Eadem notione. Radulfus de Gestis Friderici I. Imperat. apud Murator. tom.
6. col. 1184 :
Celebrato itaque divino Officio, et confessione facta, et Pœnitentia
accepta processerunt ad bellum cum carrozeno.
Chron. Romualdi II. Archiep.
Salern. apud eumdem tom. 7. col. 206 :
Eadem passione crescente, credens se
moriturum, Pœnitentiam et confessionem accepit.
Vide
Pœnitentiari.
De Poenitentia S.
Dominici : ita vocantur viri et feminæ, qui in vita laicali
sub directione PP. Dominicanorum vitam instituunt, etiam habitu modestiore
utentes. Vide Mirac. S. Thomæ Aquin. num. 15. et Henschenium ad 19. Martii, ubi de B.
Sibyllina Papiensi.
Ordo de Poenitentia S.
Mariæ Magdalenæ fundatus ann. 1272. aut 1277. Massiliæ, per Bertrandum
virum pium ac civem Massiliensem, qui suis virtutibus hunc illustravit ordinem,
confirmatum sub Regula S. Augustini a Nicolao III. PP. Ex Cruzenio in Monastico.
Ordo Fratrum de Poenitentia Jesu Christi,
apud Massiliam institutus an. 1260. Ita Chronicon MS. Lemovicense Joannis
de Nigella Physici Regis Caroli. Vide Guillel. Prynneum in Libertatibus Angl. tom. 2. pag.
1065.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eorum
institutionem ad ann. 1251. refert Chronicon Bernardi Guidonis Episc. Lodov. tom. 7.
Miscell. Baluz. pag. 406 :
Anno Domini mccli. institutus est ordo
fratrum de pœnitentia D. J. C. apud Massiliam de speciali mandato Innocentii PP.
IV.
Hispali exstabant ejusdem Ordinis monachi ann. 1280. ut constat ex Statutis
Cisterc. ejusdem anni apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1472 :
Petitio illustr. dom.
Regis Castellæ, qui petit ut possit fundare abbatiam monachorum apud Hispalim, et ut
incorporentur ordini nostro fratres qui illic habitant ordinis Pœnitentiæ Jesu Christi,
totaliter exauditur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Poenitentiale Ferrum dicuntur ferrea vincula, quibus ab Episcopis constricti potissimum homicidæ per
laca sancta peregrinari jubebantur. Acta Tullens. Episc. apud Marten. tom. 3. Anecd. col.
1025 :
Hoc crimine sæpedictus clericus ligatus interius, a suo Pontifice
Pœnitentiali ferro vincitur exterius, ac toto trunco corporis artatur strictis
circulis.
Ejusmodi pœnæ occurrunt exempla complura in Actis Sanctorum. Vide in
Peregrinatio 3. Id autem in Lege parricidarum sancitum scribit auctor Vitæ S.
Conwoionis lib. 3. cap. 1. Verum hanc Legem in Codice veterum Legum nullus hactenus
reperit. Cæterum hunc morem elevare voluit Carolus Magn. Capitul. ann. 11. regni sui cap.
8. et Conc. Aquisgran. cap. 79. qui tamen sublatus non est ante sæculum 12. Vide Mabill.
loco citato et in
Circuli.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Hoc erat
illorum temporum ingenium, ut insolitas, ne dicam ridiculas, pœnitentias excogitarent ;
ejusmodi est quæ mulieri cuidam libidinosæ, ineunte sæculo decimo quarto, injuncta est,
uti nimirum
quadraginta diebus per communia fora nudo corpore ab usque ad umbilicum
incedens, cedulam sui delicti conscriptam deferret in capite manifeste
, ut legitur
in Formulario pœnitentiariæ Romanæ MS. cujus excerptum edidit Baluzius in Append. ad
Capitul. col. 1563.
Poenitentia. Leges Edmundi Regis apud Londonium cap. 3 :
Si quis sceleratis manibus
effundat sanguinem Christianum, non appareat in conspectu Regis, priusquam emendationem
ineat, sicut Episcopus docebit, et Pœnitentiam consulet.
