« »
 
E, F, G, H, K, L, LITTERA 1, LITTERA 2, M, Q, R, V.
[]« E » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 221a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/E
E. littera numeralis, quæ 250. designat. Unde versus :
A quoque ducentos, et quinquaginta tenebit.
E. in superscriptione Cantilenæ, ut æqualiter sonetur, eloquitur
. Ita Notkerus Balbulus Opusc.
Quid singulæ literæ in superscriptione significent Cantilenæ
. Vide A.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
E pro A interdum ponitur, ut Condemnetus pro Condemnatus, in Privilegio ann. 696. apud Felibian. Hist. San-Dionys. pag. xvii. Ebonnatus pro Abonnatus. Insuper pro Ai, ut Esantia pro Aisantia. Passim pro Æ quia similis est pronuntiatio. Sæpe etiam pro I, ut Basileca, pro Basilica, Possedere pro Possidere, et apud Antiquos Amecus pro Amicus : etiamnum promiscue scribimus Eis et Iis, Deis, et Diis.
P. Carpentier, 1766.
E, Præpositio vel privativa, ut Enervis ; vel intensiva, ut Enarro, vel pro Extra, ut Educo. Glossar. vet. ex Cod. reg. 7613.
[]« F » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 385a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/F
F. littera numeralis, 40. denotat ; unde versus :
Sexta quaterdenos gerit F quæ distat ab alpha.
Eidem literæ si recta linea superaddatur, 40. millia significat.
F.
In superscriptione cantilenæ, ut cum fragore, seu frendore feriatur, efflagitat
. Ita Notkerus Balbulus Opusc.
Quid singulæ literæ significent in superscriptione cantilenæ
.
F. pro Ph, occurrit passim apud Scriptores inferioris ætatis ; sed et in veteribus aliquot Inscriptionibus. Locos indicavit Josephus Scaliger indice 19.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Occurrit præterea F pro V et vice versa : quo spectat Ambrosii Moralis observatio in Eulogii Vitam pag. 193 :
Tam in his duobus exemplaribus, quam in aliis pervetustis libris Mozarabum Christianorum litteris descriptis, quos mihi videre hucusque contigit, F pro V, et V pro F semper cernitur appositum. Itaque hic Referentia, non reverentia fuit scriptum ; et semper Provanus non Profanus.
Jam supra vidimus Devensum pro Defensum. Sic et Latinum Vates a Græco φάτης, et Vesica a φύσιϰα docent esse derivata. Hispani F in H mutant quam frequentissime ; sicque dicunt Hablar pro Fabulari, Hace pro Fasce, Halcon pro Falcone, etc. Pro B positum F infra videmus in Faro pro Baro.
[]« G » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 001a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/G
G. littera numeralis, quæ 400. denotat ; unde versus :
G. quadringentos demonstrativa tenebit.
seu ut habet Ugutio :
Ergo quater centum, G. nunc caudata...
Eidem literæ si linea recta superaddatur, quadraginta millia significat.
G. seu g. in Codd. MSS. mediæ ætatis usurpatur pro Senario. Vide libros Sacrament. Eccles. Rom. pag. 201. 205. 207. 260.
G.
In superscriptione cantilenæ, ut in gutture gradatim garruletur, gemine gratulatur
. Ita Notkerus Balbulus Opusc.
Quid singulæ litteræ significent in superscript. cantilenæ
. Vide A.
P. Carpentier, 1766.
G. litera a T. tracta est, cognationem habet cum C, et quando ponitur ante U, vocali sequente, amittit U vim suam sicut cum A, ut Anguis, quis, Glossar. vet. ex Cod. reg. 7613.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
G. nonnunquam mutatur in B. sicque a Figendo, Fibula dicta est. Quod etiam in Gallico observare est. Lit. remiss. ann. 1398. in Reg. 153. Chartoph. reg. ch. 447 :
L'exposant prist un baston ou Gaston de bois de laditte charrette, etc.
Pluries pro C. scribitur, ut mox videre est in Gaba, Gabata, Gabia. Gaballa, Gambium, Gamera, etc. Apud [] Gallos in D. sæpius : a Plangere, Gallice Plaindre, a Pingere, Peindre, etc. derivantur. Apud Hispanos frequentius in H. ut Hermano pro Germanus. At nulla familiarior hujus litteræ mutatio quam in V. ac præsertim in W. et vicissim. Willelmus et Guillelmus perinde scribuntur, et alia bene multa vocabula, quæ passim occurrunt.
P. Carpentier, 1766.
G. sæpissime pro J. et vicissim. Magestas, pro Majestas ; Gajare pro Gagiare, etc.
[]« H » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 147a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/H
H. littera numeralis, quæ 200. denotat. Unde versus :
H. quoque ducentos per se designat habendos.
seu, ut habet Ugutio :
Littera H. quondam bis centum notat, nec plura
  quondam.
Eidem literæ, si recta linea superaddatur, 200. millia significat.
H.
In superscriptione cantilenæ, et tantum in scriptura aspirat, ita et in nota id ipsum habitat
. Notkerus Balbulus Opusc.
Quid singulæ literæ significent in superscriptione cantilenæ
? Vide A.
H. Literam vocabulis propriis seu appellativis a Theutonibus non sine mysterio præponi solitam, censent quidam : verbi gratia, in HLudovicus, HLotarius, HRabanus, et similibus ; aiuntque Herrn, id est, Dominum innuere, quemadmodum Latini D. plerumque usurpant. Herr autem, ut auctor est Walafridus Strabo lib. de Rebus Eccl. cap. 7. ab heros, seu potius herus deducitur. Consule Olaum Wormium in Monumentis Danicis lib. 5. pag. 440. V. infra Hc. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nodum in scirpo quærunt qui vocabulis propriis seu appellativis litteram H non sine mysterio præmissam volunt ; quisquis enim noverit Francos olim, quod et Græcis familiare fuit, verba, quibus litteræ l et r præponuntur, forti aspiratione firmare et roborare amavisse, ut eorum sonus esset vividior vegetiorque, rem manifestam habebit. Vide hanc in rem Gloss. Schilteri litt. H. Grimm. Grammat. German. tom. 1. pag. 195. edit. 2æ. Neque vero si honoris causa nominibus Regum præmittebatur, in aliis, ut Dagoberti, Sigeberti aliorumque, omitti debuit. Aliquando autem, ut apud Occitanos et Catalaunos postponitur literis l et n non quo fortiter aspirentur, sed ut l pronuntietur velut duplex ll Hispanorum in Llamar ; n vero ut ñ eorumdem in Saña. Quoniam de Hispanis occurrit mentio, non abs re erit monere ipsis usitatissimum esse mutare f in h ut a nobis pluribus ad literam F est observatum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quemadmodum vero perperam in MSS. codicibus non raro additur eadem hæc littera : ita non rectius sæpe omittitur[]  ; utriusque exemplum accipe. Testamentum in cortice scriptum ann. circ. 690. et a Felibiano in Hist. S. Dionysii pag. x. vulgatum :
Et possedendum relinco, et hoc dum advixero, Husufructuaria condicione, et absque præjudicio sanctarum basilecarum tenire et domenare dibeant... Et quiquid exinde ipse Abbas qui tunc temporis ibidem fuerit pro Hutiletatibus memoratarum basilecarum decriverit faciendi, etc.
Charta Chlodovei III. ann. 691. apud eumdem Felibian. pag. xi :
Sin autem non potuerit quod lex de tali causa edocit Oc inde susteniat, unde et talis præceptiones eis ex hoc fieri et accipere jussimus.
Et hæc quidem sufficiant, rem quippe notam loquor ; alias varietates sua sponte animadvertet studiosus lector.
[]« K » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 480a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/K
K. Littera numeralis, quæ 150. denotat, unde versus :
K. quoque centenos, et quinquaginta tenebit.
Seu, ut habet Ugutio :
K. centenarium, medium conservat et unum.
Cui assentiuntur Notæ numerorum ex antiquo Codice descriptæ, ubi K. 151. efficere dicitur. Eidem literæ, si recta linea superaddatur, centum quinquaginta unum millia significat.
K. licet apud Latinos nihil valeat, apud Alemannos tamen pro X. Græca positum, Clenche, i, Clange, Clamitat, dum superponitur cantilenæ. Notkerus Balbulus opusc. Quid singulæ literæ significent in superscriptione, cantilenæ. Vide A.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
K. Antiqui cum a sequebatur k præponebant, cum vero u, q, postponebant. Omnia autem Græca qualicumque sequente vocali per k scribenda sunt. Papias. Ex Isidor. Orig. lib. 1. cap. 26. sect. 13. et. 20.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Superfluum omnino esset monere litteram K. sæpissime in MSS. Codicibus scribi pro C et Ch. Nec minus notæ aliæ mutationes quas idcirco silebimus.
[]« L » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 001a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/L
L. Littera numeralis, quæ 50. denotat, unde versus :
Quinquies L. denos numero designat habendos.
Eidem literæ si recta linea superaddatur, 50. millia significat.
L.
in superscriptione cantilenæ, levare lætatur
. Ita Notkerus Balbulus Opusc.
Quid singulæ literæ significent in superscript. cantilenæ
. Vide A.
P. Carpentier, 1766.
L. littera interdum pro D. ponitur, ut Latum pro Datum, Calamitas pro Cadamitas. Pro N. vetustissimi Græcorum scribebant ; unde signum Quinquaginta, quod illi per N. nos per L. scribimus : Limpha pro Nimpha. Glossar. Vetus ex Cod. reg. 7613.
P. Carpentier, 1766.
L. pro R. sæpius occurrit ; Blanda, Blando, pro Branda, Brando, etc.
Λ. Græcum pro l. occurrit in aliquot vett. Inscript. 98. 2. 793. 5. 741. 9.