Hic
pœnitentiarium interpretatur Somnerus : sed puto potius librum
pœnitentialem
intelligi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ministerium Poenitentiæ. Anastasius in Sixto III. PP. apud Murator. tom. 3. pag. 118 :
Ministerium
ad baptismum, vel Pœnitentiæ ex argento, pensant. libras quinque.
Vas aliquod indigitatur ; sed quodnam sit non percipio.
Poenitentes Mulieres, quas anteactæ vitæ lascivioris pœnitet, quæque in Monasterio sese ad agendam
pœnitentiam recludunt, quod
Μετάνοιαν appellabant
Byzantini. Duplex enim fuit hac nomenclatura Monasterium Constantinopoli, alterum ad Freti
littus dextrum, a Justiniano et Theodora exstructum, uti narrat Procopius lib. 1. de
Ædific. cap. 9. et in Hist. arcana pag. 75. 1. edit. alterum quod
τῆς Νέας μετανοίας dicitur apud Theophanem pag. 250. De utroque agimus in
nostra Constantinopoli Christiana. Charta Philippi Regis Franc. anno 1312. in 48. Regesto
ejusdem Regis Tabularii Regii num. 136 :
Ex parte mulierum Pœnitentium, vulgariter
vocatarum Repenties, de Dolencio, nobis fuit humiliter supplicatum, etc.
Sub
finem :
Nos igitur attendentes, quod mulieres prædictæ mundanæ lubricitatis
flagitio et luxuriæ fœditate relictis, elegerunt Domino famulari in fructu continentiæ,
et munditia castitatis, quam nostris temporibus in regno nostro præcipue augeri cupimus,
cum ipsa sit possibilis animas hominum Deo cum fiducia præsentare, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Penitencellius, Idem qui
Pœnitentiarius infra, apud Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 345 :
Incipit liber pœnitentialis magistri Roberti canonici S. Victoris Pœnitencellii
Parisiensis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Penitenciatus, Cui pœnitentia imposita est. Limborch. Inquisit. Tolos. pag. 104 :
Plures
de genero suo Penitenciati et puniti, etc.
Vide
Pœnitentialis.
P. Carpentier, 1766.
Poenitentia, nude, pro Confessio peccatorum. Charta ann. 1310. apud Lamium in Delic. erudit.
inter not. ad Hodœpor. Charit. part. 2. pag. 346 :
Subditus non tenetur a dicto
rectore in dictis ecclesiis S. Viti et S. Crucis.... alibi missas et alia divina officia
celebrare, tamen debita honestate ipsius Pœnitentias, tam sanorum quam infirmorum,
audire, et eis, quando expedierit, Eucharistiam et Oleum sanctum conferre, etc.
P. Carpentier, 1766.
Poenitentiæ Fructus, Ipsa reconciliatio, absolutio, vel ipsa sacra Communio, quæ alibi
Perfectum nuncupatur. Vide in hac voce. Conc. Neocesar. cap. 2. in vet. Pœnit. Ms.
ex Bibl. reg. :
Mulier si duobus fratribus nupserit, abjiciatur usque ad mortem :
verumtamen in exitu propter misericordiam, si promiserit quod facta incolomis, hujus
conjunctionis vincula dissolvat, fructum Pœnitentiæ consequatur.
P. Carpentier, 1766.
◊ A Gallico
Penance et
Peneance, Pœna, pœnitentia, nostri
Penant et
Peneant, Pœnitens, dixerunt.
La Peneance des pécheours, in Chron. S. Dion.
tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 203. Lit. remiss. ann. 1375. in Reg. 107. Chartoph.
reg. ch. 244 :
Pourquoy le suppliant fu de laditte ville de Tournay banny à trois
ans et lui fu interdit à tousjours son mestier de tistre draps en icelle ville, dont il
a souffert la Penance à son grant dommage et meschief de cuer.
Phil.
Mouskes Ms. :
Vint converser un Peneans,
Auques peciere et mescreans ;.....
Certes il parfait sa Penence.
Guignevil. in Peregr. humani generis Ms. :
Lors porrés vous l'uis deffremer,
Et vos Penans faire ens entrer.