[]« 1 littera » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 128c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LITTERA1
1. LITTERA, Gall. Science, connais- sances.
Archipresul idiota,
Cui non patet Littera,
Galchero ferens odia
Nostra sprevit precamina....
(Gesta pontificum Cameracensium, p. 84).
[]« 2 littera » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 128c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LITTERA2
2. LITTERA, Gall. Chapitre.
Qui, sicut scripsi antea
In precedenti Littera,
Cameracum invaserat
Et presulem posuerat.
(Gesta pontificum Cameracensium, p. 91).
[]« M » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 158a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/M
M. Littera numeralis, quæ mille denotat. Unde versus :
M. caput est numeri, quem scimus mille tenere.
Eidem litteræ si recta linea supperaddatur, mille millia significat.
M. in superscriptione cantilenæ, mediocriter melodiam moderari mendicando, memorat
. Notkerus Balbulus Opusc.
Quid singulæ litteræ significent in superscriptione cantilenæ
. Vide A. []
[]« Q » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 581a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/Q
Q. Littera numeralis, quæ 500. denotat, unde versus :
Q. velut A. cum D. quingentos vult retinere.
Ita etiam notæ numerorum antiquæ. At apud Ugutionem hæc litera eumdem numerum, quem P. dicitur conficere, hoc est 400 :
Quod Q. hic sequitur numerum similem retinendo.
Eidem litteræ si recta linea superaddatur, 500. milia significat.
Q. inquit Notkerus Balbulus Opusc.
Quid singulæ litteræ significent in superscript. cantilenæ
 :
In significationibus notarum cur quæratur ? cum etiam in verbis ad nihil aliud scribatur, nisi ut sequens V. vim suam amittere quæritur.
Vide A.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Litterarum Q. C. K. notiores commutationes sunt, quam ut necesse sit id exemplis confirmari.
[]« R » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 001a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/R
R. Littera numeralis, quæ 80. denotat, unde versus :
Octoginta dabit tibi R. si quis eam numerabat.
Seu ut habet Ugutio :
Octoginta facit numerum, quæ dicitur hæc R.
Eidem literæ si linea recta superaddatur, 80. millia significat.
R.
in superscriptione cantilenæ, rectitudinem vel rasuram non abolitionis, sed crispationis rogitat
. Notkerus Balbulus Opusc.
Quid singulæ literæ significent in superscriptione cantilenæ
. Vide A.
P. Carpentier, 1766.
R, pro S. et vicissim, sæpius apud Scriptores, tum Latinos tum Gallicos, medii ævi. Quæsere, pro Quærere. Rasitas, pro Raritas. Apud nostrates vero id maxime obtinuit sub Ludovico XI. Mesire et Mesirier, pro Merise et Merisier. Vide supra Mesin. Charuble, pro Chasuble ; Fuseur, pro Fureur, in Lit. remiss. ann. 1481. ex Reg. 209. Chartoph. reg. ch. 151.
[]« V » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 222a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/V
V. Littera numeralis, quæ 5. designat. Unde versus :
V. vero quinque dabit tibi, si recte numerabis.
Seu, ut habet Ugutio :
V. quoque pessundans, non plus quam quinque redundans.
Eidem litteræ si recta linea superaddatur, 5. millia significat.
<cit>V. inquit Notkerus Balbulus, Opusc.
Quid singulæ literæ significent, in superscriptione Cantilenæ : Licet amissa in sua, veluti valde Vau Græca, vel Hebræa, velificat.
</cit>
Vide A.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
V pro B. et vicissim B pro V, in frequenti[] usu apud Hispanos aliosque : Octaba passim pro octava ; Guvernare, deveas, haveat, livertas, in Charta Fundat. Monast. S. Michaelis in Apuniano ann. 728. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 25. et 26. Vide infra Vanleuga, vanneria, etc.
P. Carpentier, 1766.
Et apud Italos, ut videre est apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 188. 197. 198. 199. 1014. tom. 5. col. 371. et in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 86. col. 1.
V. Litteram ut F, Germanos efferre, observat Ægidius Schudus in Descriptione Rhætiæ cap. 36. exemplisque aliquot probat Stephanus Baluzius in Notis[] ad Agobardi librum de Judaicis superstitionibus, adeo ut Valradus, Vulda, et similia promiscue scribantur, pro Fulradus, et Fulda. Hinc in Epitaphio ann. 1007. legitur Folfo, pro Volvo, et Fifo, pro Vivo : ita perinde F. mutatur in V, ut monet Morales in Eulogii Vitam pag. 193. Vide supra F.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
V pro O scriptum frequenter ab antiquis librariis monet idem Baluzius in Notis ad Capitul. col. 990. quod ex corrupta enunciatione factum esse existimo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
V vel Y efformatum in monogrammatis Regum Francorum quid significet, vide in Monogramma, pag. 507. col. 3. []